Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

habent. Culpat hic, ceu recte obfervat Juftus Lipfius, «) non de facultate, fed de intentione, & quod tantum in quæstum, non fidem, excepiffent. Sed verum cave credas, illis legum & feveritatis fecuribus filvas Abbreviationum cæfas, pofterioresque haud aufos fuifle, quid adverfus edictum Sacratiffimi Principis facere, ut potius prolixe in hoc publicaque commoda peccaverint, ac notas fæpiuscule, in quibus nihil erat legitimum, nihil uspiam folemne, finxerint, maximo Jurisprudentiæ & aliarum fcientiarum damno; ficuti venufte demonftrat præfidium quondam & dulce Themidos Batave decus Cornelius van Bynkershæk, B) nec non Vir Clariffimus Hermannus Noordkerk, y) Fieri etiam potuit, ut Pfalmorum libri, aliique notis Tironianis exarati, ) quibus ante & poft Justinianum ufi funt Chriftiani, multis erroribus fequiori ævo anfam dederint; præfertim cum exemplaria hujusmodi notis conscripta in ofcitantium librariorum manus inciderint.

Quum itaque abbreviatarum fyllabarum incauta lectio maximas, ut fupra diximus, difficultates adferret, plurimique fe hifce laqueis expedi re haud poffent, non defuerunt antiquis & novioribus temporibus, qui in id genus nodos labyrintheosque flexus implicitis filum atque auxiliatrices manus præbuerunt. Hos inter eminent ac excellunt Valerius Probus,) Magno, 3) Petrus Diaconus, ") Johannes Buxtorffius, *) Bernardus de Montfaucon, ) Nicolai, *) Sertorius Vrfatus, a) & multi alii, quos paf

a) Epiftolarum felectarum centuria I. ad Belgas, epift. 27. Operum Tomo II. p. 381. edit. Antverp. 1637. B) Obferv. Juris Romani, libro I, 23.

y) In Difquifitione de Lege Petronia, p. 29. & 35. ubi pulchre docet, Librariis morem fuiffe, pro iis, quæ non fatis capiebant, nota magis fubftituere. Jn primis conf. laudati Viri Obfervationum Decas, p. 8. & 9.

Vide fis Mabillonium de Re diplom. lib. I. cap. XI. §. 6. Adde §. 18. d. c. & lib. V. p. 456. ubi Tironianarum notarum fpecimen alphabetico ordine digeftum ex Pfalterio Germąnenfi exhibet ari incifum. Conf. omnino laudatus fupra Nicolai de Siglis veterum, cap. III. §. VI. feq. Chronicon Gottwicenfe, Tomo I. libro I. p. 23. & 24. nec non Viri Celeberrimi loh. Nicolai Funccii de fcriptura veterum Commentatio, cap. V. §. 10

Vide ejus libellum de Notis Romanorum interpretandis, in Dionyfii Gothofredi Corpore Auctorum Latine lingue, p. 1454. feq. Exftat etiam apud Joannem Godeschalcum Clausingium, in Iure Publico Romanorum, Tomo I. p. 104. feq. Lemgovia 1726.

Vide hujus Notas Iuris, apud Gothofredum, c. I. pag. 1482. feq.

In libro de Notis litterarum more Romano, apud Gothofredum, p. 1498. feq.

) De Abbreviaturis Hebraicis, Franequera 1696.

In Paleographia Graca, five de ortu & progreffu litterarum Græcarum, & de variis omnium feculorum fcriptionis Grace generibus; itemque de Abbreviationibus & de notis variarum artium ac difciplinarum; additis figuris & Schematibus ad fidem manufcriptorum Codicum. Parifiis 1708. *) De Siglis veterum, paffim.

a) In Commentario de Notis Romanorum, in Joannis Georgii Grævii Thefauro Antiquitatum Romanarum, Tomo XI. p. 508. Trajecti ad Rhenum & Lugduni Batavorum 1699. Adfcribere juvat magni Grævii judicium ex præfatione laudato Tomo præmiffa: Habes, inquit, Sertorii Urfati Equitis Patavini de notis Romanorum commentarium fumme neceffarium, qui non modo nummos & infcriptiones prifci avi, fed & infinita Romanarum legum & aliorum idoneorum Latine ligue auctorum bujuscemodi notis referta intelligere defiderant.

