Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

advocatum. Sed tu (iterum dicam) plurimum
interest, quid effe tribunatum putes : quam per-
fonam tibi imponas, quæ fapienti viro ita ap-
tanda eft, ut perferatur. Vale.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors][ocr errors]

1

DC Jet ra

RANQUILLUS, contubernalis meus, vult emere agellum, quem venditare amicus tuus dicitur. Rogo cures quanti æquum est emat. Ita enim delectabit emiffe. Nam mala emptio semper ingrata est, eo maxime, quod exprobrare ftultitiam domino videtur. In hoc autem agello (fi modo arriserit pretium) Tranquilli mei stomachum multa solicitant, vicinitas urbis, opportunitas viæ, mediocritas villæ, modus ruris, qui advocet magis, quam diftringat. Scholafticis porro, ut hic eft, fufficit abunde tantum foli, ut relevare caput, reficere oculos, reptare per limitem, unamque femitam terere, omnesque viticulas suas nosse & numerare arbufculas pofsint. Hæc tibi expofui, quo magis fcires, quantum ille effet mihi, quantum ego tibi debiturus, fi prædiolum iftud quod com

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]

mendatur his dotibus, tam falubriter emerit, ut pænitentiæ locum non relinquat. Vale.

[ocr errors]

C. PLINII CÆCILII

SĘ CU N D I

E P I S T O L A R U M

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Post aliquot annos infigne, atque etiam memorabile populi Romani oculis spectaculum exhibuit publicum funus Virginii Rufi, maximi & clarissimi civis, & perinde foelicis. Triginta annis gloriæ fuæ supervixit. Legit fcripta de fe carmina, legit historias, & pofteritati fuæ interfuit. Perfunctus est tertio consulatu, ut fummum faftigium privati hominis impleret, cum principis noluisset. Cæsares, quibus sufpectus, atque etiam invisus virtutibus fuerat, evasit: reliquit incolumem optimum atque amiciffimum, tanquam ad hunc ipfum honorem publici funeris reservatus. Annum tertium & octogesimum excefsit in altissima tranquillitate, pari veneratione. Usus eft firma valetudine, nifi quod solebant ei manus tremere,

citra dolorem tamen : aditus tantum mortis durior longiorque, fed hic ipfe laudabilis. Nam cum vocem præpararet, acturus in consulatu principi gratias, liber, quem forte acceperat grandiorem, & seni & ftanti ipfo pondere elapsus eft. Hunc dum confequitur colligitque, per læve & lubricum pavimentum fallente vestigio cecidit, coxamque fregit, quæ parum apte collocata, reluctante ætate, male coiit. Hujus viri exequiæ magnum ornamentum principi, magnum seculo, magnum etiam foro & roftris attulerunt. Laudatus eft à consule Cornelio Ta, cito. Nam hic fupremus fælicitati ejus cumulus accessit, laudator eloquentissimus, & ille quidem plenus annis abiit, plenus honoribus, illis etiam quos recufavit. Nobis tamen quærendus ac desiderandus est, ut exemplar ævi prioris : mihi vero præcipue, qui illum non folum publice, sed etiam privatim quantum admirabar, tantum diligebam. Primum, quod utrique eadem regio, municipia finitima, agri etiam possessionesque conjunctæ. Præterea quod ille tutor mihi relictus, affectum parentis exhibuit. Sic candidatum me fuffragio ornavit, fic ad omnes honores meos ex fecessibus accur

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

rit, cum jam pridem ejusmodi officiis renunciaffet, fic illo die, quo facerdotes folent nominare, quos dignissimos sacerdotio judicant, me femper nominabat. Quinetiam in hac noviffima valetudine, veritus, ne forte inter quinqueviros crearetur, qui minuendis publicis fumptibus judicio Senatus constituebantur, cum illi tot amici fenes, consularesque supereffent, me hujus ætatis, per quem excufaretur, elegit, his quidem verbis : Etiamfi filium haberem, tibi mandarem. Quibus ex causis necesse est tanquam immaturam mortem ejus in finu tuo defleam : fi tamen fas est aut flere, aut omnino mortem vocare, qua tanti viri mortalitas magis finita, quam vita est. Vivit enim, vivetque semper, atque etiam latius in memoria hominum & fermone versabitur, poftquam ab oculis receflit. Volui tibi multa alia fcribere, fed totus animus in hac una contemplatione defixus est. Virginium cogito, Virginium video, Virginium jam vanis imaginibus, recentibus tamen audio, alloquor, teneo: cui fortaffe cives aliquos virtutibus pares, & habemus & habebimus, gloria neminem. Vale.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors]
« VorigeDoorgaan »