Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

ipfe omnes audiffe videaris. Debeo enim tibi, debeo memoriæ fratris tui hanc fidem, hoe ftudium, præfertim fuper tanta re. Nam quid magis intereft veftra, quam ut liberi, (dicerem tui, nifi nunc illos magis amares) digni illo patre, te patruo reperiantur: quam curam mihi etiamfi non mandaffes, vindicaffem. Nec ignoro fufcipiendas offenfas in eligendo præceptore. Sed oportet me non modo offensas, verum fimultates pro fratris tui filiis tam æquo animo fubire, quam parentes pro fuis. Vale.

XIX. C. PLINIUS CEREALI SUO S.

HORTARIS ut orationem amicis pluribus recitem. Faciam, quia hortaris: quamvis vehementer addubitem. Neque enim me præterit, actiones, quæ recitantur, impetum, omnem calorem, ac prope nomen fuum perdere: ut quas foleant commendare, fimul & accendere judicum confeffus, celebritas advocatorum, expectatio eventus, fama non unius actoris, diductumque in partes audientium ftudium: ad hoc, dicentis geftus, inceffus, difcurfus etiam, omnibufque motibus animi confentaneus vigor

corporis. Unde accidit ut hi qui fedentes agunt, quamvis illis maxima ex parte fuperfint eadem illa quæ ftantibus, tamen hoc quod fedent quafi debilitentur & deprimantur. Recitantium vero præcipua pronunciationis adjumenta, oculi, manus, præpediuntur, quominus mirum eft fi auditorum intentio languefcit, nullis extrinfecus aut blandimentis capta aut aculeis excitata. His accedit quod oratio de qua loquor pugnax & contentiofa eft. Porro ita natura comparatum eft, ut ea quæ fcripfimus cum labore, etiam cum labore audiri putemus. Et fane quotufquifque tam rectus auditor, quem non potius dulcia hæc & fonantia, quam auftera & preffa delectent? Eft quidem omnino turpis ifta difcordia, eft tamen, quia plerumque evenit ut aliud auditores, aliud judices exigant, cum alioqui præcipue auditor iis affici debeat, quibus idem, fi foret judex, maxime permoveretur. Poteft tamen fieri, ut quanquam in his difficultatibus libro ifti novitas lenocinetur. Novitas apud noftros: apud Græcos enim eft quiddam quamvis ex diverfo, non tamen omnino diffimile. Nam ut illis erat moris, leges quas ut contrarias prioribus legibus argue¬

bant, aliarum collatione convincere: ita nobis ineffe repetundarum lege quod poftularemus, cum hac ipfa lege, tum aliis colligendum fuit: quod nequaquam blandum auribus imperitorum, tanto majorem apud doctos habere gratiam debet, quanto minorem apud indoctos habet. Nos autem, fi placuerit recitare, adhibituri fumus eruditiffimum quemque: fed plane adhuc an fit recitandum, examina tecum, omnefque quos ego novi in utraque parte calculos pone. Idque elige, in quo vicerit ratio. A te enim ratio exigetur, nos excufabit obfequium. Vale.

XX. C. PLINIUS CALVISIO SUO S.

ASSEM para, & accipe auream fabulam : fabulas immo, nam me priorum nova admonuit: nec refert à qua potiffimum incipiam. Verania Pifonis graviter jacebat. (Hujus dico Pifonis, quem Galba adoptavit.) Ad hanc Regulus venit. Primum impudentiam hominis, qui venerit ad ægram, cujus marito inimiciffimus, ipfi invififfimus fuerat. Efto, fi venit tantum.

At ille etiam proximus toro

fedit, quo die, qua hora nata effet, interrogavit. Ubi audivit, componit vultum, intendit oculos, movet labra, agitat digitos, computat nihil, nifi ut diu miferam expectatione fufpendat. Habes (inquit) climactericum tempus, fed evades. Quod ut tibi magis liqueat, arufpicem confulam, quem fum frequenter expertus. Nec mora: facrificium facit. Affirmat exta cum fiderum fignificatione congruere. Illa, ut in periculo, credula, pofcit codicillos, legatum Regulo fcribit: mox ingravefcit, clamat moriens: O hominem nequam, perfidum, ac plus etiam quam perjurum, qui fibi per falutem filii pejeraffet! Facit hoc Regulus non minus fcelerate quam frequenter, quod iram deorum quos ipfe quotidie fallit, in caput infelicis pueri deteftatur. Vellejus Blæfus, ille locuples Confularis noviffima valetudine conflictabatur, cupiebat mutare teftamentum. Regulus qui fperaret aliquid ex novis tabulis, quia nuper captare eum cœperat, medicos hortari, rogare, quoquo modo fpiritum homini prorogarent. Poftquam fignatum eft teftamentum, mutat perfonam, vertit allocutionem, iifdemque medicis quoufque miferum cruciatis? quid invidetis bonam mortem, cui dare

vitam non poteftis? Moritur Blæfus: &, tanquam omnia audiffet, Regulo ne tantulum quidem. Sufficiunt duæ fabulæ, an scholastica lege tertiam pofcis? eft unde fiat. Aurelia, ornata foemina, fignatura teftamentum, fumpferat pulcherrimas tunicas: Regulus cum veniffet ad fignandum, Rogo, inquit, has mihi leges. Aurelia ludere hominem putabat, ille ferio inftabat, nec multa: coëgit mulierem aperire tabulas, ac fibi tunicas, quas erat induta, legare. Obfervavit fcribentem, infpexit an fcripfiffet. Et Aurelia quidem vivit, ille tamen iftud tanquam morituram coëgit. Et hic hæreditates, hic legata, quafi mereatur, accipit. ̓Αλλά τι διατένομαι in ea civitate, in qua jampridem non minora præmia, immo majora, nequitia & improbitas, quam pudor & virtus habent? Afpice Regulum, qui ex paupere & tenui, ad tantas opes per flagitia proceffit, ut ipfe mihi dixerit cum confuleret, quam cito feftertium fexcenties impleturus effet, inveniffe fe exta duplicata, quibus portendi millies & ducenties habiturum. Et habebit, fi modo, ut cœpit, aliena teftamenta, (quod eft improbif

« VorigeDoorgaan »