Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

advocatum. Sed tu (iterum dicam) plurimum intereft, quid effe tribunatum putes : quam perfonam tibi imponas, quæ fapienti viro ita aptanda eft, ut perferatur. Vale.

XXIV. C. PLINIUS BEBIO HISPANO
SUO S.

TRANQUILLUS, contubernalis meus, vult emere agellum, quem venditare amicus tuus dicitur. Rogo cures quanti æquum est emat. Ita enim delectabit emiffe. Nam mala emptio femper ingrata est, eo maxime, quod exprobrare ftultitiam domino videtur. In hoc autem agello (fi modo arriferit pretium) Tranquilli mei stomachum multa folicitant, vicinitas urbis, opportunitas viæ, mediocritas villæ, modus ruris, qui advocet magis, quam diftringat. Scholafticis porro, ut hic eft, fufficit abunde tantum foli, ut relevare caput, reficere oculos, reptare per limitem, unamque femitam terere, omnefque viticulas fuas noffe & numerare arbufculas poffint. Hæc tibi expofui, quo magis fcires, quantum ille effet mihi, quantum ego tibi debiturus, fi prædiolum iftud quod com

mendatur his dotibus, tam falubriter emerit, ut pœnitentiæ locum non relinquat. Vale.

[blocks in formation]

Post aliquot annos infigne, atque etiam me

morabile populi Romani oculis spectaculum exhibuit publicum funus Virginii Rufi, maximi & clariffimi civis, & perinde fœlicis. Triginta annis gloriæ fuæ fupervixit. Legit fcripta de fe carmina, legit hiftorias, & pofteritati fuæ interfuit. Perfunctus eft tertio confulatu, ut fummum faftigium privati hominis impleret, cum principis noluiffet. Cæfares, quibus fufpectus, atque etiam invifus virtutibus fuerat, evafit: reliquit incolumem optimum atque amiciffimum, tanquam ad hunc ipfum honorem publici funeris refervatus. Annum tertium & octogefimum exceffit in altiffima tranquillitate, pari veneratione. Ufus eft firma valetudine, nifi quod folebant ei manus tremere,

citra dolorem tamen: aditus tantum mortis durior longiorque, fed hic ipfe laudabilis. Nam cum vocem præpararet, acturus in confulatu principi gratias, liber, quem forte acceperat grandiorem, & feni & ftanti ipfo pondere elapfus eft. Hunc dum confequitur colligitque, per læve & lubricum pavimentum fallente vestigio cecidit, coxamque fregit, quæ parum apte collocata, reluctante ætate, male coiit. Hujus viri exequiæ magnum ornamentum principi, magnum feculo, magnum etiam foro & roftris attulerunt. Laudatus eft à confule Cornelio Tacito. Nam hic fupremus fœlicitati ejus cumulus acceffit, laudator eloquentiffimus, & ille quidem plenus annis abiit, plenus honoribus, illis etiam quos recufavit. Nobis tamen quærendus ac defiderandus eft, ut exemplar ævi prioris: mihi vero præcipue, qui illum non folum publice, fed etiam privatim quantum admirabar, tantum diligebam. Primum, quod utrique eadem regio, municipia finitima, agri etiam poffeffionefque conjunctæ. Præterea quod ille tutor mihi relictus, affectum parentis exhibuit. Sic candidatum me fuffragio ornavit, fic ad omnes honores meos ex feceffibus accur

rit, cum jam pridem ejufmodi officiis renunciaffet, fic illo die, quo facerdotes folent nominare, quos digniffimos facerdotio judicant, me femper nominabat. Quinetiam in hac noviffima valetudine, veritus, ne forte inter quinqueviros crearetur, qui minuendis publicis fumptibus judicio Senatus conftituebantur, cum illi tot amici fenes, confularefque fupereffent, me hujus ætatis, per quem excufaretur, elegit, his quidem verbis: Etiamfi filium haberem, tibi mandarem. Quibus ex caufis neceffe eft tanquam immaturam mortem ejus in finu tuo defleam: fi tamen fas eft aut flere, aut omnino mortem vocare, qua tanti viri mortalitas magis finita, quam vita eft. Vivit enim, vivetque femper, atque etiam latius in memoria hominum & fermone verfabitur, poftquam ab oculis receffit. Volui tibi multa alia fcribere, fed totus animus in hac una contemplatione defixus eft. Virginium cogito, Virginium video, Virginium jam vanis imaginibus, recentibus tamen audio, alloquor, teneo: cui fortaffe cives aliquos virtutibus pares, & habemus & habebimus, gloria neminem. Vale.

« VorigeDoorgaan »