Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

natorum. Cornutus Tertullus censuit ordine movendum : acutius Nerva, in sortitione provinciæ rationem ejus non habendam : quæ fententia, tanquam mitior, vicit. Cum sit alioqui durior tristiorque. Quid enim miserius quam exectum & exemptum honoribus fenatoriis, labore & moleftia non carere ? quid gravius, quam tanta ignominia affectum, non in folitudine latere : fed in hac altissima specula conspiciendum fe monftrandumque præbere? Præterea, quid publice minus aut congruens, aut decorum ? notatum à Senatu in Senatu sedere ? ipfisque illis, à quibus sit notatus, æquari? fummotum à Proconsulatu, quia fe in legatione turpiter gefferat, de Proconsulibus judicare? damnatumque fordium, vel damnare alios vel abfolvere ? Sed hoc pluribus visum eft. Numerantur enim fententiæ, non ponderantur : nec aliud in publico confilio poteft fieri, in quo nihil est tam inæquale, quam æqualitas ipsa. Nam cum fit impar prudentia, par omnium jus est. Implevi promissum, priorisque epistolæ fidem exfolvi, quam ex spatio temporis jam recepiffe te colligo. Nam & festinanti & diligenti tabellario dedi, nisi quid

impedimenti in via paffus eft. Tuæ nunc partes, ut primum illam, deinde hanc remunereris literis, quales, istinc redire uberrimæ pofsunt. Vale.

[ocr errors][merged small]
[ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Er

tu occasiones obligandi me avidiffime amplecteris, & ego nemini libentius debeo. Duabus ergo de caufis à te potiffimum petere constitui, quod impetratum maxime cupio. Regis exercitum ampliffimum, hinc tibi beneficiorum larga materia : longum præterea tempus, quo amicos tuos exornare potuisti. Convertere ad noftros, nec hos multos. Malles tu quidem multos, fed meæ verecundiæ fufficit unus aut alter, ac potius unus. Is erit Voconius Romanus : Pater ei in equeftri gradu clarus, clarior vitricus, immo pater alius. Nam huic quoque nomini pietate successit mater è primis citerioris Hifpaniæ. Scis quod judicium provinciæ illius : scis quanta fit gravitas : ipfe flamen proxime fuit. Hunc ego, cum fimul studeremus, arcte familiariterque dilexi. Ille meus in urbe, ille in seçeffu contubernalis,

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small]

Cum hoc feria, cum hoc jocos miscui. . Quid enim aut illo fidelius amico, aut fodale jucundius? mira in sermone, mira etiam in ore ipso vultuque suavitas. Ad hoc, ingenium excelsum, subtile, dulce, facile, eruditum in causis agendis. Epistolas quidem fcribit, ut musas ipsas latine loqui credas. Amatur à me plurimum, nec tamen vincitur. Equidem juvenis ftatim juveni quantum potui per ætatem avidissime contuli, & nuper ab optimo Principe trium liberorum ei jus impetravi. Quod quanquam parce & cum delectu daret, mihi tamen, tanquam eligeret, indulsit.

Hæc beneficia mea tueri nullo modo melius, quam ut augeam, pofsum. Præfertim cum ipse illa tam grate interpretetur, ut dum priora accipit, pofteriora mereatur. Habes qualis, quam probatus charufque fit nobis. Quem rogo pro ingenio, pro fortuna tua exornes. Inprimis ama hominem. Nam licet tribuas ei quantum amplissimum potes, nihil tamen amplius potes amicitia tua : cujus esse eum usque in intimam familiaritatem capacem, quo magis fcires, breviter tibi ftudia, mores, omnem denique vitam ejus : expreffi. Extenderem preces, nifi & tu rogari diu nolles,

& ego tota hac epistola feciffem. Rogat enim & quidem efficaciffime, qui reddit causas rogandi. Vale.

[ocr errors][ocr errors]

XIV. C. PLINIUS MAXIMO SUO S.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

VERUM

ERUM opinaris, distringor centumviralibus causis, quæ me exercent magis quam delectant. Sunt enim pleræque parvæ & exiles. Raro incidit vel personarum claritate, vel negotii magnitudine insignis. Ad hoc, perpauci, cum quibus juvet dicere. Cæteri audaces, atque etiam magna ex parte adolescentuli obfcuri ad declamandum huc transeunt, tam irreverenter & temere, ut mihi Attilius nofter expresse dixiffe videatur, Sic in foro pueros à centumuiralibus caufis aufpicari, ut ab. Homero in fcholis. Nam hic

quoque, ut illic primum cæpit effe, quod maximum est. At hercule ante memoriam meam, (majores, natu ita solent dicere) ne nobiliflimis quidem adolescentibus locus erat, nifi aliquo Consulari producente: tanta veneratione pulcherrimum opus celebrabatur.

Nunc refractis pudoris & reverentiæ clauftris, omnia pa tent omnibus. Nec inducuntur, fed irrumpunt.

[ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]

Sequuntur auditores actoribus fimiles, conducti & redempti mancipes: convenitur in media bafilica, ubi tam palam sportulæ, quam in triclinio dantur. Ex judicio in judicium pari mercede. transitur. Inde jam non inurbane Σοφοκλέίς vocantur: üsdem latinum nomen impofitum est, laudicæni. Et tamen crefcit indies fæditas utraque lingua notata. Heri duo nomenclatores mei, (habent fane ætatem eorum, qui nuper togas sumpserunt) ternis denariis ad laudandum trahebantur. Tanti constat, ut sis disertiffimus: Hoc pretio quamlibet numerofa subsellia implentur, hoc ingens corona colligitur: hoc infiniti clamores commoventur, cum peróxog@u dedit fignum. Opus eft enim figno apud non intelligentes, ne audientes quidem: nam plerique non audiunt, nec ulli magis laudant. Si quando transibis per Basilicam, & voles scire quomodo quisque dicat, nihil eft quod tribunal ascendas, nihil quod præbeas aurem, facilis divinatio. Scito eum peffime dicere, qui laudabitur maxime. Primus hunc audiendi morem induxit Largius Licinius, hactenus tamen, ut auditores corrogaret. Ita certe ex Quintiliano, præceptore meo, audiffe memini. Narrabat

« VorigeDoorgaan »