Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

petitrices erunt. In aliose as folas que commendatoria aut commendatrices. ( Nifi malu, ab vno eodemque exemplari vtrunque genus peti, quum quicunque aliquem alicui commendat, quidpiam ab eo petat.) In alio, eas demum qua vel excufatoria vel gratulatoria,vel confolatoria vocari poterunt. In alio denique,non alias quàm qua aliud argumentum habebunt. Omnia enim earum enumerare genera nimis longum effet. Sed hoc quoque confilium addam ( quò emnia varietate aliqua diftinguantur) vt vnumquodque genus certam quandam & fibi dicatam le&ionis horam habeat. Quid hoc verò tandem erit?ex uno libro multos efficere, atque ita menfam tuam in multis vnum,in vno multos tibi exhibere? Si autem, quanto tempore fpatio ita te vni Plinio & tuam menfam & operam dare velim, me rogabis, refpondebo (fi & hic me in confilium adhibere velis) ne tantum fit illud vt in gratiam cum aliis libris tibi valde familiaribus,quos à tua mensa remoueris, redire non queas:aut certè, haud facilè queas. Fateor enim poffe alioqui contingere vt irretitus tam variis Pliniana fcriptionis illecebris,eorum obliuifcaris. In quocunque enim epistolarum genere verfantem illum adibis,mirum tibi in modum placebit,& ita quidem vt eum vix è manibus poßis deponere. Nam fi in monitricem feu hortatricem epistolam incideris, ea decies repetita placebit, quòd non minus fuadentem quam perfuadentem ea quæ fcribit, audire tibi illum videberis. At fi manui tua occurrerit illud exemplar quod petitorias, vel id quod commendatorias, auro miniove (iuxta id quod dedi antè confilium) fignatas habebit:(nifi fortè,vt modò dixi,ex uno eodémque fumi exemplari vtrafque malis) fummam tibi

quod tantum eft vt vel ab inuito quiduis extorquere valeat.Nec minorem excitabit admirationem ars illa quam fuis commendationibus adhibet. Excufat fe? purgat fe? videris tibi,eum qui accufauit, iam audire fe vicißim excufantem ac purgantem, & modò non de accufatione fua, etiamfi iufta fuerit, erubef

centem.

Quid de illis epistolis dicam in quibus alicui gratias agit? ita certè id facit vt non modo gratias agere,verum gratiam referre videri poßit. Quinetiam vbi aliquid lamentabile commemorat, optimè præceptum Horatianum obferuat.

--fi vis me flere,dolendum eft

Primùm ipfi tibi: tunc tua me infortunia tan

gent.

tantum enim pra fe fert dolorem vt fibi lamentantis lectorem, cui barbarum pectus non fit, collamentari rogat. Quis autem,vbi tam lepidè, tam festiuiter ioatur,non rideat vicißim cum ridente?Siue porro iocofa,fiue feria,aut etiam trištia,narrat, hoc ita facit vt nemo breuem,nec obscuram tamen, fed dilucidam perspicuámque effe narrationem, fit negaturus: adeo vty etiam qui fcripturi funt hiftoriam, petere inde exemplum poßint.

Ac quandoquidem hunc in fermone incidi, addam iftud, aliquot eum in locis, eius qui hiftoriæ monumentis alicuius falta vel di&ta mandaturus eft, iudicium formare. Quos inter locos præcipui funt (quantum quidem poffum meminiffe) vnus quem indicabo. Illum habet epiftola xv1.libri 111 vbi fe adnotaffe ait (immo ab eo dicitur, adnotaffe videor falta dictá. que virorum fœminarúmque illuftrium, alia clario

ra,alia maiora. Perinde ac fi diceret,alia maiora,fed minus tamen clara effe. Nec verò in huius loci mentione omittam quandam qua maximi momenti eft emendationem:cuius acceßione ficut & aliarum multarum,probari ifta pofterior editio poteft.Sed vt qua rendus tibi locus ille non fit, antequam ferre de eo iudicium poßis, eum tibi totum afferam. AEgrotabat Gecinna Pætus, maritus eius(intellige Arria)grotabat & filius: vterque mortiferè, vt videba tur. Filius deceffit, eximia pulchritudine, pari verecundia: & parentibus non minus ob alia charus quàm quòd filius erat. Huic illa ita funus parauit, ita duxit exequias, vt ignoraret maritus. quin immo quoties cubiculum eius intraret,viuere filium, atque etiam commodiorem effe fimulabat. Ac perfæpe interroganti quid ageret puer, refpondebat, Bene quieuit, Libenter cibum fumpfit. Deinde quum diu cohibitæ lacrymæ vincerent prorumperéntque,egrediebatur; tunc fe dolori dabat. Satiata, ficcis oculis, compofito vultu ridebat,tanquam orbitatem foris reliquiffet.Confidera, obfecro, diligenter annon hac in narratione, &quidem in eius fine, aliquid legas quod parum verifimile videri queat. Sub vltima periodo (ne te in relegendo fape toto loco frustra immorari cogam) latet quodcunque illud malum eft quod in hac posteriori editione fanatum fuiffe aio. Scio te, illustrißime princeps,tantum iam nunc iudicio valere, vt fi periodum illam accuratè & omni alia cogitatione amota libeat perpendere, tale aliquid quale dixi, fis de prchenfurus. Quamobrem rogo vt, antequam ex iis que fequuntur,caftigationem illam difcas,tuum iudicium experiaris & strenui exerccas: perinde acfi

