Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

quotque fuerunt abbreviaturarum species, nulla prætermifla, in hocce Lexico occurrere: id tamen ex certa fcientia profitemur, laudatiffimum hujus Lexici Auctorem, licet jam opus ad umbilicum perductum effet, per multos adhuc annos innumera Diplomata, omnisque generis Codd. MSS. diurna nocturnaque manu eo confilio verfaviffe, ut spicilegia pofst messem inftitueret; vix tamen in unam alteramve figuram, vel fcripturæ compendium incidiffe, quod collectioni ampliffimæ nondum fuiflet infertum. Fidem nobis habebunt, qui noverunt, Auctorem ultra viginti annos perpetuam ac indefeffam rei diplomaticæ operam navaffe, nullamque occafionem abbreviaturas colligendi & interpretandi e manibus amififfe. Ne autem opus nitidiffimum plus jufto grandius fieret, aliquot chiliades abbreviationum faciliorum, quas nemo non intelligebat, provida WALTHERI diligentia miffas fecit. Sin vero nihilominus quædam majoris momenti abbreviaturæ induftrio Diplomatum indagatori fub confpe&tum veniant, quas ficco forfan pede tranfierit Auctor, is cogitet velim, Eleufinam femper fervare, quod oftendat revisentibus, bonoque venatori haud vitio effe, fi inter fpiffas opacorum nemorum umbras nonnihil ferarum elabi paffus fit.

Seriem abbreviaturarum ordine alphabetico difpofitarum excipiunt figna, quæ non inflexis litteris, fed longe aliis figuris expreffa funt, innuentibus tamen fyllabas & integra veterum librorum & diplomatum vocabula, e. g. particulas con, com, contra, esse, est, &, etcetera, etiam &c. Deinde characteres numerorum exhibentur, & notæ five figna Kalendariorum, interpunctionum, commatum, punctorum, notarum, paragraphorum, afterifcorum, citationum marginalium, ponderum & menfurarum, cum locupletiffimo in hæcce commentario. Siquis autem iniquior planeque rudis hæc parvi faciat, aut contemnenda effe crepet, is prius discat, ab istis Non eft tamen, ut hoc de specie parvis res magnas haud raro pendere. argumento verba faciam apud doctos viros; cum ne indoctus quidem, cui rite cor faliat, illud bona fide negaturus fit. Quemadmodum enim litteræ funt inventæ, ut cuftodiant voces & tanquam depofitum reddant legentibus, ita fæpius contingit, ut eorum, quæ diftingui debent, conjunctio, contraque eorum, quæ conjungi oportet, temeraria distractio, sensum orationis vel obfcuriorem reddat, vel plane corrumpat; ut adeoque vix ambigi poffit, plurimum, referre, uno verborum contextu, an distincto, quid effe

efferatur, Varia hanc in rem exempla adtulit Radulphus Fornerius, «) quem vide, nifi falde festines.

.

Accedit infuper huic Lexico res jucundiffimi argumenti, nimirum Nota Mufica, quibus antiqua faciendorum & canendorum modorum ratio commonftratur, ceu eadem a fæculo XI. in Ecclefiis obtinuit & primitus -fine lineis, per peculiares tantum characteres fyllabis & vocibus Textus adfcriptos, poftea vero per quatuor vel quinque lineas, propofita fuit. Quantum equidem fcimus, nemo has Notas, præter Nicolaum Staphorftum 8) & R. Abbatem Gottwicenfem, v) fibi excutiendas fumfit. Cave vero exi.ftimes, Viros Clariff. hoc, quidquid eft argumenti, exegiffe, ut potius primas duntaxat lineas duxiffe, & intra primordia fubftitiffe, videantur, ditisfima meffe WALTHERO noftro relicta, qui omnes artis fuaviffimæ modos numerosque feliciter tradidit, quatenus fcilicet eadem punctis & lineolis conftat, quæ vel totam & dimidiatam menfuram, quæ noftratibus Ta&tus vocatur, denotant, vel characteres, qui duas, tres, pluresve Notas fimul comprehendunt, fignificant, prout illi genio fæculi accommodati fuere, addita atque ex hodiernis Notis Muficis facta explicatione. Neque defiderari paffus eft Ampl. Auctor intervalla, amabiles vós, quibus canticum temperatur, longiores & breviores curfus unica fyllaba comprehenfos, iique fecundum Notarum numerum in ordinem redacti funt; ut adeoque antiquitatis amantes non poffint non veterem Mv, ejusque compofitionem facile intelligere atque cognofcere.

Operæ autem pretium fuerit, nonnihil de hujus Lexici ufu in medium adferre, isque fequenti ratione inftituendus eft. Si tibi Diplomata codicesve cafcos verfanti verbum quoddam haud in proclivi effe videatur, non eft, cur ftatim vadimonium deferendum effe putes, fed potius folerter rimari oportet, quænam litteræ obfcuro ejusmodi vocabulo infint. Deinde id genus litteræ in fecunda arctiori columna, veteribus figuris fubjuncta, ordine alphabetico evolvendæ funt Litteris proinde eadem ferie, ut in contorto vocabulo occurrunt, repertis, non poteft non in eadem linea & in tertia minori columna obvia vox ipfa luce clarior fieri. Ne frustra hæc dixiffe videamur, fuccenturiabimus unum alterumve exemplum. Finge, veteris chartæ initium ita fe habere: noie fce & idie tnit di prs & fii