C

paffim laudat Vir Cl, Baringius «) quibusque ipfe haud exiguam lucem addidit.

Nemo autem eft, qui majori apparatu, laudabiliori industria, & feliciori successu hanc operam navavit, quam præfentis Lexici Auctor Doctiffimus, Ampliffimus JOANNES LVDOLPHVS WALTHERVS, Sereniffimi & Potentiffimi Magnæ Britanniæ Regis in Archivo Electorali a Secretis. Dixit profecto quod res eft Celeberrimus Eckhardus: B) Præclare de rei diplomatica ftudio mereretur, qui per facula eundo abbrevia, turas cujusvis ætatis diplomatibus proprias colligeret, modumque legendi illas oftenderet. Et fane dolendum eft, intercepisse nobis fata egregium & utilissimum opus de abbreviaturis Germanorum, quod molitus eft Nic. Staphor fius. En tibi, erudite Lector, WALTHERVM non minora votis, fed longe majora præftantem, quique, ceu Cl. Baringiusy) prodidit, B. Staphorstio, Historiam ecclefiafticam Hamburgenfem edenti, in defcribendis Diplomatibus ex primis tabulis, opere & confilio adfuit, magnamque tunc temporis nominis gloriam in Novellis litterariis adeptus eft. Nos vero haud decrevimus, in laudes WALTHERI, ejusque infignem & admirandam artem veteres fcripturas pingendi, easque ad unguem exprimendi peritiam atque dexteritatem, excurrere: vigilatas noctes huic Operi impenfas enumerare: ærumnabilem moleftiffimumque laborem in adornando hocce Lexico adhibitum prolixius prædicare; quum haud opus fit, hos verbis efferre, quorum virtus folidum decus exhibet, quique jam per ora Virûm victores volitant.

Quandoquidem vero, ceu Jureconfultus) monet, in foro caufas dicentibus nefas effe videtur, nulla præfatione facta judici rem exponere, atque origine non repetita, illotisque, uti eft To Aeyouevov, manibus, protinus materiam tractare; nos operæ etiam pretium facturos effe confidimus, nonnulla de præfentis Lexici ratione & inftituto præfari, quæ, cum ibi veneris, evidentiorem intellectum præstant.

Obfervarunt Viri docti, & inter hos Mabillonius) nec non Abbas Gottwicenfis, 3) Veteres alia fcribendi ratione in libris & Codicibus

a) Jn Clave Diplomatica.

B) Jn fupra laudata Introductione in rem diplomaticam, p. oi.

y) Ja Clave Diplomatica, p. 40.

d) Gajus in l. 1. ff. de origine Juris.

*) De re diplom. libro I. cap. XI. p. so. & libro V. in pr.

2) Libro II. p. 77. & 89,

Mf.

[ocr errors]

Mff, alia in Diplomatibus, chartisque ufos effe; fed pariter obfervarunt, utrique fuas haud exiguas difficultates ineffe, quæ non folum magnam lecturis molestiam exhibeant, fed etiam interdum ad fummam diffenfionem inter magnos Viros feneftram patefaciant.

