Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

II. C. PLINIUS PAULINO SUO S.

IRASCOR,

RASCOR, nec liquet mihi an debeam, fed irafcor. Scis, quam fit amor iniquus interdum, impotens fæpe, pinguiti femper. Hæc tamen caufa magna eft, nefcio an jufta: fed ego tanquam non minus justa, quam magna fit, graviter irafcor, quod à te tamdiu literæ nullæ. Exorare me potes uno modo, fi nunc faltem plurimas, & longiffimas miferis. Hæc mihi fola excufatio vera, cæteræ, falfæ videbuntur. Non fum auditurus: Non eram Roma, vel accupatior eram. Illud enim nec dii finant, ut infirmior. Ipfe ad villam partim ftudiis, partim defidia fruor, quorum utrumque ex otio nafcitur. Vale.

tas.

ΙΙΙ. C. PLINIUS NEPOTI SUO S.

MAGNA AGNA Ifæum fama præcefferat, major inventus eft. Summa eft facultas, copia, uberDicit femper ex tempore, fed tanquam diu fcripferit. Sermo Græcus, immo Atticus. Præfationes terfæ, graciles, dulces, graves interdum, & erecta. Pofcit controverfias plures,

electionem auditoribus permittit, fæpe etiam partes: furgit, amicitur, incipit.

Statim om-
Senfus re-

nia, ac pene pariter ad manum. conditi, occurfant verba, fed qualia: quæfita, & exculta. Multa lectio in subitis, multa scriptio elucet, procemiatur apte, narrat aperte, pugnat acriter, colligit fortiter, ornat excelfe: Poftremo docet, delectat, afficit, (quod maxime dubites) crebra ένθυμήματα καὶ νοήματα, crebri fyllogifmi, circumfcripti & effecti: quod ftilo quoque affequi magnum eft. Incredibilis memoria, repetit altius quæ dixit ex tempore, ne verbo quidem labitur. Ad tantam ftudio & exercitatione pervenit. Nam diebus & noctibus nihil aliud agit, nihil audit, nihil loquitur. Annum fexagefimum exceffit, & adhuc fcholafticus tantum eft. Quo genere hominum nihil aut fimplicius aut fincerius aut melius. Nos enim, qui in foro verifque litibus terimur, multum malitiæ, quamvis nolimus, addifcimus. Schola & auditorium, ut ficta caufa, ita res inermis innoxia eft: nec minus fœlix, fenibus præfertim. Nam quid in fenectute fœlicius, quam quod dulciffimum eft in juventa? Quare ego Ifæum non difertiffimum tantum,

E

verum etiam beatiffimum judico, quem tu nifi cognofcere concupifcis, faxeus ferreufque es. Proinde fi non ob alia, nosque ipfos, at certe ut hunc audias veni. Nunquamne legisti Gaditanum quendam Titi Livii nomine gloriaque commotum, ad vifendum eum ab ultimo terrarum orbe veniffe, ftatimque ut viderat abiiffe? Qıλónaλov, illiteratum, iners, ac pene etiam turpe eft, non putare tanti cognitionem, qua nulla eft jucundior, nulla pulchrior, nulla denique humanior. Dices, Habeo hic, quos legam, non minus difertos. Etiam: fed legendi femper occafio eft, audiendi non femper. Præterea multo magis, (ut vulgo dicitur) viva vox afficit. Nam licet acriora fint, quæ legas, altius tamen in animo fedent, quæ pronunciatio, vultus, habitus, gestus etiam dicentis adfigit. Nifi vero falfum putamus illud Æfchinis, qui cum legiffet Rhodiis orationem Demofthenis, admirantibus cunctis, adjeciffe fertur, τί δὲ ἐ αὐτῷ τα θηρία (τὰ αὐτῷ ῥήματα βοῶντα») ἀκηκόειτε. Et erat Æfchines, fi Demoftheni credimus, μɛyahoQwvóτal: fatebatur tamen longe melius eadem illa pronunciaffe ipfum qui pepe

rerat. Quæ omnia huc tendunt; ut audias Ifæum: vel ideo tantum, ut audieris.

IV. C. PLINIUS CALVINE S.

Sı pluribus pater tuus, vel uni cuilibet alii

quam mihi, debuiffet, fuiffet fortaffe dubitandum, an adires hæreditatem etiam viro gravem: cum vero ego ductus adfinitatis officio, dimiffis omnibus, qui, non dico moleftiores, fed diligentiores erant, creditor folus extiterim: cumque vivente eo nubenti tibi in dotem centum millia contulerim, præter cam fummam, quam pater tuus, quafi de meo dixit (erat enim folvenda de meo) magnum habes facilitatis meæ pignus, cujus fiducia debes famam defuncti pudoremque fufcipere, ad quod ne te verbis magis quam rebus horter, quicquid mihi pater tuus debuit, acceptum tibi ferri jubeo. Nec eft, quod verearis, ne fit mihi ifta onerofa donatio. Sunt quidem omnino nobis modica facultates, dignitas fumptuofa, reditus propter conditionem agellorum, nefcio minor, an incertior, fed quod ceffat ex reditu, frugalitate fuppletur, ex qua

velut à fonte liberalitas noftra decurrit. Quæ tamen ita temperanda est, ne nimia profufione inarefcat. Sed temperanda in aliis, in te vero facile ratio conftabit, etiamfi modum excefferit. Vale.

V. C. PLINIUS LUPERCO SUO S.

ACTIONEM & à te frequenter efflagitatam, & à me fæpe promiffam exhibui tibi, non tamen totam. Adhuc enim pars ejus perpolitur. Interim quæ abfolutiora mihi videbantur, non fuit alienum judicio tuo tradi. His tu rogo, intentionem fcribentis accommodes. Nihil enim adhuc inter manus habui, cui majorem folicitudinem præftare deberem. Nam. in cæteris actionibus exiftimationi hominum, diligentia tamen, & fides noftra, in hac etiam pietas fubjicietur. Inde & liber crevit, dum ornare patriam & amplificare gaudemus, pariterque & defenfioni ejus defervimus, & gloriæ. Tu tamen hæc ipfa, quantum ratio exegerit, refeca. Quoties enim ad faftidium legentium, deliciafque refpicio, intelligo nobis commendationem etiam ex ipfa mediocritate libri pe

« VorigeDoorgaan »