1 tendam. Idem tamen, qui à te hanc austeri- tu curam tuam admoveris, interim iftis, mox iis quæ fequentur. Dices te non poffe fatis diligenter id facere, nifi prius totam actionem cognoveris. Fateor: in præfentia tamen & ista tibi familiariora fient, & quædam ex his talia erunt, ut per partes emendari possint. Etenim fi avulsum ftatuæ caput, aut membrum aliquod inspiceres, non tu quidem ex illo posses congruentiam æqualitatemque deprehendere, poffes tamen judicare an idipfum fatis elegans effet. Nec alia ex causa principia librorum circumferuntur, quam quia exiftimatur pars aliqua etiam sine cæteris esse perfecta. Longius me provexit dulcedo quædam tecum loquendi. Sed jam finem faciam, ne modum quem etiam orationi adhibendum puto, in epistola excedam. Vale. VI. C. PLINIUS AVITO S. LONGUm eft altius repetere, nec refert quemadmodum acciderit, ut homo minime familiaris coenarem apud quendam ut fibi videbatur, lautum & diligentem: ut mihi, fordidum fimul & fumptuofum. Nam fibi & paucis is optima quædam, cæteris vilia & minuta ponea bat. Vinum etiam parvulis lagunculis in tria genera descripferat, non ut potestas eligendi, fed ne jus effet recufandi. Et aliud fibi & nobis, aliud minoribus amicis (nam gradatim amicos habet) aliud fuis nostrisque libertis. Animadvertit qui mihi proximus recumbebat, &, an probarem, interrogavit. Negavi. Tu ergo, inquit, quam consuetudinem fequeris? Eadem omnibus pono, ad cænam enim non ad notam invito: cunctisque rebus exæquo, quos mensa & toro æquavi. Etiamne libertos ? etiam: convictores enim tunc, non libertos puto. Et ille: Magno tibi conftat : Minime. Qui fieri poteft? Quia scilicet liberti mei non idem, quod ego bibunt, fed idem ego, quod liberti. Et Hercule, fi gulæ temperes, non eft onerofum, quo utaris ipfe, communicare cum pluribus. Illa ergo reprimenda, illa quafi in ordinem redigenda est, fi fumptibus parcas, quibus aliquanto rectius tua continentia, quam aliena contumelia confulas. Quorfum hæc? Ne tibi optimæ indolis juveni quorundam immensa luxuria fpecie frugalitatis imponat. Convenit autem amori in te meo quoties tale aliquid inciderit fub exemplo præmonere, quid debeas fugere. Igitur memento, nihil magis effe vitandum, quam istam luxuriæ & fordium novam focietatem : quæ cum fint turpissima, discreta ac separata, turpius junguntur. Vale. VII. C. PLINIUS MACRINO SUO S. HERI ERI à Senatu Vestricio Spurinnæ, Prin- . cipe auctore triumphalis statua decreta est: non ita ut multis, qui nunquam in acie steterunt, nunquam castra viderunt, nunquam denique tubarum sonum nisi in spectaculis, audierunt: verum ut illis qui decus istud sudore & fanguine & factis affequebantur. Nam Spurinna Bructerum regem vi & armis induxit in reg. num: ostentatoque bello, ferociffimam gentem (quod eft pulcherrimum victoriæ genus) terrore perdomuit. Et hoc quidem virtutis præmium, illud folatium doloris accepit, quod filio ejus Cottio quem amisit abfens, habitus est honor ftatuæ. Rarum id in juvene, fed pater hoc quoque merebatur, cujus gravissimo vulneri magno aliquo fomento medendum fuit. Præterea Cottius ipfe tam clarum specimen indolis dederat, ut vita ejus brevis & angusta debuerit hac veluti immortalitate proferri. Nam tanta ei fanctitas, gravitas, auctoritas etiam, ut poffet fenes illos provocare virtute, quibus nunc honore adæquatus eft. Quo quidem honore, quantum ego interpretor, non modo defuncti memoriæ, dolori patris, verum etiam exemplo profpectum eft. Acuent ad bonas artes juventutem: adolescentibus quoque (digni sint modo) tanta præmia constituta : acuent principes viros ad liberos suscipiendos. Et gaudia ex fuperftitibus, & amiffis tam gloriosa folatia. His ex caufis ftatua Cottii publice lætor, nec privatim minus. Amavi consummatissimum juvenem tam ardenter, quam nunc impatienter requiro. Erit ergo pergratum mihi hanc effigiem ejus fubinde intueri, fubinde refpicere, fub hac consistere, præter hanc commeare. Etenim fi defunctorum imagines domi pofitæ dolorem noftrum levant, quanto magis eæ, quibus in celeberrimo loco non modo species & vultus illorum, fed honor etiam & gloria refertur? Vale, |