fps fci, five in vetufto codice fequentem in modum legi: Qm fuu bom i reb e itia colere & fua cuiq ia fua & i fbditis n fine qd ptatis eft fi, fqd equ e ctodi: nihil aliud requiritur, nifi ut modo jam propofito Lexicon perluftres, quod nodum Gordium ita folvit: In nomine fancta & individua trinitatis, Dei patris, & filii & Spiritus Sancti. Alterius exempli fenfus eft hic: Quoniam fummum bonum in rebus eft juftitiam colere & fua cuique jura fervare, & in fubditis non finere quod poteftatis eft fieri, fed quod aquum est custodiri. Duo tamen adhuc notanda funt: I. tuarum partium eft, ne oculos ad litteras tantum convertas, sed simul apices & extremitates figni, quo vocabulum quoddam innuitur, impenfe circumfpicias. Quemadmodum enim e. g. octodecim voces, quæ unica littera i comprehenduntur & fex per qm denotatæ in hocce Lexico occurrunt, compendium tamen fupra adductum ad vocemn cohærentiamque continuo affequendam vehementer accommodatum fuerit, nec eft, cur diu torquearis, utrum ó i fignificet ibi, id eft, igitur, in, & quæ funt alia; vel illud qm fibi velit quantumcunque, quidem, quoniam, reliqua.

Quan

*) Rerum quotidianarum libro VI. cap. 17. & 18. in Thefauro Juris Ottoniano, Tomo II. p. 297. €. dit. Trajecti ad Rhenum 1733.

B).Jn Hift. Ecclef. Hamb. diplom. Tomo III. Tab. II. p. 337, seq.

y) Jn laudato fæpius Chronico, libro I. p. 58. feq.
d 2

Quandoquidem vero II. hocce in Lexico omnes cafus, genera, tem pora &c. contractarum vocum haud adfervata funt (nimiam enim libri molem fumtusque damnofos omni studio vitavit Auctor) æqui bonique confules, Lector benevole & erudite, nonnihil tuifmet cogitationibus & meditationibus relictum effe. Etenim fi forfit verbum illud, in quo mens tua verfabitur, cum omnibus litteris & fyllabis non illico obviam concurrat, aderit tamen, velut Jeds and unxavn's, alius Cafus vel Genus &c. quæ verum obfcuræ vocis fenfum luculenter declarabunt. Sic in Lexico præfenti non expressum eft fi, filii, cum tamen haud exulent fi filius, fie, filiæ, fim filium, & fio filio. Ex quibus facile intelligitur (ne quid jam de contextu magnarum difficultatum remedio præftantiffimo dicamus) é fi hoc loco fignificare filii, non autem fieri, licet & ipfum in iμn redactum antiquitus per fii innutum efle, exploratum fit.

Denique huic operi immortale decus conciliant Alphabeta absolutissima & integra fpecimina fcripturæ ex diplomatibus, chartis & Codicibus, omnis ævi defumta, non folum accommodatiffima ad veram ætatem cujusvis Codicis cognofcendam, fed & ad rectum judicium de cujuscunque Diplomatis & veterum Documentorum fide ferendum.

Totum opus, ut vides, a capite ad calcem Tabulis æneis conftat, quod tanta veterum & infolitarum figurarum multitudo non typis mobilibus, fed in æs incifis, exfignari potuit. Licet vero hocce inftitutum quam maximos fumtus efflagitaverit, omnia tamen ita provifa funt, ut etiam Privatorum utilitati confuleretur, quos æquiffimum pretium a coëmendo hocce Thefauro non arcebit. Neque eft, cur quis de fumma Chalcographorum, diligentia male opinetur, fi quidem folertiffimus Auctor non modo ipfe omnia ærumnabili labore delineavit, fed prima illorum fpecimina omni cura atque ftudio perluftravit, ut adeoque vix ullum áua irrepere potuerit.

Verum enim vero plura jam præfari nihil attinet; vino enim vendibili parum opus effe fufpenfa hedera, ex veteri pariterque veriffimo adagio omnes novimus. Antequam tamen te dimittam, Lector candide, paucis adhuc docendus eras, me minime aufurum fuiffe, æterni Operis vestibulum inani hac præfatione occupare, nifi Vir, dum viveret, fummus mihique amiciffimus, Joannes Godefredus de Meiern, JCtus, Comes Palatinus Cæfareus, Potentiffimique Regis noftri, quem Deus fervet! Confiliarius Juftitiæ intimus, ac Archivi Electoralis Præpofitus (cujus aufpiciis æreque collato hic Thefaurus in publicum prodit) me & diptychis, qui ad manum funt, & crebra allocutione, qua usque ad fupremam Viri horam «) mihi frui licuit, commoviffet, ut binas priores præfatiunculas, quas & ejusdem juffu, præmifio Fratrum Schmidiorum nomine, confcripfi, retractarem, iisdemque, fi quid in fchedis haberem, fuperadderem. Poft fata Taxapírs eo minus fas mihi fuit, provinciam a Tanto Viro, etfi me imparem effe fatis callerem, relictam fubterfugere, quod omni encomio major hujus Lexici Auctor, Fautor atque Amicus meus, dum fpiritus hos regit artus, perpetua obfervantia colendus, nollet, ne id, quod beatæ & nunc inter cælites triumphanti animæ promiferam, exfolverem; præcipue cum Ampliffimus Celeberrimusque in hacce Academia Hiftoriarum Profeffor Joannes David Kælerus, aliis negotiis impeditus, amplioris, quam in fe fufceperat inque libri frontifpicio fpoponderat, præfationis confectionem deprecatus effet, eundemque honorem, quo tali me haud unquam dignatus fum, ex fingulari benevolentia in me tranfcriberet. Vive valeque Lector! hæc fcire tua forte intererat. Scr. Gottingæ prid, kal, Julii. A. MDCCXLVII.

*) Defiit vivere a. d. XXI. Octobr. A, MDCCXLV. circa horam decimam antemeridianam,

[ocr errors]

eexx

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][subsumed][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][subsumed][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]
« VorigeDoorgaan »