Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub
[merged small][ocr errors][merged small]

VIRO NOBILISSIMO

A. VAN DER HOOP,

S. P. D.

W. H. DE VRIESE.

Cultura plantarum e regionibus vel dissitissimis terrae allatarum et in Europae hortos introductarum, insignem hoc, quod vivimus, seculo, nacta est ambitum. Neque est quod miremur unumquemque rei herbariae non plane imperitum, ubi hortos botanicos intraverit, sibi videri quasi e propria terra migravisse et singulas remotissimarum terrarum Floras, in ipso quo crescant loco, oculis intueri.

In qua quidem re, omni auxilio, ope, pecunia, tuendâ et promovenda, omnibus Europae nationibus sine dubio palmam praeripiunt Angli. Horum enim singulari, et hac quoque in re, industria et studio factum est, ut immensus fere stirpium numerus ex utraque India, ex Archipelago Indiae orientalis et Australia ipsa, in Angliae, et exinde in caeterae Europae hortos affluxerit. Ne dicam de ipsa America boreali et Africa, meridionali illa, ex quibus tam ingens al

latus est exquisitissimarum plantarum numerus, ut revera, homini jucundissimarum et venustissimarum rerum quas obfert natura, scientiae cupido, non omnino amplius necessarium sit, in diversas illas terrae partes proficisci, ut, in ipsis locis ubi exstiterint, adspiciat tot tantasque, quas plena manu largita est divitias natura, tamquam prole copiosa et in infinitum fere versicolori, e gremio suo progenita, ornata et immensam quasi tanti Creatoris potentiam miseris mortalibus expositura.

Hoc quidem, quamvis maximum, non unum tamen est quod in talibus conatibus sit laudandum. Nimirum sic ipsa disciplina botanica et cultura plantarum, homini saepius utilissimarum multis modis increverunt, multaeque species plantarum, quae antea ne nomine quidem innotuerant, jam in communem usum adhibentur. Ipsi vero taxonomiae, organographiae et physiologiae plantarum quantopere profuerint ejusmodi perquisitiones, non est profecto quod dicamus; neque enim aut actum agere cupimus, aut praeconis munere fungi, in rebus quae omnibus peritis cognitae sunt, et omni laude majores causae patrono haud egent.

Tanta vero incrementa, talesque progressus, Tu, Vir Nobilissime, non otiosus spectavisti, sed iteratis itineribus, in Angliam praesertim factis, et hortis ibi saepius visitatis, horum Florae thesauros in terram nostram tecum duxisti, et exstructis, in villa tua Spaarn-Berg, aptis aedificiis, ibi eosdem coluisti. Ita sane omnibus tuis civibus, quibus haecce

curae cordique sunt, ostendisti, qua hodie ratione talia, id est pulchri, boni, honestique studia sint colenda. Honesti dicimus et boni studia, quippe quae in summi Opificis operibus contemplandis et fructuose pervestigandis, versantur.

Quodsi vero non sine veritatis specie, nec plane immerito olim tam eximiam laudem hortis Batavis (in primis tamen illi civitatis Amstelodamensis) tribuerit JACOBUS ille BREYNIUS, de culturae plantarum historia meritissimus scriptor, ut ipsam naturam, mirifico quasi artificio, in hortos et loca arte sedulo calefacta translatam esse existimaverit, quid tandem est, quo nos impediamur, quominus iisdem fere viri egregii verbis usi, nunc de Tuo horto, dicamus.,,A mundi ,,enim conditi exordio in hunc usque diem tam pretioso exoti,,carum plantarum thesauro Hollandia numquam se jactavit, ,,quanto nunc Hortus Spaarn-Bergensis ditatus est. Fateor ,,et prae me fero, sub primum hortorum ingressum cum stu,,pore me ibi Theatrum plantarum inusitatae cujusdam amoe,,nitatis conspexisse, atque, an in Indiam, an in Americam ,,essem delatus, dubium haesisse ac incertum: tot res eximiae ,,oculos meos afficiebant." (†)

A quo tamen tempore talia a BREYNIO, quae nunc de horto Tuo efferre nobis liceat, de omnibus hortis Batavis in medium sunt prolata, tempora mirum in modum sunt mutata, et una cum his civium nostrorum in hisce rebus animus.

(†) JAC. BREYNII, prodr. fasc. pl. rar. Gedani 1739. p. 107. forma 4ta.

Jam plerique alia sectantur,, utinam tamen meliora forent dicenda. An igitur praestat omne coacervare quod terrae gremium contineat aurum nulli utili scopo inserviturum? An melius est omne otium et rem familiarem tribuere rebus futilibus novisque, quas unusquisque dies affert millenis, quam noscendis operibus Dei optimi, maximi, omnipotentis? Hoc quidem nemo sapiens profecto adsentiatur. Mirandum igitur sectari multos unice inanes confabulationes, salutationes, aut alienis teneri curis, uti rerum publicarum quae penes illos non est administrationis, dijudicationis; alios unice ludos funambulorum, scenas saltatorias, mimicas, sequi malle, quam quaecumque ⚫boni pulchrique studia alere, optima quaeque diligere, ac nunquam non intelligere homini intus esse mentem ad altiora natam et animum immortalem !

Quae quidem cum ferre videantur temporum nostrorum mores, non mirum est, apud eos, a quibus maximus hujus rei vigor debet proficisci, id est majorem civium bene institutorum numerum, rem honestissimam turpiter neglectam jacere. Et, sine dubio, omne studium et cultura plantarum exoticarum apud nostrates evanuissent, nisi hortorum sumtus laudabiliter sustinerent patriae et urbium paucissimarum summi Magistratus. Hartecampus, locus inclytus in toto orbe erudito, superest, sed pro dolor! hortus ille, CLIFFORTII quondam totiusque Hollandiae decus, summa summi LINNAEI voluptas, non amplius cernitur. Eorum porro hortorum quos aluere olim BEVERNINCKIUS, BEAUMONTIUS, FAGELIUS, illustria illa patriae lumina et disciplinae nostrae Maecenates, ne vestigia quidem conspi

« VorigeDoorgaan »