Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub
[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]
[ocr errors]
[ocr errors]

ut quod multi clamore permixto tuentur, nemo
tacentibus cæteris dicere velit. Patescit enim
cum fepararis à turba, contemplatio rerum quæ
turba teguntur. Venerunt qui adesse erant
jussi, Vitellius Honoratus, & Flavius Martia-
nus: ex quibus Honoratus trecentis millibus
exilium equitis Romani, septemque amicorum
ejus ultimam pænam: Martianus unius equi-
tis Romani septingentis millibus plura suppli-
cia arguebatur emiffe. Erat enim fuftibus
cæsus, damnatus in metallum, strangulatus in
carcere. Sed Honoratum cognitioni Senatus
mors opportuna fubtraxit: Martianus inductus
est absente Prisco. Itaque Tutius Cerealis
cansularis jure fenatorio postulavit, ut Priscus
certior fieret : five quia miferabiliorem, five
quia invidiofiorem fore arbitrabatur, fi præsens
fuiffet, five (quod maxime credo) quia æquiffi-
mum erat, commune crimen ab utroque defen-
di. Et, fi dilui non potuiffet, in utroque pu.
niri. Dilata res eft in proximum Senatum,
cujus ipse conspectus augustissimus fuit. Prin-
ceps præfidebat erat enim Conful) ad hoc
Januarius mensis cum cætera, tum præcipue
Senatorum frequentia celeberrimus : præterea

[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

caufæ amplitudo, auctaque dilatione expectatio, & fama, insitumque mortalibus ftudium magna & inufitata nofcendi, omnes undique exciverat. Imaginare, quæ folicitudo nobis, qui metus, quibus super tanta re, in illo cætu, præsente Cæsare, dicendum erat. Equidem in Senatu non semel egi : quinimmo nusquam audiri benignius foleo. Nunc me tamen, ut nova omnia novo metu permovebant. Obverfabatur præter illa, quæ fupra dixi, caufæ difficultas, stabat modo Consularis, modo Septemvir Epulonum, jam neutrum. Erat igitur perquam onerofum accufare damnatum, quem, ut premebat atrocitas criminis, ita quasi peractæ damnationis miseratio tuebatur : utcunque tamen animum, cogitationemque collegi. Capi dicere, non minore audientium affenfu, quam solicitudine mea. Dixi horis pene quinque. Nam decem clepsydris, quas fpatiofiffimas acceperam, sunt additæ quatuor. Adeo illa ipsa, quæ dura & adverfa dicturo videbantur, secunda. dicenti fuerunt. Cæsar quidem mihi tantum studium, tantam etiam curam (nimium est enim dicere solicitudinem) præstitit, ut libertum meum poft me ftantem, fæpius admo

[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small]

1

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

neret, voci laterique consulerem, cum `me
vehementius putaret intendi, quam gracilitas
mea perpeti posset. Respondit mihi pro Mar-
tiano Claudius Marcellinus. Mifsus deinde
Senatus & revocatus in pofterum. Neque enim
jam inchoari poterat actio, nisi ut noctis in-
terventu fcinderetur. Poftero die dixit pro
Mario Salvius Liberalis, vir subtilis, dispositus,
acer, disertus, in illa vero caufa omnes artes
suas protulit. Respondit Cornelius Tacitus
eloquentisfime &, quod eximium orationi ejųs
inest, oeuvos. Dixit pro Mario rursus Fronto
Catius insigniter: utque jam locus ille posce-
bat, plus in precibus temporis, quam in defen-
fione confumpfit. Hujus actionem vespera in-
clufit: non tamen fic, ut abrumperet. Itaque
in tertium diem probationes exierunt. Jam
hoc ipsum pulchrum & antiquum, Senatum
nocte dimitti, triduo vocari, triduo contineri.
Cornutus Tertullus. Cos. desigñatus, vir egre-
gius, & pro veritatę firmiffimus, censuit sep-
tingenta millia, quæ acceperat. Marius, ærario
inferenda, Mario urbe Italiaque interdicen-
dum: Martiano hoc amplius, Africa. In fine
fententiæ adjecit, Quod ego & Tacitus in-

F

[ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]

juncta advocatione diligenter fortiterque functi effemus, arbitrari fenatum, ita nos fecisse, ut dignum mandatis partibus fuerit. ' Affenserunt Consules designati, omnes etiam consulares ufque ad Pompejum Collegam : ille & feptingenta millia, quæ acceperat Marius, ærario inferenda, & Martianum in quinquennium relegandum, Marium repetundarum poenæ, quam jam passus esset, .censuit relinquendum. Erant in utraque fententia multi, fortaffe etiam plures in hac vel folutiore vel molliore. Nam quidam ex illis quoque, qui Cornuto videbantur affenfi, hunc qui poft ipfos censuerat, fequebantur. Sed cum fieret disceflio, qui sellis Consulum aftiterant, in Cornuti fententiam ire cæperunt. Tum illi, qui fe Collegæ adnumerari patiebantur, in diversum tranfierunt, Collega cum paucis relictus. Multum poftea de impulsoribus suis, præcipue de Regulo, questus est, qui fe in sententia quam ipfe dictaverat, deferuiffet. Eft alioqui Regulo tam mobile ingenium, ut plurimum audeat, plurimum timeat. Hic finis cognitionis amplissimæ, supereft tamen her pylov non leve, Hoftilius Firminus, legatus Marii Prisci, qui permistus

[ocr errors][ocr errors]

caufæ, graviter vehementerque vexatus eft.
Nam & rationibus Martiani & fermone, quem
ille habuerat in ordine Leptitanorum, operam
suam Prisco ad turpissimum ministerium com-
modasse, ftipulatusque de Martiano quinqua-
ginta millia denarium probabatur ipfe: præ-
terea accepisse sestertium decem millia, fædif-
fimo quidem titulo, nomine unguentarii, qui
titulus à vita hominis compti semper & pumi-
cati, non abhorrebat. Placuit censente Cor-
nuto referri de eo proximo Senatu: tunc enim
casu, incertum an conscientia, abfuerat. Habes
res urbanas: invicem rusticas fcribe, quid ar-
busculæ tuæ, quid vineæ, quid fegetes agant,
quid oves delicatissimæ. In summa, nisi æque
longam epistolam reddes, non est quod poftea
nifi brevissimam expectes. Vale.

[ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]
[merged small][ocr errors]

AEITOEPTION illud, quod superesse Marii
Prisci caufæ proxime fcripferam, nescio an satis
circumcisum, tamen & abrasum est. Firminus
inductus in Senatum refpondit crimini noto.
Secutæ funt diverfæ fententiæ Confulum desig-

« VorigeDoorgaan »