Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub
[ocr errors][merged small]
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

In hocce Lexico Latinae fcripturae compendia, quae hodie abbreuiaturas vocamus, dilucide & perfpicue explicata funt; quae duplicis generis esse constat, cum Veteres alia fcribendi ratione in libris & Codicibus manufcriptis, alia in diplomatibus chartisque vfi fint: pleraque autem verba & syllabas ita miris obfcurisque figuris nec non fignis exprefferunt, vt fubinde vel exercitatiffimo moleftiam adferant, crucemque figant. Huc refer omnes illas variantes lectiones, quarum mole hodie premimur, & in quibus interpretandis eruditi in tot contrarias diftrahuntur fententias.

Ne vero per futura faecula eiusmodi lites traherentur, eruditiffimus dominus Auctor de vtriusque fcripturae abbreuiaturis enodandis quam maxime folicitus fuit, tantumque abeft, vt quis tam exactam adhuc omnibusque numeris abfolutam harum figlarum enarrationem in dias luminis auras mife. rit, vt ne aliis quidem occafio fuppeditata fuifle videatur, tot vrypaça chartas

i

que veteres, quas hicce labor innumeras fere efflagitat, manibus verfandi. Nemo hinc eft aequus rerum aestimator, qui infignem vfum exinde in litteratorum rempublicam redundantem non facile perfpiciat. Ita enim antiquos libros & authenticas Tabulas, quas vix e millibus vnus sensu affequitur, facile, nifi mens omnino laeua fuerit, intelligere, ac latentes in iisdem thefauros in vfus noftros vertere poterimus.

Quam multos quantiuis pretii Codices & Documenta in archiuis Principum, illuftrium Perfonarum tabulariis, Monasteriorum bibliothecis, nec non Priuatorum fcriniis atque ciftis caliginofa nox premit: quae, quod iftorum vfus, foliorum Sibyllinorum & hieroglyphicorum inftar, haut pateat, pulueri blattisque relinquuntur. Via autem fic emunita, exemplisque commonstrata, Monachi & alii horum talium ^ív poffeffores, iique, quibuscum eadem ad infpiciendum communicantur, bona faeculi noffe & cognitis, quaeftu longe vberrimo, vti discent.

Ad claufa & faftidita penetralia iam clauem porrigit praefens Lexicon diplomaticum, quod, tanquam Phidiae aliquod fignum, omnium procul dubio eruditorum admirationem merebit, quodque vel eorum, qui fatis perfunctorie hanc eruditionis partem callent, oculos animosque in fe conuertet.

Contentae in hocce Opere abbreuiaturae prioris Claffis, de qua fupra di&tum eft, defumtae funt tum ex veris ac genuinis autographis Imperatorum, Regum diplomatibus, Papalibus bullis, proceffibus Rotae Romanae, Refponfisque iuridicis: tum ex Epifcoporum, Principum, Comitum, Monafteriorumque chartis, quales in omnibus Europae regnis fieri confueuerunt.

Secundae Claffis abbreuiaturae hauftae funt ex Codicibus tam membranaceis quam chartaceis, & quidem ex theologicis, iuridicis, medicis, philofophicis & astronomicis Codicibus, Liturgiis, Miffalibus, Calendariis, librisque rationum: easque omnes diligentiffimi Auctoris manus ad primigenia exempla improbo labore descripfit, atque earundem veram vim & fignificationem edocuit.

Quod ad tempus attinet, quo quaeuis abbreuiatura in vfu fuit, vtriusque generis exempla, puta Diplomatum & codicum, ex faeculo VIII. vsque ad XVI. collecta funt; licet ad hocce tantum abbreuiaturae in Notariorum inftru

mentis obuenientes pertineant, peruulgatis iam reliquis fcribendi modis, qui paffim in huius faeculi Codicibus MSS. obferuantur.

Vt vero protinus in propatulo effet, cuinam tempori hoc vel illud fcripturae compendium proprium fit, ad primae, claffis abbreuiaturas ipfe annus, quo documentum prodiit, adfcriptus eft: in abbreuiaturis vero fecundae Claffis, fiue Codd. MSS. duntaxat faeculum, in quo Codex fcriptus est, (quando fcilicet hoc iam vel ipfe Codex, vel Scriptor eiusdem monuit, vel a lia manus antiqua indicauit,) exfignatum eft: adiectis tamen litteris i. m. f. fignificantibus initium, medium ac finem. Et licet in quam plurimis Codicibus ipfe Scriba annum cum die, quo vltima manus operi data eft, in fine fubnotauit, attamen (vt liquido conftaret, quae abbreuiaturae ex diplomatibus & chartis,quae que ex Codd. MSS. hauftae fint,) annus haud adiectus, fed faeculum duntaxat, adpofitis litteris i.m. vel f. laudatum eft.Sin vero neque ab ipfius codicis exaratore, neque alia veteri manu, aetas fcriptionis patefacta est, ope artis criticae eruendum fuit, ad quodnam faeculum haec vel illa fcribendi irou pertineret. Aeuum hocce pacto exploratum abbreuiaturis (fed fine litteris i. m.f.) fubiunxit ὁ πάνυ WALTHER VS.

