Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

fimum genus falfi) ipfis, quorum funt illa, dic

[blocks in formation]
[blocks in formation]

NESCIO, ESCIO, an ullum jucundius tempus exegerim, quam quo nuper apud Spurinnam fui: adeo quidem ut neminem magis in fenectute, (fi modo fenefcere datum eft) æmulari velim. Nihil eft enim illo vitæ genere diftinctius. Me autem ut certus fiderum curfus, ita vita hominum difpofita delectat, fenum præfertim. Nam juvenes adhuc, confufa quædam & quafi conturbata non indecent: fenibus placida omnia & ordinata conveniunt, quibus industria sera, turpis ambitio eft. Hanc regulam Spurinna conftantiffime fervat. Quinetiam parva hæc, (parva, fi non quotidie fiant) ordine quodam, & velut orbe circumagit. Mane lectulo continetur: hora fecunda calceos pofcit, ambulat

millia paffuum tria: nec minus animum quam corpus exercet. Si adfunt amici, honeftiffimi fermones explicantur: fi non, liber legitur: interdum etiam præfentibus amicis: fi tamen illi non gravantur. Deinde confidet, & liber rurfus, aut fermo libro potior, mox vehiculum afcendit affumit uxorem fingularis exempli, vel aliquem amicorum, ut me proxime. Quam pulchrum illud, quam dulce fecretum : quantum ibi antiquitatis: quæ facta, quos viros audias, quibus præceptis imbuare. Quamvis ille hoc temperamentum modestiæ fuæ indixerit, ne præcipere videatur. Peractis feptem millibus paffuum, iterum ambulat mille, iterum refidet, vel fe cubiculo ac ftylo reddit. Scribit enim, & quidem utraque lingua, lyrica doctiffime, mira illis dulcedo, mira fuavitas, mira hilaritas, cujus gratiam cumulat fanctitas fcribentis. Ubi hora balinei nunciata eft (est autem hyeme nona, æftate octava) in fole, fi caret vento, ambulat nudus. Deinde movetur pila vehementer & diu. Nam hoc quoque exercitationis genere pugnat cum fenectute. Lotus accubat, & paulifper cibum differt. Interim audit legentem remiffius aliquid & dul

cius. Per hoc omne tempus liberum eft amicis, vel eadem agere vel alia, fi malint. .Apponitur cœna non minus nitida quam frugi in argento puro & antiquo. Sunt in ufu & Corinthia, quibus delectatur, nec afficitur. Frequenter comœdis cœna distinguitur, ut voluptates quoque ftudiis condiantur. Sumit aliquid de nocte & æftate. Nemini hoc longum eft, tanta comitate convivium trahitur. Inde illi poft feptimum & feptuagefimum annum aurium oculorumque vigor integer, inde agile & vividum corpus, folaque ex fenectute prudentia. Hanc ego vitam voto & cogitatione præfumo, ingreffurus avidiffime, ut primum ratio ætatis receptui canere permiferit. Interim mille laboribus conteror, quorum mihi & folatium, & exemplum eft idem Spurinna. Nam ille quoque, quoad honeftum fuit, obiit officia, geffit magiftratus, provincias rexit, multoque labore hoc otium meruit. Igitur eundem mihi curfum, eundem terminum ftatuo, idque jam nunc apud te fubfigno: ut fi me longius evehi videris, in jus voces ad hanc epiftolam meam, quiefcere jubeas cum inertiæ crimen effugero. Vale.

&

11. C. PLINIUS GAVIO MAXIMO SUO S.

QUOD ipfe amicis tuis obtuliffem fi mihi eadem materia fuppeteret, id nunc jure videor à te meis petiturus. Arrianus Maturius Altinatium eft princeps. Cum dico princeps, non de facultatibus loquor, quæ illi large fuperfunt: fed de castitate, justitia, gravitate, prudentia. Hujus ego confilio in negotiis: judicio in studiis utor. Nam plurimum fide, plurimum veritate, plurimum intelligentia præftat. Amat me (nihil poffum ardentius dicere) ut tu. Caret ambitu, ideo fe in equeftri gradu tenuit cum facile poffet afcendere altiffimum. Mihi tamen ornandus excolendusque est. Itaque magni æftimo dignitati ejus aliquid adftruere inopinantis, nefcientis, immo etiam fortaffe nolentis: adftruere autem quod fit splendidum nec moleftum: cujus generis quæ prima occafio tibi, conferas in eum rogo. Habebis me, habebis ipfum gratiffimum debitorem. Quamvis enim ista non appetat, tam grate tamen excipit, quam fi concupifcat. Vale.

« VorigeDoorgaan »