Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

exigebat præftando, quas partes impleturum te fecundum fufceptam fidem confido.

XXII. C. PLINIUS TRAJANO IMP. S.

AGO gratias, Domine, quod & jus Quiritium

libertis neceffariæ mihi fœminæ, & civitatem Romanam Harpocrati Iatraliptæ meo fine mora, indulfifti. Sed cum annos ejus & cenfum, ficut præceperas, ederem, admonitus fum à peritioribus, debuiffe me ei ante Alexandrinam civitatem impetrare, deinde Romanam, quoniam esset Ægyptius. Ego autem, quia inter Ægyptios cæterofque peregrinos nihil intereffe credebam, contentus fueram hoc folum fcribere tibi, eum fcilicet à peregrina manumiffum, patronamque ejus jampridem deceffiffe, de qua ignorantia mea non queror, per quam ftetit, ut tibi pro eodem homine fæpius obligarer. Rogo itaque, ut beneficio tuo legitime frui poffim, tribuas ei & Alexandrinam civitatem, & Romanam. Annos ejus & cenfum (ne quid rurfus indulgentiam tuam moraretur) libertis tuis, quibus jusferas mifi.

XXIII. TRAJAÑUS PLINIO S.

CIVITATEM Alexandrinam fecundum institutionem principum non temere dare propofui, fed cum Harpocrati Iatraliptæ tuo jam civitatem Romanam impetraveris, huic quoque petitioni tuæ negare non fuftineo. Tu ex qua nomo fit, notum mihi facere debebis, ut epiftolam tibi ad Pompejum Plantam præfectum Ægypti amicum meum mittam.

XXIV. C. PLINIUS TR. IMP. S.

CUM divus pater tuus, Domine, & oratione

pulcherrima, & honeftiffimo exemplo omnes eives ad munificentiam effet cohortatus, petii ab eo ut ftatuas principum, quas in longinquis agris, per plures fucceffiones traditas mihi, quales acceperam, cuftodiebam, permitteret in municipium transferre, adjecta sua statua, quodque ille mihi cum pleniffimo teftimonio indulferat, ego ftatim decurionibus fcripferam, ut adfignarent folum, in quo templum pecunia mea extruerem: illi in honore operis ipfius

electionem loci mihi obtulerant. Sed primum mea, deinde patris tui valetudine, poftea curis delegati à vobis officii retentus, nunc videor commodiffime poffe in rem præfentem excurrere. Nam & menftruum meum Calend. Septembris finitur, & fequens menfis complures dies feriatos habet. Rogo ergo ante omnia permittas mihi opus, quod inchoaturus fum, exornare & tua ftatua: deinde, ut hoc facere, quam maturiffime poffim, indulgeas commeatum. Non eft autem fimplicitatis meæ, diffimulare apud bonitatem tuam, obiter te plurimum collaturum utilitatibus rei familiaris meæ. Agrorum enim quos in eadem regione poffideo, locatio cum alioqui cccc. excedat, adeo non potest differri, ut proximam putationem novus colonus facere debeat. Præterea, continuæ fterilitates cogunt me de remiffionibus cogitare, quarum rationem nisi præsens inire non poffum. Debeo ergo Domine indulgentiæ tuæ, & pietati meæ celeritatem, & ftatuarum ordinationem, fi mihi ob utraque hæc dederis commeatum triginta dierum. Neque enim anguftius tempus præfinire poffum, cum & municipium,

& agri, de quibus loquor, fint ultra centefimum & quinquagefimum lapidem.

XXV. TR. PLINIO S.

Er privatas multas, & omnes publicas caufas

petendi commeatus reddidisti: mihi autem vel fola voluntas tua fuffeciffet. Neque enim dubito, te ut primum potueris, ad tam districtum officium reverfurum. Statuam poni mihi à te eo quod defideras loco (quanquam ejufmodi honorum parciffimus) tamen patior, ne impediffe curfum erga me pietatis tuæ videar.

XXVI. C. PLINIUS TR. IMP. S.

QUIA

UIA confido, Domine, ad curam tuam pertinere, nuncio tibi me Ephefum cum omnibus meis Tèρ paλéav navigaffe, quamvis contrariis ventis retentus. Nunc deftino partim orariis navibus, partim vehiculis provinciam petere. Nam ficut itineri graves æftus, ita continuæ navigationi Etefiæ reluctantur.

XXVII. TR. PLINIO S.

RECTE renunciafti mi Secunde cariffime. Pertinet enim ad animum meum, quali itinere in provinciam pervenias. Prudenter autem conftituis, interim navibus, interim vehiculis uti, prout loca fuaferint.

XXVIII. C. PLINIUS TR. IMP. S.

SICUT faluberrimam navigationem, Domine, ufque Ephesum expertus: ita inde poftquam vehiculis iter facere coepi, graviffimis æftibus, atque etiam febriculis vexatus Pergami fubftiti. Rurfus enim tranfiffem in orarias naviculas, contrariis ventis retentus, aliquanto tardius quam fperaveram, id eft xv. Cal. Octobris Bithyniam intravi. Non poffum tamen de mora queri, cum mihi contigerit, quod erat aufpicatiffimum, natalem tuum in provincia celebrare. Nunc Reip. Prufenfium impendia, redditus, debitores excutio, quod ex ipfo tractu magis ac magis neceffarium intelligo. Multæ enim pecuniæ variis ex caufis à privatis detinentur:

« VorigeDoorgaan »