Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

cœpit. Contra Dion, ut audiretur exigere. Dicta funt utrinque multa, etiam de caufa. Ego cum dandam dilationem, & confulendum exiftimarem in re ad exemplum pertinenti, dixi utrique parti, ut poftulationum fuarum libellos darent. Volebam enim te ipforum potiffimum verbis, ea quæ erant propofita, recognofcere. Et Dion quidem fe daturum dixit, & Eumolpus refpondit, complexurum fe libello, quæ Reipublicæ peteret. Cæterum quod ad fepultos pertinet, non accufatorem fe, fed advocatum Flavii Archippi, cujus mandata pertuliffet Archippus. Cui Eumolpus ficut Prufiæ adfiftebat, dixit, fe libellum daturum. Ita nec Eumolpus, nec Archippus, quamplurimis diebus expectati, adhuc mihi libellos dederunt. Dion dedit, quem huic epiftolæ junxi. Ipfe in re præfenti fui, & vidi quoque ftatuam in bibliotheca pofitam. Id autem, in quo dicuntur fepulti filii cjus, & uxor Dionis, in area collocatum, quæ porticibus includitur. Te Domine rogo, ut me in hoc præcipue genere cognitionis regere digneris, cum alioquin magna fit expectatio: ut neceffe fit, in ea re, quæ & in confeffum venit, & exemplis defenditur, deliberare.

[blocks in formation]

POTUISTI non hærere, mi Secunde c circa id, de quo me confulendum exif cum propofitum meum optime noffes, metu, nec terrore hominum, aut crin majeftatis reverentiam nomini meo a Omiffa ergo ea quæftione, quam non terem, etiamfi exemplis adjuvaretur, ra tius operis effecti fub cura tua Cocceiano excutiatur: cum & utilitas civitatis exiga aut recufet Dion, aut debeat recufare.

LXXXVII. C. PLINIUS TR. IMP.

ROGATUS Domine à Nicenfibus public ea quæ mihi & funt & debent effe fancti id eft, per æternitatem tuam falutemqu preces fuas ad te perferrem, fas non p negare, acceptumque ab his libellum, epiftolæ junxi.

LXXXVIII. TRAJANUS PLINIO S.

NICENSIBUS, qui intestatorum civium fuo

rum conceffam vindicationem bonorum à Divo Augufto adfirmant, debebis vacare, contractis omnibus perfonis ad idem negotium pertinentibus, adhibitis Virdio Gemellino, & Epimacho liberto meo procuratoribus, ut æftimatis etiam iis quæ contradicuntur, quod optimum credideritis, ftatuatis.

LXXXIX. C. PLINIUS TR. IMP. S.

OPTO Domine, & hunc natalem, & plurimos alios quam feliciffimos agas, æternaque laude florentem virtutis tuæ gloriam, & incolumis, & fortis aliis fuper alia operibus augeas.

XC. TR. PLINIO S.

AGNOSCO vota tua mi Secunde cariffime, quibus precaris, ut plurimos, & feliciffimos natales florente statu reipublicæ noftræ agam.

Hh

XCI. C. PLINIUS TRAJANO IMP. S.

SINOPENSES Domine aqua deficiuntur, quæ videtur & bona & copiofa ab fextodecimo milliario poffe perduci: eft tamen ftatim ab capite paulo amplius mille paffibus locus fufpectus & mollis, quem ego interim explorare modico impendio juffi, an recipere & fuftinere opus poffit. Pecunia curantibus nobis contracta non deerit, fi tu Domine hoc genus operis, & falubritati & amoenitati valde fitientis coloniæ, indulferis.

[ocr errors]

XCII. TRAJANUS PLINIO S.

T cœpifti Secunde cariffime, explora diligenter, an locus ille, quem fufpectum habes, fuftinere opus aquæductus poffit. Neque enim dubitandum puto, quin aqua perducenda fit in coloniam Sinopenfem, fi modo & viribus fuis ipfa id affequi poteft, cum plurimum ea res & falubritati & voluptati ejus conlatura fit.

XCIII. C. PLINIUS TRAJANO IMP. S.

AMISENORUM civitas & libera & fœderata beneficio indulgentiæ tuæ legibus fuis utitur. In hac datum mihi publice libellum ad Eranos pertinentem, his literis fubjeci, ut tu Domine difpiceres, quid, & quatenus, aut permittendum, aut prohibendum putares.

XCIV. TRAJANUS PLINIO S.

AMISENOS, quorum libellum epiftolæ tuæ fubjunxeras, fi legibus iftorum, quibus de officio fœderis utuntur, conceffum eft Eranos habere, poffumus quo minus habeant non impedire : eo facilius, fi tali collatione non ad turbas & illicitos cœtus, fed ad fuftinendam tenuiorum inopiam utuntur. In cæteris civitatibus, quæ nostro jure obftrictæ funt, res hujufmodi pro

hibenda eft.

« VorigeDoorgaan »