Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

adjacet propnigeon balinei. Mox duæ cellæ magis elegantes, quam sumptuofæ. Cohæret calida piscina mirifice, ex qua natantes mare afpiciunt. Nec procul sphæristerium, quod calidiffimo soli, inclinato jam die, occurrit. Hinc turris erigitur, sub qua diætæ duæ, totidem in ipfa. Præterea conatio, quæ latiffimum mare, longiffimum litus, amoenissimas villas profpicit. Eft & alia turris : in hac cubiculum, in quo fol nafcitur conditurque: lata poft apotheca & horreum. Sub hoc triclinium, quod turbati'maris non nifi fragorem & sonum patitur, eumque jam languidum ac desinentem. Hortum & gestationem videt qua hortus includitur. Geltatio buxo aut rore marino, ubi deficit buxus, ambitur. Nam buxus qua parte defenditur tectis, abunde viret aperto cælo, apertoque vento : &, quanquam longinqua aspergine maris, inarescit. - Adjacet gestationi interiore circuitu vinea tenera & umbrosa, nudisque etiam pedibus mollis & cedens, Hortum morus & ficus frequens vestit, quarum arborum illa vel maxime ferax eft terra, malignior cæteris. Hac non deteriore

quam

maris facie conatio remota à mari fruitur. Cingitur diætis duabus à tergo,

[ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

quarum fenestris fubjacet vestibulum villæ, & hortus alius pinguior & rufticus. Hinc cryptoporticus prope publici operis inftar extenditur. Utrinque feneftræ, à mari plures, ab horto fingulæ, & altius pauciores. Hæ, cum ferenus dies & immotus, omnes : cum hinc vel inde ventus inquietus, qua venti quiefcunt, sine injuria, patent, ante cryptoporticum Xyftus violis odoratus. Teporem folis infusi repercuffu cryptoporticus auget, quæ ut tenet folem, fic aquilonem inhibet, fummovetque, quantumque caloris ante, tantum retro frigoris, similiter Africum fiftit, atque ita diversiffimos ventos alium alio à latere frangit & finit. Hæc jucunditas ejus hyeme, major æftate. Nam ante meridiem xystum, post meridiem gestationis, horti-' que proximam partem umbra sua temperat, quæ ut dies crevit decrevitque, modo brevior, modo longior hac vel illac cadit. Ipfa vero cryptoporticus tunc maxime caret sole, cum ardentisfimus culmini ejus insistit. Ad hoc par tentibus fenestris favonios accipit, transmittitque: nec unquam aëre pigro & manente ingravescit. In capite xysti deinceps cryptoporticus, horti diæta est, amores mei : revera amores.

[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]

Ipfe pofui. In hac heliocaminus quidem, alia xyftum, alia mare, utraque folem : cubiculum autem valvis, cryptoporticum fenestra prospicit: qua mare contra parietem, medium zotheca perquam eleganter recedit, quæ specularibus & velis obductis reductisve modo adjicitur cubiculo, modo aufertur. Lectum & duas cathedras capit, à pedibus mare, à tergo villæ, à capite sylvæ, tot facies locorum, totidem feneftris & distinguit & miscet. Junctum est cubiculum noctis & fomni. Non illud voces fervulorum, non maris murmur, non tempeftatum motus, non fulgurum lumen, ac ne diem quidem sentit, nifi fenestris apertis. Tam alti abditique secreti illa ratio, quod interjaces andron parietem cubiculi, hortique distinguit, atque ita omnem fonum media inanitate confumit. Applicitum eft: cubiculo hypocaustum perexiguum, quod angusta fenestra fuppofitum calorem, ut ratio exigit, aut effundit, aut retinet. Procoton inde & cubiculum porrigitur in folem, quem orientem ftatim exceptum, ultra meridiem, obliquum quidem, sed tamen fervat. In hanc ego diætam cum me recipio, abesse mihi etiam à villa mea videor. Magnamque ejus volup

[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

tatem præcipue Saturnalibus capio, cum reliqua
pars tecti licentia dierum, festisque clamoribus
personat. Nam nec ipfe meorum lufibus, nec
illi studiis meis obftrepunt. Hæc utilitas, hæc
amænitas, deficitur aqua salienti, fed puteos ac
potius fontes habet. Sunt enim in fummo, &
omnino litoris illius mira natura. Quocunque
loco moveris humum, obvius & paratus humor
occurrit, isque fincerus, ac ne leviter quidem
tanta maris vicinitate falsus. Suggerunt affa-
tim ligna proximæ fylvæ. Cæteras copias
Ostiensis colonia ministrat. Frugi quidem ho-
mini fufficit etiam vicus, quem una villa discer-
nit, in hoc balinea meritoria tria. Magna com-
moditas, fi forte balineum domi, vel subitus
adventus, vel brevior mora calefacere diffuadeat.
Litus ornant varietate gratissima nunc continua,
nunc intermiffa tecta villarum, quæ præstant
multarum urbium faciem, five ipfo mari, five
ipso litore utare. Quod nonnunquam longa
tranquillitas mollit, fæpius frequens & contra-
rius fluctus indurat. Mare non fane preciofis
pifcibus abundat: foleas tamen & squillas op-
timas suggerit. Villa vero noftra etiam medi-
terraneas copias præstat, lac in primis. Nam

G

[ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]
[ocr errors]

illuc è pascuis pecora conveniunt, fi quando aquam, umbramve sectantur. Justisne de caufis eum tibi videor incolere, inhabitare, diligere fecessum? quem tu, nimis urbanus es, nisi concupiscis: atque utinam concupiscas, ut tot tantisque dotibus villulæ noftræ maxima commendatio ex tuo contubernio accedat! Vale.

XVIII.

C. PLINIUS MAURICO SUO S.

Quid à te jucundius mihi potuit injungi, quam ut præceptorem fratris tui liberis quærerem? Nam beneficio tuo in scholam redeo : & illam dulciffimam ætatem quafi refumo. Sedeo inter juvenes ut folebam : atque etiam experior quantum apud illos auétoritatis ex ftudiis habeam. Nam proxime frequenti auditorio inter se, coram multis ordinis noftri, clare jocabantur. Intravi, conticuerunt. Quod non referrem, nifi ad illorum magis laudem, quam ad meam pertineret, ac nisi sperare te vellem, poffe fratris tui filios probe discere. Quod fupereft, cum omnes, qui profitentur audiero, quid de quoque sentiam, fcribam : efficiamque, quantum tamen epistola confequi potero, ut

« VorigeDoorgaan »