Pagina-afbeeldingen
PDF

cius. Per hoc omne tempus liberum eft amicis, vel eadem agere vel alia, fi malint. .Apponitur coena non minus nitida quam frugi in argento puro & antiquo. Sunt in ufu & Corinthia, quibus dele&atur, nec afficitur. Frequenter comoedis coena diftinguitur, ut voluptates quoque ftudiis condiantur. Sumit aliquid de noéte & aeftate. Nemini hoc longum eft, tanta comitate convivium trahitur. Inde illi poft feptimum & feptuagefimum annum aurium oculorumque vigor integer, inde agile & vividum corpus, folaque ex fene&tute prudentia. Hanc ego vitam voto & cogitatione præfumo, ingreffurus avidiffime, ut primum ratio ætatis receptui canere permiserit. Interim mille laboribus conteror, quorum mihi & folatium, -& exemplum eft idem Spurinna. Nam ille quoque, quoad honeftum fuit, obiit officia, geffit magiftratus, provincias rexit, multoque labore hoc otium meruit. Igitur eundem mihi curfum, eundem terminum ftatuo, idque jam nunc apud te fubfigno: ut fi me longius evehi videris, in jus voces ad hanc epiftolam meam, & quiefcere jubeas cum inertiae crimen effugero.

Vale.

I 1. C. PLIN I U S GA VIO MAXIMO SUO 8.

Quod ipfe amicis tuis obtuliffem fi mihi eadem materia fuppeteret, id nunc jure videor à te meis petiturus. Arrianus Maturius Altinatium eft princeps. Cum dico princeps, non de facultatibus loquor, quae illi large fupersunt: sed de castitate, justitia, gravitate, prudentia. Hujus ego confilio in negotiis : judicio in ftudiis utor. Nam plurimum fide, plurimum veritate, plurimum intelligentia praeftat. Amat me (nihil poffum ardentius dicere) ut tu. Caret ambitu, ideo fe in equeftri gradu tenuit cum facile poffet afcendere altiffimum. 'Mihi tamen ornandus excolendufque eft. Itaque magni aeftimo dignitati ejus aliquid adftruere inopinantis, nefcientis, immo etiam fortaffe nolentis: adftruere autem quod fit fplendidum nec moleftum : cujus generis quae prima occafio tibi, conferas in eum rogo. Habebis me, habebis ipfum gratiffimum debitorem. Quamvis enim ifta non appetat, tam grate tamen excipit, quam fi concupifcat. Vale.

III. C. PLIN I U S CORELL I AE HIS PULLAE S.

Сем patrem tuum, graviffimum & fan&iffimum virum, fufpexerim magis an amaverim dubitem : teque & in memoriam ejus & in honorem tuum unice diligam : cupiam neceffe eft, (atque etiam, quantum in me fuerit, enitar) ut filius tuus avo fimilis exiftat: equidem malo materno, quanquam illi paternus etiam clarus fpe&tatufque contigerit. Pater quoque & patruus illuftri laude confpicui, quibus omnibus ita demum fimilis adolefcet, fi imbutus honeftis artibus fuerit, quas plurimum refert, à quo potiffimum accipiat. Adhuc illum pueritiae ratio intra contubernium tuum tenuit, præceptores domi habuit, ubi eft vel erroribus, miodica, vel etiam nulla materia. Jam ftudia ejus extra limen proferenda funt, jam circumfpiciendus rhetor Latinus, cujus fcholae feveritas, pudor inprimis, caftitas conftet. Adeft enim adolefcenti noftro cum caeteris naturæ fortunaeque dotibus, eximia corporis pulchritudo, cui in hoc lubrico aetatis non praeceptor modo, fed cuftos etiam reétorque quaerendus

eft. Videor ego demonftrare tibi poffe Julium Genitorem. Amatur à me, judicio tamen meo non obftat charitas hominis, quae ex judicio nota eft : vir eft emendatus & gravis: paulo etiam horridior & durior, ut in hac licentia temporum. Quantum eloquentia valeat pluribus credere potes. Nam dicendi facultas aperta & expofita ftatim cernitur. Vita hominum altos receffus, magnafque latebras habet, cujus pro Genitore me fponforem accipe. Nihil ex hoc viro filius tuus audiet nifi profuturum : nihil difcet quod nefciffe re&tius fuerit : nec minus fæpe ab illo quam à te meque admonebitur, quibus imaginibus oneretur, quæ nomina & quanta fuftineat. Proinde, faventibus diis, trade eum praeceptori, à quo mores primum, mox eloquentiam difcat : quae male fine moribus difcitur. Vale.

IV. C. PLIN IUS MACRINO SUO S.

Qυλwνιε & amici quos præfentes habebam, & fermones hominum faétum meum comprobaffe videantur, magni tamen æftimo fcire quid fentias tu. Nam cujus integra re confilium exquirere optaffem, hujus etiam peraéta judicium noffe mire concupifco. Cum publicum opus mea pecunia inchoaturus in Thufcos excurriffem, accepto, ut Præfe&tus aerarii, commeatu, legati provinciæ Bæticæ quefturi de Proconfulatu Caecilii Claffici, advocatum me à Senatu petierunt. Collegæ optimi, meique amantiffimi de communis officii neceffitatibus prælocuti, excufare me & eximere tentarunt. Faćtum eft Senatufconfultum perquam honorificum, ut darer provincialibus patronus, fi ab ipfo me impetraffent. Legati rurfus induéti, iterum me jam præfentem advocatum poftulaverunt, implorantes fidem meam quam effent contra Maffam Baebium experti, allegantes patrocinii foedus. Secuta eft Senatus clariffima affenfio, quæ folet decreta præcurrere. Tum ego, Defino, inquam, Patres Confcripti, putare me juffas excufationis caufas attuliffe. Placuit & modeftia fermonis & ratio. Compulit autem me ad hoc consilium, non solum consensus Senatus (quanquam hic maxime) verum & alii quidam minores, fed tamen numeri. Veniebat in mentem priores noftros etiam fingulorum.hofpitum injurias accufationibus volun

« VorigeDoorgaan »