Ne vero per futura tempora ejusmodi lites traherentur, eruditiffimus Dominus Auctor de utriusque fcripturæ abbreviaturis enodandis quam maxime folicitus fuit, tantumque abeft, ut quis tam exactam adhuc omnibusque numeris abfolutam harum figlarum enarrationem in dias luminis auras miferit, ut ne aliis quidem occafio fuppeditata fuiffe videatur, tot autóɣpapa, chartasque veteres, quas hicce labor innumeras fere efflagitat, manibus verfandi. «) Nemo hinc eft æquus rerum æftimator, qui infignem ufum exinde in litteratorum rempublicam redundantem non facile perfpiciat. Jta enim antiquos libros & authenticas Tabulas, quas vix e millibus unus fenfu affequitur, facili negotio, nifi mens omnino læva fuerit, intelligere, ac latentes in iisdem thefauros, divitiasque in usus nostros vertere poterimus.

Quam multos quantivis pretii Codices & Documenta in archivis Principum, illuftrium Perfonarum tabulariis ac pluteis, Monafteriorum bibliothecis & latibulis, nec non Privatorum fcriniis atque ciftis, caliginofa nox premit: quæ, tum, quod diligentius cuftodiantur, quam aut Gryphibus aurum Jndicum, aut Draconibus Hefperidum mala: tum, quod iftorum ufus, foliorum Sibyllinorum & hieroglyphicorum inftar, haud pateat, pulveri blattisque relinquuntur, & vel folo fitu deteruntur. Via autem fic emunita, exemplisque commonftrata, Monachi & alii horum talium xnxwv poffeffores, iique, quibuscum eadem ad infpiciendum communicantur, bona fæculi nofle & cognitis, quæftu longe uberrimo, uti discent.

Ad claufa & faftidita penetralia jam clavem porrigit præfens Lexicon diplomaticum, quod, tanquam Phidiæ aliquod fignum, omnium procul dubio eruditorum admirationem merebit, quodque vel eorum, qui fatis perfunctorie hanc eruditionis partem callent, oculos animosque in fe

convertet.

Con

a) Candide id ipfum dolet V. Cl. Johannes Heumannus in Præf. ad Commentarios fuos jam laudatos, ubi ait: Nonnulli firmiori forfan jure mihi objicient, bujus generis commentarios ex archivis, non ex libris, concinnandos effe. Utinam! ifta mihi paterent fcrinia. Utinam! tabulariorum præfecti literatam gentem fua ipforum opera bearent. Jam vero prope idem mihi, quod astronomis`quibusdam, evenit, qui leges aftrorum exponunt, quamquam cælifaciem rarius contemplantur,

C 2

Contentæ in hocce Opere abbreviaturæ prioris Claffis, de qua fupra dictum eft, defumtæ funt tum ex veris ac genuinis autographis Jmperatorum, Regum diplomatibus, Papalibus bullis, proceffibus Rota Romana, Refponfisque juridicis: tum ex Epifcoporum, Principum, Comitum, Monafteriorumque chartis, quales in omnibus Europæ regnis fieri confueverunt : adeoque non unius urbis aut reipublicæ Archivarius hic informatur, fed is, qui apud omnes gentes moratiores artem fuam profiteri poffit, ad res agendas maxime idoneus.

Secundæ Claffis abbreviaturæ hauftæ funt ex Codicibus tam membranaceis quam chartaceis, & quidem ex theologicis, juridicis, medicis, philofophicis & aftronomicis Codicibus, Liturgiis, Miffalibus, Calendariis, librisque rationum: easque omnes diligentiffimi Auctoris manus ad primigenia exempla improbo labore defcripfit, atque earundem veram vim & fignificationem edocuit.

Quod ad tempus attinet, quo quævis abbreviatura in ufu fuit, utriusque generis exempla, puta Diplomatum & codicum, ex fæculo VIII. usque ad XVI. collecta funt; licet ad hocce tantum abbreviaturæ in Notariorum inftrumentis obvenientes pertineant, pervulgatis jam reliquis fcribendi modis, qui paffim in hujus fæculi Codicibus MSS. obfervantur.

