ipse omnes audiffe videaris. Debeo enim tibi, debeo memoriæ fratris tui hanc fidem, hoc ftudium, præfertim super tanta re. Nam quid magis interest vestra, quam ut liberi, (dicerem tui, nisi nunc illos magis amares) digni illo patre, te patruo reperiantur : quam curam mihi etiamfi non mandasses, vindicassem. Nec ignoro fufcipiendas offenfas in eligendo præceptore. Sed oportet me non modo offensas, verum fimultates pro fratris tui filiis tam æquo animo subire, quam parentes pro fuis. Vale. . & XIX. C. PLINIUS CEREALI SUO S. deo ORTARIS ut orationem amicis pluribus recitem. Faciam, quia hortaris; quamvis vehementer addubitem. Neque enim me præterit, actiones, quæ recitantur, impetum, omnem calorem, ac prope nomen fuum perdere : ut quas foleant commendare, fimul & accendere judicum confeffus, celebritas advocatorum, expectatio eventus, fama non unius actoris, diductumque in partes audientium ftudium: ad hoc, dicentis geftus, incessus, discursus etiam, omnibusque motibus animi consentaneus vigor corporis. Unde accidit ut hi qui fedentes agunt, quamvis illis maxima ex parte superfint eadem illa quæ ftantibus, tamen hoc quod sedent quasi debilitentur & deprimantur. Recitantium vero præcipua pronunciationis adjumenta, oculi, manus, præpediuntur, quominus mirum est fi auditorum intentio languescit, nullis extrinfecus aut blandimentis capta aut aculeis excitata. His accedit quod oratio de qua loquor pugnax & contentiofa eft. Porro ita natura comparatum est, ut ea quæ fcripsimus cum labore, etiam cum labore audiri putemus. Et fane quotufquifque tam rectus auditor, quem non potius dulcia hæc & fonantia, quam austera & pressa delectent? Eft quidem omnino turpis ifta discordia, eft tamen, quia plerumque evenit ut aliud auditores, aliud judices exigant, cum alioqui præcipue auditor iis affici debeat, quibus idem, fi foret judex, maxime permoveretur. Poteft tamen fieri, ut quanquam in his difficultatibus libro isti novitas lenocinetur. Novitas apud noftros: apud Græcos enim est quiddam quamvis ex diverso, non tamen omnino diffimile. Nam ut illis erat moris, leges quas ut contrarias prioribus legibus argue bant, aliarum collatione convincere : ita nobis inesse repetundarum lege quod poftularemus, cum hac ipfa lege, tum aliis colligendum fuit: quod nequaquam blandum auribus imperitorum, tanto majorem apud doctos habere gratiam debet, quanto minorem apud indoctos habet. Nos autem, fi placuerit recitare, adhibituri fumus eruditiffimum quemque: sed plane adhuc an sit recitandum, examina tecum, omnesque quos ego novi in utraque parte calculos pone. Idque elige, in quo vicerit ratio. A te enim ratio exigetur, nos excusabit obsequium. Vale. XX. C. PLINIUS CALVISIO SUO S. Assem. para, & accipe auream fabulam : fabulas immo, nam me priorum nova admonuit : nec refert à qua potissimum incipiam. Verania Pifonis graviter jacebat. (Hujus dico Pifonis, quem Galba adoptavit.) Ad hanc Regulus venit. Primum impudentiam hominis, qui venerit ad ægram, cujus marito inimiciffimus, ipfi invififfimus fuerat. Efto; fi venit tantum. At ille etiam proximus toro sedit, quo die, qua hora nata esset, interrogavit. Ubi audivit, componit vultum, intendit oculos, movet labra, agitat digitos, computat nihil, nisi ut diu miseram expectatione suspendat. Habes (inquit) climactericum tempus, fed evades. Quod ut tibi magis liqueat, aruspicem consulam, quem sum frequenter expertus. Nec mora : sacrificium facit. Affirmat exta cum fiderum significatione congruere. Illa, ut in periculo, credula, poscit codicillos, legatum Regulo scribit: mox ingravescit, clamat moriens : 0 hominem nequam, perfidum, ac plus etiam quam perjurum, qui fibi per salutem filii pejerafset! Facit hoc Regulus non minus scelerate quam frequenter, quod iram deorum quos ipfe quotidie fallit, in caput infelicis pueri deteftatur. Vellejus Blæsus, ille locuples Consularis novisfima valetudine conflictabatur, cupiebat mutare testamentum. Regulus qui speraret aliquid ex novis tabulis, quia nuper captare eum cæperat, medicos hortari, rogare, quoquo modo spiritum homini prorogarent. Poftquam fignatum est teftamentum, mutat perfonam, vertit allocutionem, iisdemque medicis quousque miserum cruciatis ? quid invidetis bonam mortem, cui dare vitam non poteftis ? Moritur Blæsus : &, tan- G4 dari |