nullum tibi aliunde fubfidium effet. Alioqui, fi mo lestum tibi eft, fuspensum tamdiu teneri, iam nunc verba illa mihi confidera, compofito vultu ridebat, tanquam orbitatem foris reliquiffet. Quin dice poßit quifpiam aut quapiam compofito vultu ridere, non inficior ( eo fere modo, quo dictum à Ti bullo eft, Non bene mendaci rifus componitur ore) fed tecum perpende quàm hoc fit parum rationi confentaneum, vero parum fimile, fœminam (nifi que omnino fit a5opges ) non multo poft filij fui exequias, non folùm ita componere vultum,vt internum tuttum mærorémque dißimulet, fed etiam ita vt rideat. Ei certè qua fuæ orbitatis tam cửò tam fiat immemor,vt etiam rifus loco lacrymarum erumpat,pe&us non tantùm durum, fed planè faxeum aut ferreum effe dicamus neceffe eft. Quin igitur mihi de tollenda voce illa ridebat iam affentiaris, minimè dubito:fed de eo labores, quænam aptè in locum illius poßit fubstitui. At in falfa tamen illa fcriptura veram habes,feruatis nimirum iifdem literis, tantúmque fede duarum permutata. Nam fi ex ridebɔt fes ceris redibat, feripturam habes aduerfus quam non folum tale nihil quale in alteram afferatur,fed eiuf mudi vt ne vlla quidem fufpicio in eam cadat. Multas autem emendationes, non minoris quàm hanc penderismomenti ab ifta editione exhiberi experientur ftatim omnes à quibus cum præcedente conferetur.

Verum ne longius quàm par eft meum fit parer gon, fed ad ergon (id eft, fermonem mihi propofi tum) reuertar, illis fubiungit Plinius, Præclarum quidem illud eiufdem, ferrum ftringere, perfodere peâus, extrahere pugionem, por

[ocr errors]

rigere marito : addere vocem immortalem, ac penè diuinam, Pate non dolet:fed tamen ifta facienti dicentíque gloria & æternitas ante oculos erant:quo maius eft, fine præmio æternitatis,fine præmio gloriæ, abdere lacrymas, operire lu&um, amiffoque filio matrem adhuc agere. Vbi non vnum factum, fed plura pro vno habet. fuiffet enim dicendum, Præclara quidem illa eiufdem. Ac poffe fateor illa tria qua præcedunt, pro vno haberi, ferrum ftringere, perfodere peaus trahere pugionem: fed duo qua fequuntur, neilli drónov da neceffario funt, neque etiam taque lia funt vt vnum ex altero pendeat. Haud tamen fufpectam huius loci lectionem habeo: fed fufpicione apud me non caret ea quibus hic locus claudi tur, quo maius eft, fine præmioæternit. &c. Supicor enim eum hac vι πηρωνοματικώς, ita & έρω mugmus extuliffe, ideóque malim, quanto maius · eft,fine pr. ætern. fine pr.gl. abdere lacr. op. lu. &um, amiffoque filio matrem agere ? Alioqui quanto maius eft,perinde erit acfi dictum effet,ac co maius eft. Sed iacere hanc periodi istius claufulam pra altera illa frigere,quis: non videt?

Adÿcit & alia, que pro maioribus itidem, etiamfi minus clara fint, habenda cenfet. Talia autem digna funt quæ confiderent & in quibus fuum iudicium exerceant ÿ potißimum qui de historia (vti dixi) fcribenda cogitant. Dionem tamen historicum (vt ingenuè fatear) vix nostro affenfu rum Plinio fuiffe arbitror, & illud Arria factum, quod Pato eius marito & folatium mortis & exemplum fuit,minus effe aliis que à Plinio adduntur,vix conceffurum. Unum enim illud commemorandum fibi

9

« VorigeDoorgaan »