Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

præterea quædam minime legitimis fumptibus erogantur. Hæc tibi Domine in ipfo ingreffu meo fcripfi. Quintodecimo Cal. Octob. Domine provinciam intravi, quam in eo obsequio, in ea erga te fide, quam de genere humano mereris, inveni. Difpice, Domine, an neceffarium putes mittere huc menforem: videntur enim non mediocres pecuniæ poffe revocari à fi menfuræ fideliter agan

curatoribus

operum,

tur: ita certe profpicio ex ratione Prufenfium, quam cum Maximo tracto.

XXIX. TRAJANUS PLINIO S.

CUPEREM, fine querela corpufculi tui & tuorum, pervenire in Bithyniam potuiffes, ac fimile tibi iter ab Ephefo, ut navigationi fuiffet, quam expertus ufque illo eras. Quo autem die perveniffes in Bithyniam, cognovi, Secunde cariffime, literis tuis. Provinciales credo profpectum fibi à me intelligent. Nam & tu dabis operam ut manifeftum fit illis, electum te effe, qui ad eofdem mei loco mittereris. Rationes autem in primis tibi rerum publicarum excutiendæ funt. Nam & effe eas

vexatas fatis conftat. Menfores vix etiam iis operibus, quæ aut Romæ, aut in proximo fiunt, fufficienter habeo, fed in omni provincia inveniuntur, quibus credi poffit, & ideo non deerunt tibi, modo velis diligenter excutere.

XXX. C. PLINIUS TR. IMP. S.

ROGO Domine confilio me regas hæfitantem, utrum per publicos civitatum fervos, quod ufque adhuc factum, an per milites adfervare cuftodias debeam. Vereor enim ne & per fervos publicos parum fideliter cuftodiantur, & non exiguum militum numerum hæc cura diftringat. Interim publicis fervis paucos milites addidi. Video tamen periculum.esse, ne idipfum utrifque negligentiæ caufa fit, dum communem culpam hi in illos, illi in hos regerere poffe confidunt.

XXXI. TRAJANUS PLINIO S.

NIHIL opus eft, mi Secunde cariffime, ad

continendas cuftodias plures commilitones converti. Perseveremus in ea confuetudine, quæ

ifti provinciæ eft, ut per publicos fervos cuftodiantur. Etenim, ut fideliter hoc faciant, in tua feveritate ac diligentia pofitum eft. In primis enim, ficut fcribis, verendum est, ne fi permifceantur fervis publicis milites, mutua inter fe fiducia negligentiores fint. Sed & illud hæreat nobis, quam pauciffimos milites à fignis

avocandos effe.

XXXII. C. PLINIUS TR. IMP. S.

GABIUS Baffus præfectus oræ Ponticæ, & reverentiffime & officiofiffime, Domine, venit ad me, & compluribus diebus fuit mecum. Quantum perfpicere potui, vir egregius, & indulgentia tua dignus, cui ego notum feci præcepifle te, ut ex cohortibus quibus me præeffe voluifti, contentus effet beneficiariis decem, equitibus duobus, centurione uno. Refpondit, non fufficere fibi hunc numerum, idque se scripturum tibi. Hoc in caufa fuit, quo minus statim revocandos putarem quos habet fupra

numerum.

XXXIII. TRAJANUS PLINIO S.

Er ut mihi fcripfit Gabius Baffus, non fufficere fibi eum militum numerum, qui ut daretur illi, mandatis meis complexus fum. Quot quæris fcripfiffe me? ut notum haberes, his literis fubjici juffi. Multum intereft, res pofcat, an homines imperare latius velint. Nobis autem utilitas demum fpectanda eft, & quantum fieri poteft, curandum, ne milites à fignis abfint.

XXXIV. C. PLINIUS TR. IMP. S.

PRUSENSES, Domine, balineum habent & fordidum & vetus: id itaque indulgentia tua reftituere defiderant. Ego tamen æftimans novum fieri deberi: videris mihi defiderio eorum indulgere poffe. Erit enim pecunia ex qua fiat, primum ea, quam revocare à privatis, & exigere jam coepi: deinde, quam ipfi erogare in oleum foliti, parati funt in opus balinei conferre, quod alioqui & dignitas civitatis, & feculi tui nitor postulat.

[ocr errors]

XXXV. TRAJANUS PLINIO S.

Si inftructio novi balinei oneratura vires Prufenfium non eft, poffumus defiderio eorum indulgere modo ne quid ideo aut intribuant; aut minus illis in pofterum fiat ad neceffarias erogationes.

XXXVI. C. PLINIUS TRAJANO IMP. S.

MAXIMUS

AXIMUS libertus & procurator tuus Domine, præter decem beneficiarios, quos adfignari à me Gemellino, optimo viro, juffifti, fibi quoque confirmat neceffarios effe milites. Ex his interim, ficut inveneram in ministerio ejus, relinquendos exiftimavi, præfertim cum ad frumentum comparandum iret in Paphlagoniam. Quinetiam tutelæ caufa, quia ita defiderabat, addidi duos equites. In futurum quid fervari velis, rogo refcribas.

« VorigeDoorgaan »