Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

mihi cum Cicerone æmulatio: nec fum con-
tentus eloquentia feculi noftri. Nam ftultiffi-
mum credo, ad imitandum non optima quæque
proponere. Sed tu, qui hujus judicii meministi,
cur illius oblitus es, in quo me interrogasti, quid
de Metii Modefti pietate fentirem? Expalluit
notabiliter : quamvis palleat femper. Hæfita-
bundus, Interrogavi, non ut tibi nocerem,.
fed ut Modefto. Vide hominis crudelita-
tem: qui fe non diffimulet exuli nocere volu-
iffe. Subjunxit egregiam caufam. Scripfit, in-
quit, in epiftola quadam, quæ apud Domitia-
num recitata eft, Regulus omnium bipedum
nequiffimus. Quod quidem Modeftus veriffi-
me fcripferat. Hic fere nobis fermonis termi-
nus. Neque enim volui progredi longius: ut
mihi omnia libera fervarem, dum Mauricus
venit. Nec me præterit effe Regulum duona-
Oaíperov. Eft enim locuples, factiofus, curatur
à multis, timetur à pluribus: quod plerumque
fortius amore eft. Poteft tamen fieri, ut hæc
concuffa labantur.
infida est, quam ipfi.

Nam gratia malorum tam
Verum, ut idem fæpius

dicam, expecto Mauricum. Vir eft gravis, prudens, multis experimentis eruditus, & qui

futura poffit ex præteritis providere. Mihi & tentandi aliquid, & quiefcendi illo auctore ratio conftabit. Hæc tibi fcripfi, quia æquum erat, te pro amore mutuo, non folum omnia mea facta dictaque, verum etiam confilia cognofcere. Vale.

VI. C. PLINIUS CORNELIO TACITO SUO S.

RIDEBIS, & licet rideas. Ego Plinius ille, quem nofti, apros tres, & quidem pulcherrimos, cepi. Ipfe, inquis? Ipfe, non tamen ut omnino ab inertia mea, & quiete difcederem. Ad retia fedebam. Erant in proximo non venabulum, aut lancea, fed ftylus & pugillares. Meditabar aliquid, enotabamque: ut fi manus vacuas, plenas tamen ceras reportarem. Non eft, quod contemnas hoc ftudendi genus. Mirum eft, ut animus hac agitatione, motuque corporis excitetur. Jam undique fylvæ, & folitudo: ipfumque illud filentium, quod venationi datur, magna cogitationis incitamenta funt. Proinde, cum venabere licebit auctore me, ut panarium & lagunculam, fic etiam pugillares feras.

Experieris non Dianam magis montibus, quam Minervam inerrare. Vale.

VII. C. PLINIUS OCTAVIO RUFO SUO S.

VIDE, in quo me faftigio collocaris, cum mihi idem poteftatis, idemque regni dederis, quod Homerus Jovi opt. max.

Τῷ δ ̓ ἕτερον μὲν ἔδωκε πατὴρ, ἕτερον δ ̓ ἀιένευσε.

Nam ego quoque fimili nutu ac renutu, refpondere voto tuo poffum. Etenim ficut fas eft mihi, præfertim te exigente, excufare Bæticis contra unum hominem advocationem: ita nec fidei noftræ, nec conftantiæ, quam diligis, convenit adeffe contra provinciam, quam tot officiis, tot laboribus, tot etiam periculis meis aliquando devinxerim. Tenebo ergo hoc temperamentum, ut ex duobus, quorum alterutrum petis, eligam id potius, in quo non folum ftudio tuo, verum etiam judicio fatisfaciam. Neque enim tantopere mihi confiderandum eft, quid vir optimus in præfentia velis, quam quid femper fis probaturus. Me circa idus Octobres fpero Romæ futurum: eademque hæc præfentem

quoque tua meaque
cui tamen jam nunc licet fpondeas de animo

fide Gallo confirmaturum :

meo,

Η καὶ κυανέησιν ἐπ' ὀφρύσι νεῦσε Κρονίων. Cur enim non ufquequaque Homericis verfibus agam tecum? quatenus tu me tuis agere non pateris: quorum tanta cupiditate ardeo, ut videar mihi hac fola mercede poffe corrumpi, ut vel contra Bæticos adfim. Pene præterii, quod minime prætereundum fuit, accepiffe me cariotas optimas, quæ nunc cum ficis & boletis certandum habent. Vale.

VIII. C. PLINIUS POMPEIO SATURNINO
SUO S.

PEROPPORTUNE mihi redditæ funt literæ tuæ, quibus flagitabas, ut tibi aliquid ex scriptis meis mitterem, cum ego id ipfum deftinaffem. Addidifti ergo calcaria fponte currenti, pariterque & tibi veniam recufandi laboris, & mihi exigendi verecundiam fuftulifti. Nam nec me timide uti decet eo quod oblatum eft; nec te gravari quod depopofcifti. Nec eft tamen quod ab homine defidiofo aliquid novi operis expectes.

Petiturus fum enim, ut rurfus vaces fermoni, quem apud municipes meos habui, bibliothecam dedicaturus. Memini quidem te jam quædam adnotaffe, fed generaliter: ideo nunc rogo, ut non tantum univerfitati ejus attendas, verum etiam particulas qua foles lima perfequaris. Erit enim & poft emendationem liberum nobis, vel publicare vel continere.

Quinimo

fortaffe hanc ipfam cunctationem noftram in alterutram fententiam emendationis ratio deducet: quæ aut indignum editione, dum fæpius! retractat, inveniet: aut dignum, dum id ipsum experitur, efficiet. Quanquam hujus cunctationis meæ caufæ non tam in fcriptis quam in ipfo materiæ genere confiftunt. Eft enim paulo quafi gloriofius & elatius. Onerabit hoc modeftiam noftram, etiamfi ftilus ipfe fuerit preffus demiffufque, propterea quod cogimur, cum de munificentia parentum noftrorum, tum de noftra difputare. Anceps hic & lubricus locus eft, etiam cum illi neceffitas lenocinetur. Etenim fi alienæ quoque laudes parum æquis auribus accipi folent, quam difficile eft obtinere, ne molefta videatur oratio de fe aut de fuis differentis? Nam cum ipfi honeftati, tum ali

« VorigeDoorgaan »