Pagina-afbeeldingen
PDF

rerat. Quae omnia huc tendunt ; ut audias Ifæum : vel ideo tantum, ut audieris.

[ocr errors]

Sı pluribus pater tuus, vel uni cuilibet alii quam mihi, debuiffet, fuiffet fortaffe dubitandum, an adires hæreditatem etiam viro gravem : cum vero ego du&us adfinitatis officio, dimissis omnibus, qui, non dico molestiores, fed diligentiores erant, creditor folus extiterim: cumque vivente eo nubenti tibi in, dotem centum millia contulerim, præter eam fummam, quam pater tuus, quafi de meo dixit (erat enim folvenda de meo) magnum habes facilitatis meæ pignus, cujus fiducia debes famam defuncti pudoremque fufeipere, ad quod ne te verbis magis quam rebus horter, quicquid mihi pater tuus debuit, acceptum tibi ferri jubeo. Nec eft, quod verearis, ne fit mihi ifta onerofa donatio. Sunt quidem omnino nobis modicæ facultates, dignitas fumptuofa, reditus propter conditionem agellorum, nefcio minor, an incertior, fed quod cefiat ex reditu, frugalitate fuppletur, ex qua velut à fonte liberalitas noftra decurrit. Quae tamen ita temperanda eft, ne nimia profufione inarefcat. Sed temperanda in aliis, in te vero facile ratio conftabit, etiamfi modum excefferit. Vale.

V. C. PLINIUS LU PERCO SU O S.

Acriosto & à te frequenter efflagitatam, & à me faepe promiffam exhibui tibi, non tamen totam. Adhuc enim pars ejus perpolitur. Interim quae abfolutiora mihi videbantur, non fuit alienum judicio tuo tradi. His tu rogo, intentionem foribentis accommodes. Nihil enim adhuc inter manus habui, cui majorem solicitudinem præstare deberem. Nam in caeteris a&tionibus exiftimationi hominum, diligentia tamen, & fides noftra, in hac etiam pietas fubjicietur. Inde & liber crevit, dum ornare patriam & amplificare gaudemus, pariterque & defenfioni ejus defervimus, & gloriæ. Tu tamen hæc ipfa, quantum ratio exegerit, refeca. Quoties enim ad faftidium legentium, deliciafque refpicio, intelligo nobis commendationem etiam ex ipfa mediocritate libri petendam. Idem tamen, qui à te hanc aufteritatem exigo, cogor id quod diverfum eft poftuhre, ut in plerifque frontem remittas. Sunt enim quædam adolefcentium auribus danda, presertim si materia non refragetur. Nam defcriptiones locorum, quæ in hoc libro frequentiores erunt, non hiftorice tantum, fed prope poëtice profequi fas eft. Quod tamen fi quis extiterit qui putet nos latius feciffe, quam orationis feveritas exigat: hujus, ut ita dixerim, triftitiam reliquae partes aétionis exorare debebunt. Adnifi certe fumus, ut quamlibet diversa genera lectorum per plures dicendi, species teneremus. At sicut veremur, ne quibufdam pars aliqua fecundum fuam cujufque naturam non probetur : ita videmur pofíe confidere, ut univerfitatem omnibus varietas ipfa commendet. Nam & in ratione conviviorum, quamvis à plerisque cibis singuli temperemus, totam tamen coenam laudare omnes folemus: nec ea quæ ftomachus nofter recufat, adimunt gratiam illis, quibus capitur. Atque hæc ego fic accipi volo, non tanquam assequutum esse me credam, sed tanquam assequi laboraverim, fortaffe non fruftra, fi modo tu curam tuam admoveris, interim iftis, mox iis quae fequentur. Dices te non pofe fatis diligenter id facere, nifi prius totam a&tionem cognoveris. Fateor: in praefentia tamen & ifta tibi familiariora fient, & quaedam ex his talia erunt, ut per partes emendari poffint. Etenim fi avulfum ftatuae caput, aut membrum aliquod infpiceres, non tu quidem ex illo poffes congruentiam æqualitatemque deprehendere, poffes tamen judicare an idipfum fatis elegans effet. Nec alia ex caufa principia librorum circumferuntur, quam quia exiftimatur pars aliqua etiam fine cæteris effe perfe&ta. Longius me provexit dulcedo quædam tecum loquendi. Sed jam finem faciam, ne modum quem etiam orationi adhibendum puto, in epiftola excedam. Vale.

[graphic]

V I. C. PLIN I US A VITO S.

Loscuu eft altius repetere, nec refert quemadmodum acciderit, ut homo minime familiaris coenarem apud quendam ut fibi videbatur, lautum & diligentem: ut mihi, fordidum fimul & fumptuofum. Nam fibi & paucis optima quædam, cæteris vilia & minuta ponebat. Vinum etiam parvulis lagunculis in tria genera defcripferat, non ut poteftas eligendi, sed ne jus esset recusandi. Et aliud fibi & nobis, aliud minoribus amicis (nam gradatim amicos habet) aliud fuis noftrifque libertis. Animadvertit qui mihi proximus recumbebat, &, an probarem, interrogavit. Negavi. Tu ergo, inquit, quam confuetudinem fequeris ? Eadem omnibus pono, ad coenam enim non ad notam invito: cun&tifque rebus exaequo, quos menfa & toro æquavi. Etiamne libertos? etiam : convi&ores enim tunc, non libertos puto. Et ille : Magno tibi conftat: Minime. Quî fieri poteft ? Quia fcilicet liberti mei non idem, quod ego bibunt, fed idem ego, quod liberti. Et Hercule, fi gulæ temperes, non eft onerofum, quo utaris ipfe, communicare cum pluribus. Illa ergo reprimenda, illa quafi in ordinem redigenda eft, fi fumptibus parcas, quibus aliquanto reétius tua continentia, quam aliena contumelia confulas. Quorfum haec ? Ne tibi optimae indolis juveni quorundam immensa luxuria specie frugalitatis imponat. Convenit autem amori in te meo

« VorigeDoorgaan »