Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

ille, Affectabar Domitium Afrum, cum apud centumviros diceret graviter & lente (hoc enim illi actionis genus erat) audiit ex proximo immodicum infolitumqué clamorem, admiratus reticuit: ubi filentium factum eft, repetit quod abruperat: iterum clamor, iterum reticuit: & poft filentium cœpit idem tertio. Noviffime quis diceret, quæfivit. Refponfum eft, Licius. Tum intermiffa caufa, Centumviri, inquit, hoc artificium periit. Quod alioqui perire incipiebat, cum periffe Afro videretur: nunc vero prope funditus extinctum, & everfum eft. Pudet referre, quæ, quam fracta pronunciatione dicantur: quibus, quam teneris clamoribus excipiantur. Plaufus tantum, ac fola cymbala & tympana illis canticis defunt. Ululatus quidem (neque enim alio vocabulo poteft exprimi, theatris quoque indecora laudatio) large fuperfunt. Nos tamen adhuc & utilitas amicorum, & ratio ætatis moratur, ac retinet. Veremur enim ne forte non has indignitates reliquiffe, fed laborem refugiffe videamur. Sumus tamen folito rariores, quod initium eft gradatim definendi. Vale.

XV. C. PLINIUS VALERIANO SUO S.

Quo modo te veteres Marfi tui? Quo modo emptio nova? placent agri, poftquam tui facti funt? Rarum id quidem, nihil tamen æque gratum eft adeptis, quam concupifcentibus. Me prædia materna parum commode tractant: delectant tamen, ut materna. Alioqui longa patientia occalui. Habent hunc finem affiduæ querelæ, quod queri pudet. Vale.

XVI. C. PLINIUS ANNIANO SUO s.

Tu quidem pro cætera tua diligentia admones

me, codicillos Aciliani, qui me ex parte instituit hæredem, pro non fcriptis habendos, quia non fint confirmati teftamento. Quod jus ne mihi quidem ignotum eft, cum fit iis etiam notum, qui nihil aliud fciunt: fed ego propriam quandam legem mihi dixi, ut defunctorum voluntates, etiamfi jure deficerentur, quafi perfectas tuerer. Conftat autem codicillos iftos Aciliani manu fcriptos. Licet ergo non fint confirmati teftamento, à me tamen ut confirmati obferva

buntur.

Præfertim cum delatori locus non fit. Nam fi verendum effet, ne quod ego dediffem, populus eriperet, cunctatior fortaffe, & cautior effe deberem. Cum vero liceat hæredi donare, quod in hæreditate fubfedit, nihil eft quod obftet illi meæ legi, cui publicæ leges non repugnant. Vale.

XVII. C. PLINIUS GALLO SUO S.

MIRARIS, cur me Laurentinum, vel (fi ita mavis) Laurens meum tantopere delectet? defines mirari, cum cognoveris gratiam villæ, opportunitatem loci, litoris fpatium. Decem & feptem millibus paffuum ab urbe feceffit: ut peractis, quæ agenda fuerint, falvo jam & compofito die poffis ibi manere. Aditur non una via: nam & Laurentina & Hoftienfis eodem ferunt, fed Laurentina à quartodecimo lapide, Oftienfis ab undecimo relinquenda eft. Utrinque excipit iter aliqua ex parte arenofum jumentis paulo gravius & longius, equo breve & molle. Varia hinc atque inde facies. Nam modo occurrentibus fylvis via coarctatur: modo latiffimis pratis diffunditur & patefcit. Multi greges

ovium, multa ibi equorum, boumque armenta: quæ montibus hyeme depulfa, herbis & tepore verno nitescunt. Villa ufibus capax, non fumptuofa tutela. Cujus in prima parte atrium frugi, nec tamen fordidum: deinde porticus in O literæ fimilitudinem circumactæ, quibus parvula, fed festiva area includitur: egregium hæ adverfum tempeftates receptaculum: nam specularibus, ac multo magis imminentibus tectis muniuntur. Eft contra medias cavædium hilare: mox triclinium fatis pulchrum, quod in litus excurrit ; ac fiquando Africo mare impulfum eft, fractis jam, & noviffimis fluctibus le viter adluitur. Undique valvas, aut feneftras non minores valvis habet: atque ita à lateribus, à fronte quafi tria maria prospectat. A tergo cavædium, porticum, aream: porticum rurfus, mox atrium, fylvas, & longinquos refpicit montes. Hujus à læva retractius paulo cubiculum eft amplum: deinde aliud minus, quod altera feneftra admittit orientem, occidentem altera retinet. Hæc & fubjacens mare longius quidem, fed fecurius intuetur. Hujus cubiculi, & triclinii illius objectu includitur angulus, qui puriffimum folem continet, & accendit. Học

Hybernaculum, hoc etiam Gymnasium meorum eft. Ibi omnes filent venti, exceptis, qui nubilum inducunt, & ferenum antequam ufum loci eripiunt. Adnectitur angulo cubiculum in apfida curvatum, quod ambitum folis feneftris omnibus fequitur. Parieti ejus in bibliothecæ speciem armarium infertum eft, quod non legendos libros, fed lectitandos capit. Adhæret dormitorium membrum tranfitu interjacente, qui fufpenfus & tabulatus conceptum vaporem falubri temperamento huc illuc digerit & miniftrat. Reliqua pars lateris hujus fervorum libertorumque ufibus detinetur, plerifque tam mundis, ut accipere hofpites poffint. Ex alio latere cubiculum eft politiffimum, deinde vel cubiculum grande, vel modica cœnatio, quæ plurimo fole, plurimo mari lucet. Poft hanc eubiculum cum procotone, altitudine æftivum, munimentis hybernum. Eft enim fubductum omnibus ventis. Huic cubiculo aliud, & procœton communi pariete junguntur, inde balinei, cella frigidaria, fpatiofa & effufa, cujus in contrariis parietibus duo baptifteria, velut ejecta finuantur, abunde capacia. Si innare in proximo cogites, adjacet unctuarium hypocauftum,

« VorigeDoorgaan »