Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

1

III. C. PLINIUS CORELLIÆ HISPULLÆ S.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Cum patrem tuum, gravissimum & fan&if-
fimum virum, suspexerim magis an amaverim
dubitem : teque & in memoriam ejus & in
honorem tuum unice diligam : cupiam neceffe
eft, (atque etiam, quantum in me fuerit, eni-
tar) ut filius tuus avo fimilis exiftat: equidem
malo materno, quanquam illi paternus etiam
clarus fpectatufque contigerit. Pater quoque
& patruus illuftri laude conspicui, quibus om-
nibus ita demum fimilis adolescet, fi imbutus
honestis artibus fuerit, quas plurimum refert,
à quo potiffimum accipiat. Adhuc illum pue-
ritiæ ratio intra contubernium tuum tenuit,
præceptores domi habuit, ubi est vel erroribus
modica, vel etiam nulla materia. Jam ftudia
ejus extra limen proferenda funt, jam circum-
spiciendus rhetor Latinus, cujus scholæ feve-
ritas, pudor inprimis, castitas constet. Adest
enim adolescenti nostro cum cæteris naturæ
fortunæque dotibus, eximia corporis pulchri-
tudo, cui in hoc lubrico ætatis non præceptor
modo, fed custos etiam rectorque quærendus

[ocr errors]

est. Videor ego demonftrare tibi pofse Julium Genitorem. Amatur à me, judicio tamen meo non obstat charitas hominis, quæ ex judicio nota est: vir est emendatus & gravis : paulo etiam horridior & durior, ut in hac licentia temporum. Quantum eloquentia valeat pluribus credere potes. Nam dicendi facultas aperta & expofita ftatim cernitur. Vita hominum altos recessus, magnafque latebras habet, cujus pro Genitore me sponsorem accipe. Nihil ex hoc viro filius tuus audiet nisi profuturum : nihil discet quod nescisse rectius fuerit : nec minus fæpe ab illo quam à te meque admonebitur, quibus imaginibus oneretur, quæ nomina & quanta sustineat. Proinde, faventibus diis, trade eum præceptori, à quo mores primum, mox eloquentiam difcat: quæ male sine moribus discitur. Vale.

IV. C. PLINIUS MACRINO SUO S.

Quamvis & amici quos præsentes habebam, & fermones hominum factum meum comprobasse videantur, magni tamen æstimo scire quid fentias tu. Nam cujus integra re consilium

[ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]

exquirere optassem, hujus etiam peracta judi-
cium noffe mire concupisco. Cum publicum
opus mea pecunia inchoaturus in Thufcos ex-
curriffem, accepto, ut Præfectus ærarii, com-
meatu, legati provinciæ Bæticæ questuri de
Proconsulatu Cæcilii Classici, advocatum me
à Senatu petierunt. Collegæ optimi, meique
amantiffimi de communis officii neceffitatibus
prælocuti, excufare me & eximere tentarunt.
Factum est Senatusconsultum perquam hono-
rificum, ut darer provincialibus patronus, fi
ab ipfo me impetrassent. Legati rurfus inducti,
iterum me jam præsentem advocatum poftula-
verunt, implorantes fidem meam quam efsent
contra Massam Bæbium experti, allegantes pa-
trocinii foedus. Secuta eft Senatus clarissima
affensio, quæ folet decreta præcurrere. Tum
ego, Defino, inquam, Patres Conscripti, putare
me juftas excusationis causas attulisse. Placuit
& modestia fermonis & ratio. Compulit autem
me ad hoc consilium, non folum confenfus
Senatus (quanquam hic maxime) verum &
alii quidam minores, sed tamen numeri. Ve-
niebat in mentem priores noftros etiam fingu-
lorum hofpitum injurias accufationibus volun-

[merged small][ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors]

tariis executos, quo deformius arbitrabar publici hofpitii jura negligere. Præterea cum recordarer, quanta pro iisdem Bæticis priore advocatione etiam pericula subiiffem, conservandum veteris officii meritum novo videbatur. Eft enim ita comparatum, ut antiquiora beneficia subvertas, nifi illa pofterioribus cumules. Nam quamlibet fæpe obligati, fi quid unum neges, hoc folum meminerunt, quod negatum est. Ducebar etiam, quod decefferat Classicus, amotumque erat quod in ejusmodi caufis folet esse tristissimum, periculum Senatoris. Videbam ergo advocationi meæ non minorem gratiam, quam fi viveret ille propofitam, invidiam nullam. In summa, computabam, fi munere hoc, jam tertio fungerer, faciliorem mihi excufationem fore, fi quis incidiffet quem non deberem accufare. Nam cum eft omnium of ficiorum finis aliquis, tum optime libertati venia obsequio præparatur. Audisti consilii mei motus, fupereft alterutra ex parte. judicium tuum. In quo mihi æque jucunda erit fimplicitas diffentientis, quam comprobantis auctoritas. Vale.

V. C. PLINIUS MACRO SUO S.

[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]

PERGRATUM

ERGRATUM eft mihi, quod tam diligenter libros avunculi mei lectitas, ut habere omnes velis, quærafque, qui sint omnes. Fungar indicis partibus : atque etiam quo sint ordine fcripti, notum tibi faciam. Eft enim hæc quoque ftudiofis non injucunda cognitio. ' De jaculatione equestri unus, hunc, cum præfectus alæ militaret, pari ingenio curaque composuit. De vita Pomponii Secundi duo, à quo fingulariter amatus, hoc memoriæ amici quasi debitum munus exfolvit. Bellorum Germaniæ viginti, quibus omnia, quæ cum Germanis gellimus bella, collegit: Inchoavit, cum in Germania militaret, fomnio monitus. Adftitit enim ei quiescenti Drufi Neronis effigies, qui Germaniæ latiffime victor ibi periit: commendabat memoriam fuam, orabatque, ut fe ab injuria oblivionis affereret. 'Studiofi tres, in sex volumina propter amplitudinem divisi : quibus oratorem ab incunabulis instituit, & perfecit. Dubii fermonis octo fcripfit sub Nerone novisfimis annis, cum omne ftudiorum genus

H

[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]

Bayerische
Staatsbibliothek

München

« VorigeDoorgaan »