Pagina-afbeeldingen
PDF

quoties tale aliquid inciderit fub exemplo praemonere, quid debeas fugere. Igitur memento, nihil magis effe vitandum, quam iftam luxuriæ &. fordium novam focietatem : quæ cum fint turpiffima, difcreta ac feparata, turpius junguntur. Vale.

VII, C, PLINIUS MA CRINO SUO S,

Heri à Senatu vefiricio Spurinnae, Prin

cipe au&tore triumphalis ftatua decreta eft : non ita ut multis, qui nunquam in acie fteterunt, nunquam caftra viderunt, nunquam denique tubarum fonum nifi in fpectaculis, audierunt: verum ut illis qui decus iftud fudore & fanguine & fa&is affequebantur. Nam Spurinna Bru&terum regem vi & armis induxit in reg

num: oftentatoque bello, ferociffimam gentem ,

(quod eft pulcherrimum vi&toriae genus) terrore perdomuit. Et hoc quidem virtutis præmium, illud folatium doloris accepit, quod filio ejus Cottio quem amifit abfens, habitus eft honor ftatuae. Rarum id in juvene, fed pater hoc quoque merebatur, cujus graviffimo vulneri magno aliquo fomento medendum fuit.

Praeterea Cottius ipfe tam clarum fpecimen indolis dederat, ut vita ejus brevis & angufta debuerit hac veluti immortalitate proferri. Nam tanta ei fanétitas, gravitas, auétoritas etiam, ut poffet fenes illos provocare virtute, quibus * nunc honore adaequatus eft. Quo quidem honore, quantum ego interpretor, non modo defunéti memoriæ, dolori patris, verum etiam exemplo profpe&tum eft. Acuent ad bonas artes juventutem: adolescentibus quoque (digni fint modo) tanta præmia conftituta : acuent principes viros ad liberos fufcipiendos. Et gaudia ex fuperftitibus, & amiffis tam gloriofa folatia. His ex caufis ftatua Cottii publice lactor, nec privatim minus. Amavi confummatiffimum juvenem tam ardenter, quam-nunc impatienter requiro, Erit ergo pergratum mihi hanc effigiem ejus fubinde intueri, fubinde refpicere, fub hac confiftere, præter hanc commeare. Etenim fi defun&torum imagines domi pofitæ dolorem noftrum levant, quanto magis eae, quibus in celéberrimo loco non modo fpecies & vultus illorum, fed honor etiam & glori

refertur? Vale.

VIII. C. PLINIUS CANINIO SUO S.

Sruoss? an pifcaris? an venaris? an fimul omnia? poffunt enim omnia fimul fieri ad Larium noftrum. Nam lacus pifcem, feras fylvae, quibus lacus cingitur, ftudia altiffimus ifte feceffus affatim fuggerunt. Sed five omnia fimul, five aliquid facias, non poffum dicere, invideo: angor tamen non & mihi licere, quae fic concupifco, ut ægri vinum, balinea, fontes. Nunquamne hos arétiffimos laqueos fi folvere negatur, abrumpam ? nunquam puto. Nam veteribus negotiis nova accrefcunt, nec tamen priora peraguntur, tot mexibus, tot quafi catenis majus indies occupationum agmen extenditur. Vale.

IX. C. PLINIUS APOLLINARI SUO S.

Anxiuw me & inquietum habet petitio Sexti Euritii mei. Afficior cura : & quam pro me folicitudinem non adii, quafi pro me altero patior: & alioquin meus pudor, mea exiftimatio, mea dignitas in difcrimen adducitur. Ego Sexto latumclavum à Caesare nostro, ego quaesturam impetravi: meo fuffragio pervenit ad jus Tribunatus petendi : quem nifi obtinet in Senatu, vereor me decepisse Caesarem videar. Proinde adnitendum eft mihi ut talem eum judicent omnes qualem effe Princeps mihi credidit: quae caufa fi ftudium meum non incitaret, adjutum tamen cuperem juvenem probifîimum, graviffimum, eruditiffimum, omni denique laude digniffimum, & quidem cum tota domo. Nam pater ejus Euritius vir fan&us, antiquus, difertus, atque in agendis caufis exercitatus quas fumma fide, pari conftantia, nec verecundia minore defendit. Habet avunculum C. Septitium, quo nihil verius, nihil fimplicius, nihil candidius, nihil fidelius novi. Omnes me certatim, & tamen æqualiter amant: omnibus nunc ego in uno referre gratiam poffum. Itaque prenfo amicos, fupplico, ambio domos, ftationefque circumeo: quantumque vel au&oritate vel gratia, valeam, precibus experior. Te quoque obfecro, ut aliquam oneris mei partem fufcipere tanti putes. Reddam vicem, fi repofces : reddam, &, fi non repofces. Diligeris, coleris, frequentaris. Ostende modo velle te, nec deerunt, qui quod tu , velis, cupiant. Vale.

[graphic]

XI. C. PLIN I U S OCTAVIO SU O S. House- te patientem, vel potius durum, ac pene crudelem, qui tam infignes libros tam diu teneas! Quoufque & tibi & nobis invidebis ? tibi, maximam laudem: nobis, voluptatem ? Sine per ora hominum ferantur, iifdemque quibus lingua Romana, fpatiis pervagentur: magna etiam longaque expeétatio eft: quam fruftrari adhuc & differre non debes. Enotuerunt quidam tui verfus, & invito te, clauftra tua refregerunt: hos, nifi retrahes in corpus, quandoque ut errones, aliquem cujus dicantur invenient. Habe ante oculos mortalitatem, a qua asserere te hoc uno monimento potes. Nam caetera, fragilia & caduca, non minus quam ipfi homines, occidunt definuntque. Dices, ut foles, Amici mei viderint. Opto, equidem amicos tibi tam fideles, tam eruditos,, tam laboriofos, ut tantum curæ intentionifque, suscipere & possint & velint. Sed dispice ne fit parum providum, fperare ex aliis, quod tibi

« VorigeDoorgaan »