Difpofitio ipfius operis ita ordinata eft, vt quaeuis linea in quauis tabulae columna quaternas res fiftat. I. Figuram abbreuiationis ad fidem archetypi accuratiffime delineatam. II. Litteras in ipfa figura latentes perfpicue expreflas. III. Integram vocem, quam figura refert, omnibus litteris exaratam, vt vera figurae fignificatio in aprico fit. Et IV. Tempus, quod eiusmodi aenigmata sibi fpeciatim fepofuit.

Quaeret fortean eruditus Lector, num omnia ita certa fint, vt nullum dubium fuperfit, collectas figuras id ipfum innuere, quod clariffimus Auctor tradidit, earundemque explanationem a Scriptoris antiqui mente haud alienam esse? Scias ergo, caute Lector, vigilantiffimum Auctorem hanc fibi perpetuam legem dixifle, ne prius de figura quadam, aut eiusdem abbreuiatura certi quid pronunciaret, nifi eandem plus vice fimplici in eodem diplomate vel Codice inuenerit, ipfique ex verborum cohaerentia & aliunde conftiterit, non alium, praeter quem adpofuit, figurae fenfum effe. Ex quo fimul adparet, hoc Lexicon neutiquam purum putum mechanicum opus effe, quod fola figurarum & vocabulorum delineatione conftet; fed potius pro frugifero & quam maxime fructuofo

promptuario, cuius pars nulla inculta manfit ac deferta, cenfendum effe. Quanto autem difpectu, ad verum & genuinum fenfum cuiusuis figurae indagandum, opus fuerit, quam ferrea diligentia, folicitoque góσw xaj onlow, penes aequum Judicem arbitrium esto.

Quicunque ergo de vera expofitarum figurarum fignificatione dubitabunt, confulant, fi commodum eft, diplomata Codicesque MSS. a Seculo VIII, vsque ad XVI, rigidiffima ad illos cenfura aenigmatum enodationes examinent, habituri deinde profecto, cur litteratiffimo WALTHERO non tantum vt magni operis patratori, fed etiam vt defperati laboris victori ex animo gratulentur.

Haud fimus ferendi, fi fuperbe iactemus, omnes quotquot funt, quot que fuerunt abbreuiaturarum fpecies, nulla praetermiffa, in hocce Lexico occurrere; id tamen 'ex certa fcientia profitemur, laudatiffimum huius Lexici Auctorem, licet iam opus ad vmbilicum perductum effet, per multos adhuc annos innumera diplomata omnisque generis Codd. MSS. diurna nocturnaque manu eo confilio verfauifle, vt fpicilegia poft meffem inftitueret; vix tamen in vnam alteramue figuram, vel scripturae compendium incidiffe, quod collectioni ampliffimae nondum fuisset infertum. Fidem nobis habebunt, qui nouerunt, Auctorem vltra viginti annos perpetuam rei diplomaticae operam nauasfe, nullamque occafionem abbreuiaturas colligendi & interpretandi e manibus amififfe. Ne tamen opus nitidiffimum plus iufto grandius fieret, aliquot chiliades abbreuiationum faciliorum, quas nemo non intelligit, prouida WALTHERI diligentia miffas fecit.

Seriem abbreuiaturarum ordine alphabetico difpofitarum excipiunt figna, quae non inflexis litteris, fed longe aliis figuris expreffa funt, innuentibus tamen fyllabas & integra veterum librorum & diplomatum vocabula, e. g. particulas con,com, contra, effe, eft, &, etcetera, etiam &c. Deinde characteres numerorum exhibentur & notae fiue figna Kalendariorum, interpunctionum, commatum, punctorum, notarum, paragraphorum, afterifcorum, citationum marginąlium, ponderum & menfurarum, cum locupletiffimo in haecce commentario.

Accedit infuper huic Lexico res iucundiffimi argumenti, nimirum Notae Muficae, quibus antiqua faciendorum & canendorum modorum ratio commonftratur, ceu eadem a faeculo XI. in Ecclefiis obtinuit & primitus fine lineis

« VorigeDoorgaan »