Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

ut quod multi clamore permixto tuentur, nemo tacentibus cæteris dicere velit. Patefcit enim cum fepararis à turba, contemplatio rerum quæ turba teguntur. Venerunt qui adeffe erant juffi, Vitellius Honoratus, & Flavius Martianus ex quibus Honoratus trecentis millibus exilium equitis Romani, feptemque amicorum ejus ultimam poenam: Martianus unius equitis Romani feptingentis millibus plura fupplicia arguebatur emiffe. Erat enim fuftibus cæfus, damnatus in metallum, ftrangulatus in carcere. Sed Honoratum cognitioni Senatus mors opportuna fubtraxit: Martianus inductus eft abfente Prifco. Itaque Tutius Cerealis confularis jure fenatorio poftulavit, ut Prifcus certior fieret: five quia miferabiliorem, five quia invidiofiorem fore arbitrabatur, fi præfens fuiffet, five (quod maxime credo) quia æquiffimum erat, commune crimen ab utroque defendi. Et, fi dilui non potuiffet, in utroque puniri. Dilata res eft in proximum Senatum, cujus ipfe confpectus auguftiffimus fuit. Princeps præfidebat (erat enim Conful) ad hoc Januarius menfis cum cætera, tum præcipue Senatorum frequentia celeberrimus: præterea

caufæ amplitudo, auctaque dilatione expectatio, & fama, infitumque mortalibus ftudium magna & inufitata nofcendi, omnes undique exciverat. Imaginare, quæ folicitudo nobis, qui metus, quibus fuper tanta re, in illo cœtu, præfente Cæfare, dicendum erat. Equidem in Senatu non femel egi: quinimmo nufquam audiri benignius foleo. Nunc me tamen, ut nova omnia novo metu permovebant. Obverfabatur præter illa, quæ fupra dixi, caufæ difficultas, ftabat modo Confularis, modo Septemvir Epulonum, jam neutrum. Erat igitur perquam onerofum accufare damnatum, quem, ut premebat atrocitas criminis, ita quafi peractæ damnationis miferatio tuebatur: utcunque tamen animum, cogitationemque collegi. Cœpi dicere, non minore audientium affenfu, quam folicitudine mea. Dixi horis pene quinque. Nam decem clepfydris, quas fpatiofiffimas acceperam, funt additæ quatuor. Adeo illa ipfa, quæ dura & adverfa dicturo videbantur, fecunda. dicenti fuerunt. Cæfar quidem mihi tantum ftudium, tantam etiam curam (nimium eft enim dicere folicitudinem) præftitit, ut libertum meum poft me ftantem, fæpius admo

neret, voci laterique confulerem, cum me vehementius putaret intendi, quam gracilitas mea perpeti poffet. Refpondit mihi pro Martiano Claudius Marcellinus. Miffus deinde Senatus & revocatus in pofterum. Neque enim jam inchoari poterat actio, nifi ut noctis interventu fcinderetur. Poftero die dixit pro Mario Salvius Liberalis, vir fubtilis, difpofitus, acer, difertus, in illa vero caufa omnes artes fuas protulit. Refpondit Cornelius Tacitus eloquentiffime &, quod eximium orationi ejus ineft, osuvas. Dixit pro Mario rurfus Fronto Catius infigniter: utque jam locus ille pofcebat, plus in precibus temporis, quam in defenfione confumpfit. Hujus actionem vespera inclufit: non tamen fic, ut abrumperet. Itaque in tertium diem probationes exierunt. Jam hoc ipfum pulchrum & antiquum, Senatum nocte dimitti, triduo vocari, triduo contineri. Cornutus Tertullus Cos. defignatus, vir egregius, & pro veritate firmiffimus, cenfuit feptingenta millia, quæ acceperat Marius, ærario inferenda, Mario urbe Italiaque interdicendum: Martiano hoc amplius, Africa. In fine fententiæ adjecit, Quod ego & Tacitus inF

[ocr errors]

juncta advocatione diligenter fortiterque functi effemus, arbitrari fenatum, ita nos feciffe, ut dignum mandatis partibus fuerit. Affenferunt Confules defignati, omnes etiam confulares ufque ad Pompejum Collegam: ille & feptingenta millia, quæ acceperat Marius, ærario inferenda, & Martianum in quinquennium relegandum, Marium repetundarum pœnæ, quam jam paffus effet, cenfuit relinquendum. Erant in utraque fententia multi, fortaffe etiam plures in hac vel folutiore vel molliore. Nam quidam ex illis quoque, qui Cornuto videbantur affenfi, hunc qui poft ipfos cenfuerat, sequebantur. Sed cum fieret difceffio, qui fellis Confulum aftiterant, in Cornuti fententiam ire cœperunt. Tum illi, qui fe Collegæ adnumerari patiebantur, in diverfum tranfierunt, Collega cum paucis relictus. Multum poftea de impulsoribus fuis, præcipue de Regulo, queftus eft, qui fe in fententia quam ipse dictaverat, deferuiffet. Eft alioqui Regulo tam mobile ingenium, ut plurimum audeat, plurimum timeat. Hic finis cognitionis ampliffimæ, fu pereft tamen λarápylov non leve, Hoftilius Firminus, legatus Marii Prifci, qui permistus

[ocr errors]

caufæ, graviter vehementerque vexatus eft. Nam & rationibus Martiani & fermone, quem ille habuerat in ordine Leptitanorum, operam fuam Prifco ad turpiffimum minifterium commodaffe, ftipulatufque de Martiano quinquaginta millia denarium probabatur ipfe: præterea accepiffe festertium decem millia, fœdiffimo quidem titulo, nomine unguentarii, qui titulus à vita hominis compti femper & pumicati, non abhorrebat. Placuit cenfente Cornuto referri de eo proximo Senatu: tunc enim cafu, incertum an confcientia, abfuerat. Habes res urbanas: invicem rufticas fcribe, quid arbufculæ tuæ, quid vineæ, quid fegetes agant, quid oves delicatiffimæ. In fumma, nifi æque longam epiftolam reddes, non eft quod poftea nifi breviffimam expectes. Vale.

XII. C. PLINIUS ARRIANO SUO S.

ΛΕΙΤΟΥΡΓΙΟΝ illud, quod fupereffe Marii Prifci caufæ proxime scripferam, nefcio an fatis circumcifum, tamen & abrafum eft. Firminus inductus in Senatum refpondit crimini noto. Secutæ funt diverfæ fententiæ Confulum defig

« VorigeDoorgaan »