Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

1

7

LEXICON

GRÆCO-LATINUM,

E probatis AUCTORIBUS locupletatum,

CUM

INDICIBUS,

Et GRECO & LATINO, auctis, & correctis.

ADDITV M

AUCTARIUM DIALECTORUM,
In Tabulas compendiofe redactarum.

Accedunt

LEXICON ETYMOLOGICUM,
Cum thematibus investigatu difficilioribus & Anomalis.

[blocks in formation]
[ocr errors]

Typographi, Benigno Lectori.

ECTOR AMICE, Ea femper fedit animo noftro fententia,

prælo noftro, quàm poffemus maximè, rem promoveremus litterariam, atque orbi erudito dafemus nitidiflimè ac correctiffimè editos, præftantiffimos in omni eruditionis genere, ac,fine quibus ea comparari nequit, Authores: in medium producere, quos jam publicæ expofuit luci Typographia noftra, nihil eft neceffe,cum in omnium verfentur manibus. In noftri hîc affectus ac zeli teftimonium, fiftimus nunc atq; exhibemus, eruditorum omnium,ac Grace præfertim Linguæ Studioforum oculis, Lexicon JOHANNIS SCAPVLE, fed novâ indutum veste, & elegantioribus longè, quàm antehac, typis, formâ nitidiore, chartâ candidiore, de novo impressum ac recufum. Quo in pretio illud femper fuerit habitum, quàm illo nunquam carere potuerit Gracanici fermonis Studium, nihil attinet dicere, ut, quod ipfa clamet experientia: illud potius exponemus paucis, quid in hac editione, & quorum operâ,fit præftitum. Non eft hîc fruftrandus fua laude, Vir Clariß. ac Doctiffimus, D. CORNELIVS SCHREVELIVS, Lugdunenfis apud nos Schola Moderator fupremus ac fapientiffimus, cujus indefeffæ diligentiæ, & infigni Linguæ Græca peritiæ, atque exacto judicio, novam hanc vitam debet SCAPVLE LEXICON : hoc enim plurimis, imò infinitis ferè vocabulis, auctius reddidit; obfcuriora loca clariori luce donavit ; hiulca fupplevit; ubi Latina deficeret interpretatio, eam ex aliis Onomasticis, aut de fuo, addidit ; quæ interlinearibus, hic, illic, fpatiis, feu cancellis, inclufa effent themata, & Lectorem. ad primitiva relegabant, ut fupervacanea fuftulit, & Indici, vel loco jam fuo, inferuit; errores innumeros, quibus priores fcatebant editiones, abftulit, tanto labore, ut vel Augia ftabulum à fordibus fuis repurgaffe, dici poffit: adjunxit fub finem, Indicem geminum, fed locupletiorem multò quàm antè & correctiorem; alterum Græcum, in quo, unicuique verbo, numerus additus, ne Lector ab uno themate ad aliud amandaretur, fed ut è veftigio in promptu haberet illud, quod inveftigaret; Latinum alterum, in quo conficiendo,quantum fit laboris infumtum,nemo credat,nifi expertus; nam, in Latino Editionis Londinenfis Indice, vix unum reperire datur verbum, quod cum fuo conveniat numero ac pagina, ut videatur Index ille expreffus ex Editione Bafileenfi, nullâ paginarum Londinenfis habita ratione: fubjunxit infuper GLOSSARIVM, Cl. Viri, Joh. Meurfii, Grace olim Lingue in hac Academiâ Profefforis, GRÆCO-BARBARV M ; ut & modernæ Græcorum Linguæ Synopfin quandam ac guftum haberet, Studiofa hujus fermonis Juventus: atque infudavit huic Lexico emaculando atque exornando ultra biennium Optimus Virorum SCHREVELIVS nofter:ufi quoq; interdum fumus confilio & auxilio atq; operâ Cl.D. LAMBERTI BARLÆI, Gracam apud nos Linguam ordinario loco profitentis, qui fymbolam fuam quoque contulit. Ita fummo labore, maximâ curâ,fumtibus haud exiguis, ad umbilicum perduximus, hoc, quod nunc damus, LEXICON SCAPV LÆ; non tam privatæ utilitati, quam (quod ex animo teftamur ac protestamur) publico Academiarum & Scholarum bono, ac LINGVE GRACE ftudio promovendo, intenti. Tu, quifquis es, LECTOR, propofito huic noftro fave, atq; conatus noftros, ad Reip. Litteraria bonum deftinatos, adjuva; hoc opere, atq; aliis è Typographiâ noftra, quotidie prodeuntibus, præftantiffimis, in omni doctrinæ genere, libris, in ftudiorum tuorum commodum, utere, fruere : ita animus nobis addetur, ad CALEPINVM, non minori curâ, diligentiâ, typorum nitore, ac correctione, de prælo noftro,maturandum, in quo jam ad editionem adornando, Doctiffimorum quorundam Virorum desudat industria. Vale. Lugd. Bat. Eidibus Decemb, clɔ Iɔ c 11.

2

[ocr errors]
« VorigeDoorgaan »