Ut vero protinus in propatulo effet, cuinam tempori hoc vel illud fcripturæ compendium proprium fit, ad primæ claffis abbreviaturas ipfe annus, quo documentum prodiit, adfcriptus eft: in abbreviaturis vero fecundæ Claffis, five Codd. MSS. duntaxat fæculum, in quo Codex fcriptus eft, (quando fcilicet hoc jam vel ipfe Codex, vel Scriptor ejusdem monuit, vel alia manus antiqua indicavit,) exfignatum eft: adjectis tamen litteris i.m. f. fignificantibus initium, medium ac finem. Et licet in quam plurimis Codicibus ipfe Scriba annum cum die, quo ultima manus operi data eft, in fine fubnotavit, attamen (ut liquido conftaret, quæ abbreviaturæ ex diplomatibus & chartis, quæque ex Codd. MSS. hauftæ fint,) annus haud adjectus, fed fæculum duntaxat, adpofitis litteris i. m. vel f. laudatum eft. Sin vero neque ab ipfius codicis exaratore, neque alia veteri manu, ætas fcriptionis patefacta est, ope artis criticæ eruendum fuit, ad quodnam fæculum hæc vel illa fcribendi μ pertineret. Aevum hocce pacto exploratum abbreviaturis (fed fine litteris i. m. f.) fub

junxit

junxit & raw WALTHERVS

Difpofitio ipfius operis (ceu vel ex prima Tabula confpici poteft,) ita ordinata eft, ut quævis linea in quavis Tabulæ columna quaternas res fiftat. I. Figuram abbreviationis ad fidem archetypi accuratiffime delineatam. II. Litteras in ipfa figura latentes perfpicue expreflas. III. Jntegram vocem, quam figura refert, omnibus litteris exaratam, ut vera figuræ fignificatio in aprico fit.Et IV. Tempus, quod ejusmodi ænigmata fibi fpeciatim fepofuit.

Ex

Quæret fortean eruditus Lector, num omnia ita certa fint, ut nullum dubium fuperfit, collectas figuras id ipfum innuere, quod Clariffimus Au, ator tradidit, earundemque explanationem a Scriptoris antiqui mente haud alienam effe? Scias ergo, caute Lector, vigilantiffimum Auctorem hanc fibi perpetuam legem dixifle, ne prius de figura quadam, aut ejusdem abbre, viatura, certi quid pronunciaret, nifi eandem plus vice fimplici in eodem Diplomate vel Codice invenerit, ipfique ex verborum cohærentia & aliun, de conftiterit, non alium, præter quem adpofuit, figuræ fenfum effe. quo fimul adparet, hoc Lexicon neutiquam purum putum mechanicum opus effe, quod fola figurarum & vocabulorum delineatione conftet; fed potius pro frugifero & quam maxime fructuofo promptuario, cujus pars nulla inculta manfit ac deferta, cenfendum effe. Quanto autem dispectu, ad verum & genuinum fenfum cujusvis figuræ indagandum, o̟pus fuerit, quam ferrea diligentia, folicitoque #gów naì èxíów, penes æquum Judicem arbitrium efto.

Quicunque ergo de vera expofitarum figurarum fignificatione dubis tabunt, confulant, fi commodum eft, Diplomata Codicesque MSS. a Sæ culo VIII. usque ad XVI. rigidiffima ad illos cenfura præfentes ænigmas tum enodationes examinent, habituri deinde profecto, cur litteratiffimo WALTHERO non tantum ut magni operis patratori, fed etiam ut des fperati laboris victori ex animo gratulentur, qui tam inftructam littera rum officinam aperuit, unde fine ullo fere negotio ea depromere licet, quæ confirmandis & illuftrandis ab ingenio & cura excogitatis facere pof funt. Habenda igitur huic jure meritoque gratia eft, per quem, ut Quinctilianus «) ait, labor nobis detractus est.

Haud fimus ferendi, fi fuperbe jactemus, omnes quotquor funt,

*) Inftit. Orat. libro V. cap. 1o. fegm. 121. p. 232. edit. fupra laudats.

d

quot

« VorigeDoorgaan »