Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

III. C. PLINIUS CORELLIE HISPULLE S.

CUM patrem tuum, graviffimum & fanctif

fimum virum, fufpexerim magis an amaverim dubitem: teque & in memoriam ejus & in honorem tuum unice diligam: cupiam necesse eft, (atque etiam, quantum in me fuerit, enitar) ut filius tuus avo fimilis exiftat: equidem malo materno, quanquam illi paternus etiam clarus fpectatufque contigerit. Pater quoque & patruus illuftri laude confpicui, quibus omnibus ita demum fimilis adolefcet, fi imbutus honeftis artibus fuerit, quas plurimum refert, à quo potiffimum accipiat. Adhuc illum pueritiæ ratio intra contubernium tuum tenuit, præceptores domi habuit, ubi eft vel erroribus modica, vel etiam nulla materia. Jam ftudia ejus extra limen proferenda funt, jam circumfpiciendus rhetor Latinus, cujus fcholæ feveritas, pudor inprimis, caftitas conftet. Adest enim adolefcenti noftro cum cæteris naturæ fortunæque dotibus, eximia corporis pulchritudo, cui in hoc lubrico ætatis non præceptor modo, fed cuftos ctiam rectorque quærendus

eft. Videor ego demonftrare tibi poffe Julium Genitorem. Amatur à me, judicio tamen meo non obftat charitas hominis, quæ ex judicio nota eft vir eft emendatus & gravis: paulo etiam horridior & durior, ut in hac licentia temporum. Quantum eloquentia valeat pluribus credere potes. Nam dicendi facultas aperta & expofita ftatim cernitur. Vita hominum altos receffus, magnafque latebras habet, cujus pro Genitore me sponsorem accipe. Nihil ex hoc viro filius tuus audiet nifi profuturum : nihil difcet quod nefciffe rectius fuerit: nec minus fæpe ab illo quam à te meque admo. nebitur, quibus imaginibus oneretur, quæ nomina & quanta fuftineat. Proinde, faventibus diis, trade eum præceptori, à quo mores primum, mox eloquentiam difcat: quæ male fine moribus difcitur. Vale.

IV.

C. PLINIUS MACRINO SUO S.

QUAMVIS & amici quos præfentes habebam,

& fermones hominum factum meum comprobaffe videantur, magni tamen æftimo fcire quid fentias tu. Nam cujus integra re confilium

exquirere optaffem, hujus etiam peracta judicium noffe mire concupifco. Cum publicum opus mea pecunia inchoaturus in Thufcos excurriffem, accepto, ut Præfectus ærarii, commeatu, legati provinciæ Bæticæ quefturi de Proconfulatu Cæcilii Claffici, advocatum me à Senatu petierunt. College optimi, meique amantiffimi de communis officii neceffitatibus prælocuti, excufare me & eximere tentarunt. Factum eft Senatufconfultum perquam honorificum, ut darer provincialibus patronus, fi ab ipfo me impetraffent. Legati rurfus inducti, iterum me jam præfentem advocatum postulaverunt, implorantes fidem meam quam effent contra Maffam Bæbium experti, allegantes patrocinii foedus. Secuta eft Senatus clariffima affenfio, quæ folet decreta præcurrere. Tum ego, Defino, inquam, Patres Confcripti, putare me juftas excufationis caufas attuliffe. Placuit & modeftia fermonis & ratio. Compulit autem me ad hoc confilium, non folum confenfus Senatus (quanquam hic maxime) verum & alii quidam minores, fed tamen numeri. Veniebat in mentem priores noftros etiam fingulorum hofpitum injurias accufationibus volun

tariis executos, quo deformius arbitrabar publici hofpitii jura negligere. Præterea cum recordarer, quanta pro iifdem Bæticis priore advocatione etiam pericula fubiiffem, confervandum veteris officii meritum novo videbatur. Eft enim ita comparatum, ut antiquiora beneficia fubvertas, nifi illa pofterioribus cumules. Nam quamlibet fæpe obligati, fi quid unum neges, hoc folum meminerunt, quod negatum eft. Ducebar etiam, quod decefferat Clafficus, amotumque erat quod in ejufmodi caufis folet effe triftiffimum, periculum Senatoris. Videbam ergo advocationi meæ non minorem gratiam, quam fi viveret ille propofitam, invidiam nullam. In fumma, computabam, fi munere hoc, jam tertio fungerer, faciliorem mihi excufationem fore, fi quis incidiffet quem non. deberem accufare. Nam cum eft omnium officiorum finis aliquis, tum optime libertati venia obfequio præparatur. Audifti confilii mei motus, fupereft alterutra ex parte. judicium tuum. In quo mihi æque jucunda erit fimplicitas diffentientis, quam comprobantis auctoritas. Vale.

V. C. PLINIUS MACRO SUO S.

PERGRATUM eft mihi, quod tam diligenter libros avunculi mei lectitas, ut habere omnes velis, quærafque, qui fint omnes. Fungar indicis partibus: atque etiam quo fint ordine fcripti, notum tibi faciam. Eft enim hæc quoque ftudiofis non injucunda cognitio. De jaculatione equeftri unus, hunc, cum præfectus alæ militaret, pari ingenio curaque compofuit. De vita Pomponii Secundi duo, à quo fingulariter amatus, hoc memoriæ amici quafi debitum munus exfolvit. Bellorum Germaniæ viginti, quibus omnia, quæ cum Germanis geffimus bella, collegit: Inchoavit, cum in Germania militaret, fomnio monitus. Adftitit enim ei quiescenti Drufi Neronis effigies, qui Germaniæ latiffime victor ibi periit: commendabat memoriam fuam, orabatque, ut fe ab injuria oblivionis affereret. Studiofi tres, in fex volumina propter amplitudinem divifi: quibus oratorem ab incunabulis inftituit, & perfecit. Dubii fermonis octo fcripfit fub Nerone noviffimis annis, cum omne ftudiorum genus

H

Bayerische
Staatsbibliothek

München

« VorigeDoorgaan »