Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub
[ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

ille, Affectabar Domitium Afrum, cum apud
centumviros diceret graviter & lente (hoc enim
illi actionis genus erat) audiit ex proximo im-
modicum infolitumque clamorem, admiratus re-
ticuit: ubi filentium factum est, repetit quod
abruperat: iterum clamor, iterum reticuit: &
poft filentium coepit idem tertio. Noviffime
quis diceret, quæfivit. Responsum est, Licius.
Tum intermiffa causa, Centumviri, inquit, hoc
artificium periit. Quod alioqui perire incipiebat;
cum perisfe Afro videretur: nunc vero prope
funditus extinctum, & eversum eft. Pudet re-
ferre, quæ, quam fracta pronunciatione dican-
tur: quibus, quam teneris clamoribus excipi-
antur. Plausus tantum, ac sola cymbala &
tympaña illis canticis desunt. Ululatus quidem
(neque enim alio vocabulo poteft exprimi, thea-
tris quoque indecora laudatio) large supersunt.
Nos tamen adhuc & utilitas amicorum, & ra-
tio ætatis moratur, ac retinet. Veremur enim
ne forte non has indignitates reliquisse, fed la-
borem refugisse videamur. Sumus tamen solito
rariores, quod initium est gradatim desinendi.
Vale.

[ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]

XV. C. PLINIUS VALERIANO SUO S.

Quo

suo modo te veteres Marsi tui ? Quo modo emptio nova? placent agri, poftquam tui facti funt ? Rarum id quidem, nihil tamen æque gratum est adeptis, quam concupifcentibus. Me prædia materna parum commode tractant : delectant tamen, ut materna. Alioqui longa patientia occalui. Habent hunc finem affiduæ querelæ, quod queri pudet. Vale.

[ocr errors]

XVI.

C. PLINIUS ANNIANO SUO S.

Tu quidem pro cætera tua diligentia admones me, codicillos Aciliani, qui me ex parte instituit hæredem, pro non scriptis habendos, quia non fint confirmati testamento. Quod jus ne mihi quidem ignotum eft, cum fit iis etiam notum, qui nihil aliud fciunt: sed ego propriam quandam legem mihi dixi, ut defunctorum voluntates, etiamfi jure deficerentur, quafi perfectas tuerer. Conftat autem codicillos iftos Aciliani manu scriptos. Licet ergo non fint confirmati testamento, à me tamen ut confirmati obferva

buntur. Præfertim cum delatori locus non
fit. Nam fi verendum esset, ne quod ego de-
diffem, populus eriperet, cunctatior fortaffe, &
cautior effe deberem. Cum vero liceat hæredi
donare, quod in hæreditate subsedit, nihil est
quod obftet illi meæ legi, cui publicæ leges non

[ocr errors]

repugnant. Vale.

XVII.

C. PLINIUS GALLO SVO S.

[ocr errors][merged small][ocr errors]

Miraris,

cur me Laurentinum, vel (fi ita mavis) Laurens meum tantopere delectet? defines mirari, cum cognoveris gratiam villæ, opportunitatem loci, litoris fpatium. Decem & feptem millibus paffuum ab urbe secessit: ut peractis, quæ agenda fuerint, falvo jam & composito die poffis ibi manere. Aditur non una via: nam & Laurentina & Hoftienfis eodem ferunt, sed Laurentina à quartodecimo lapide, Ostiensis ab undecimo relinquenda eft. Utrinque excipit iter aliqua ex parte arenosum jumentis paulo gravius & longius, equo breve & molle. Varia hinc atque inde facies. Nam modo occurrentibus sylvis via coarctatur: modo latiffimis pratis diffunditur & patefcit. Multi greges

[ocr errors][merged small]
[ocr errors]

ovium, multa ibi equorum, boumque armenta : quæ montibus hyeme depulsa, herbis & tepore verno nitescunt. Villa usibus capax, non sumptuofa tutela. Cujus in prima parte atrium frugi, nec tamen fordidum: deinde porticus in O literæ similitudinem circumactæ, quibus parvula, fed festiva area includitur: egregium hæ adversum tempeftates receptaculum: nam fpecularibus, ac multo magis imminentibus tectis muniuntur. Eft contra medias cavædium hilare: mox triclinium fatis pulchrum, quod in litus. excurrit ; ac fiquando Africo mare impulsum est, fractis jam, & novissimis Auctibus leviter adluitur. Undique valvas, aut fenestras non minores valvis habet : atque ita à lateribus, à fronte quasi tria maria prospectat. A tergo cavædium, porticum, aream: porticum rursus, mox atrium, fylvas, & longinquos refpicit montes. Hujus à læva retractius paulo cubiculum est amplum : deinde aliud minus, quod altera feneftra admittit orientem, occidentem altera retinet. Hæc & subjacens mare longius quidem, sed securius intuetur. Hujus cubiculi, & triclinii illius objectu includitur angulus, qui purissimum solem continet, & accendit. Hoc

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Hybernaculum, hoc etiam Gymnasium meorum est. Ibi omnes silent venti, exceptis, qui nubilum inducunt, & ferenum antequam usum loci eripiunt. Adnectitur angulo cubiculum in apsida curvatum, quod ambitum solis fenestris omnibus fequitur. Parieti ejus in bibliothecæ fpeciem armarium infertum est, quod non legendos libros, fed lectitandos capit. Adhæret dormitorium membrum tranfitu interjacente, qui fufpenfus & tabulatus conceptum vaporem falubri temperamento huc illuc digerit & miniftrat. Reliqua pars lateris hujus servorum libertorumque . usibus detinetur, plerisque tam mundis, ut accipere hofpites possint. Ex alio latere cubiculum est politissimum, deinde vel cubiculum grande, vel modica conatio; quæ plurimo fole, plurimo mari lucet. Poft hanc eubiculum cum proccetone, altitudine æstivum, munimentis hybernum. Eft enim subductum omnibus ventis. Huic cubiculo aliud, & procæton communi pariete junguntur, inde balinei, cella frigidaria, fpatiofa & effusa, cujus in contrariis. parietibus duo baptisteria, velut ejecta finuantur, abunde capacia. Si innare in proximo.cogites, adjacet unctuarium hypocaustum,

[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors]
« VorigeDoorgaan »