Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

paulo liberius & erectius periculofum fervitus feciffet. A fine Aufidii Baffi triginta unus. Naturæ hiftoriarum triginta feptem, opus diffufum, eruditum, nec minus varium, quam ipfa natura. Miraris quod tot volumina, multaque in his tam fcrupulofa, homo occupatus abfolverit: magis miraberis, fi fcieris, illum aliquandiu caufas actitaffe, deceffiffe anno fexto & quinquagefimo, medium tempus diftentum impeditumque, qua officiis maximis, qua amicitia principum, egiffe. Sed erat acre ingenium, incredibile ftudium, fumma vigilantia. Lucubrare à Vulcanalibus incipiebat, non aufpicandi caufa, fed ftudendi, ftatim à nocte multa: hyeme vero ab hora feptima. cum tardiffime octava, fæpe fexta. Erat fane fomni parciffimi: nonnunquam etiam inter studia inftantis & deferentis. Ante lucem ibat ad Vefpafianum Imperatorem. Nam ille quoque noctibus utebatur: inde ad delegatum fibi officium. Reverfus domum, quod reliquum erat temporis, ftudiis reddebat. Poft cibum fæpe (quem interdiu levem & facilem, veterum more, fumebat) æftate, fi quid otii, jacebat in fole, liber legebatur, adnotabat, excerpebatque.

Vel

Nihil enim unquam legit, quod non excerperet. Dicere etiam folebat, Nullum effe librum tam malum, ut non aliqua parte prodeffet. Poft folem plerunque frigida lavabatur, deinde gustabat, dormiebatque minimum. Mox, quafi alio die, ftudebat in cœnæ tempus: fuper hanc liber legebatur, adnotabatur, & quidem curfim. Memini quendam ex amicis, cum lector quæ

dam

perperam pronunciaffet, revocaffe, & repeti coëgiffe, huic avunculum meum dixiffe, Intellexeras nempe? cum ille annuiffet. Cur ergo revocabas? decem amplius verfus hac tua interpellatione perdidimus. Tanta erat parfimonia temporis. Surgebat æftate à coena, luce: hyeme, intra primam noctis, & tanquam aliqua lege cogente. Hæc inter medios labores, urbifque fremitum: feceffu folum balinei tempus ftudiis eximebatur. Cum dico balinei, de interioribus loquor. Nam dum diftringitur, tergiturque, audiebat aliquid, aut dictabat. In itinere, quafi folutus cæteris curis, huic uni vacabat, ad latus notarius cum libro & pugillaribus, cujus manus hyeme manicis muniebantur, ut ne cœli quidem afperitas ullum ftudii tempus eriperet: qua ex caufa Romæ

quoque fella vehebatur. Repeto me correptum ab eo cur ambularem, Poteras, inquit, has horas non perdere. Nam perire omne tempus arbitrabatur, quod ftudiis non impertiretur. Hac intentione tot ista volumina peregit, Electorumque commentarios centum fexaginta mihi reliquit, opiftographos quidem & minutiffime fcriptos: qua ratione multiplicatur hic numerus. Referebat ipfe potuiffe fe, cum procuraret in Hifpania, vendere hos commentarios Lartio Licinio, quadringentis millibus nummum : & tunc aliquanto pauciores erant. Nonne videtur tibi recordanti quantum legerit, quantum fcripferit, nec in officiis ullis, nec in amicitia principum fuiffe? rurfus cum audis, quid ftudiis laboris impenderit, nec fcripfiffe fatis nec legiffe. Quid eft enim, quod non aut illæ occupationes impedire, aut hæc inftantia non poffit efficere? Itaque foleo ridere cum me quidam ftudiofum vocant: qui fi comparer illi, fum defidiofiffimus. Ego autem tantum ? quem partim publica, partim amicorum officia diftringunt. Quin ex iftis, qui tota vita literis adfident, collatus illi, non quafi fomno, & inertiæ deditus erubefcat? Extendi epiftolam,

.

quamvis hoc folum quod requirebas fcribere deftinaffem, quos libros reliquiffet. Confido tamen, hæc quoque tibi non minus grata, quam ipfos libros futura, quæ te non tantum ad legendos eos, verum etiam ad fimile aliquid elaborandum poffunt æmulationis ftimulis excitare. Vale.

VI. C. PLINIUS SEVERO SUO S.

Ex hæreditate quæ mihi obvenit, emi prox

ime Corinthium fignum: modicum quidem, fed feftivum & expreffum, quantum ego fapio: qui fortaffis in omni re, in hac certe perquam exiguum fapio. Hoc tamen fignum ego quoque intelligo. Eft enim nudum, nec aut vitia, fi qua funt, celat: aut laudes parum oftentat. Effingit fenem ftantem: offa, musculi, nervi, venæ, rugæ etiam ut fpirantis apparent: rari & cedentes capilli, lata frons, contracta facies, exile collum: pendent lacerti, papillæ jacent, receffit venter. A tergo quoque eadem ætas, ut à tergo, æs ipfum, quantum verus color indicat, vetus & antiquum. Talia denique omnia, ut poffint artificum oculos tenere, de

[ocr errors]

lectare imperitorum. Quod me, quanquam tyrunculum, folicitavit ad emendum. Emi autem, non ut haberem domi (neque enim ullum adhuc Corinthium domi habeo) verum ut in patria noftra celebri loco ponerem, ac potiffimum in Jovis templo. Videtur enim dignum templo, dignum Deo donum. Tu ergo, ut foles omnia quæ à me tibi injunguntur, fufcipe hanc curam. Et jam nunc jube bafim fieri, ex quo voles marmore, quæ nomen meum, honoresque capiat, fi hos quoque putabis addendos. Ego fignum ipsum, ut primum invenero aliquem, qui non gravetur, mittam tibi: vel ipfe, quod mavis, adferam me Destino enim, fi tamen officii ratio permiferit, excurrere ifto. Gaudes, quod me venturum effe polliceor, fed contrahes frontem, cum adjecero, ad paucos dies: neque enim diutius abeffe me finunt eadem hæc, quæ nondum exire patiuntur. Vale.

cum,

VII. C. PLINIUS CANINIO SUO S.

MODO nunciatus eft Silius Italicus in Neapolitano fuo inedia vitam finiffe. Caufa mor

« VorigeDoorgaan »