Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub
[ocr errors]
[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

1. Jus est ars boni et æqui. l. 1.

2. Hujus studii duæ sunt positiones: publicum, et privatum. Publicum jus est quod ad statum Reipublicæ spectat. Privatum quod ad singulorum utilitatem. Sunt enim quædam publicè utilia, quædam privatim. 1. 1. § 2.

3. Privatum jus tripertitum est. Collectum etenim est ex naturalibus præceptis, aut gentium, aut civilibus. l. 1. §. 2. in f.

4. Hoc jus nostrum constat aut ex scripto, aut sine scripto : ut apud Græcos τῶν νομῶν οἱ μὲν ἐγγράφοι, οἱ δὲ ἀγνάφοι, id est, legum aliæ quidem scriptæ, aliæ non scriptæ. l. 6. §. 1.

5. Omnes populi, qui legibus, et moribus reguntur, partim suo proprio, partim communi omnium hominum jure utuntur. Nam, quod quisque populus ipse sibi jus constituit, id ipsius proprium civitatis est, vocaturque jus civile, quasi jus proprium ipsius civitatis. 1. 9.

6. Quod verò naturalis ratio inter omnes homines constituit, id apud omnes peræquè custoditur. d. 1. 9. Quod semper æquum ac bonum est. l. 11.

7. Justitia est constans et perpetua voluntas jus suum cuique tribuendi. 1. 10.

8. Juris præcepta sunt hæc, honestè vivere: alterum non lædere : suum cuique tribuere. d. l. 10. §. 1.

9. Jurisprudentia est divinarum atque humanarum rerum notitia, justi atque injusti scientia. d. l. 10. §. 2.

10. Prætor quoque jus reddere dicitur etiam cùm iniquè decernit: relatione scilicet factâ, non ad id quod ità Prætor fecit, sed ad illud quod Prætorem facere convenit. l. 11. v. l. 65. §. 2. ff. ad Senat. Trebell.

TITULUS II. - De origine juris, et omnium magistratuum et successione prudentium.

1. Id perfectum, quod ex omnibus suis partibus constat, et certè cujusque rei potissima pars, principium est. l. 1.

2. Legibus latis cœpit, ut naturaliter evenire solet, ut interpretatio desideraret prudentium auctoritate necessariam esse disputationem fori. d. I. 2. §. 5.

3. Novissimè, sicut ad pauciores juris constituendi via transiisse, ipsis rebus dictantibus videbatur: per partes evenit, ut necesse esset reipublicæ per unum consuli. d. 1. 2. §. II. Charte, 14.

4. Turpe esse patricio et nobili et causas oranti, jus in quo versaretur ignorare. d. 1. 2. §. 43. C. civ. 1.

TITUTUS 111. De legibus senatusque consultis, et longá consuetudine.

1. Lex est commune præceptum virorum prudentium consultum delictorum quæ spontè vel ignorantiâ contrahuntur coercitio: communis reipublicæ sponsio. l. 1. keós ouvôńxn xozvà, καθ ̓ ἣν ἅπασι προσήχη ζῆν ταῖς ἐν τῇ πόλει, idest communis sponsio civitatis, ad cujus præscriptum omnes qui in ea republică sunt vitam instituere debent. 1. 2. C. civ. 3, 8, 17.

2. Jura constitui oportet, ut dicit Theophrastus in his quæ izì Tò mεio-ov, id est ut plurimum accidunt, non quæ ix mapakóycu, id est ex inopinato. 1. 3. I. 5. v. l. 10.

3. Legis virtus hæc est, imperare, vetare, permittere, punire. 1. 7. 1. 1, s. 4. s. p. 1, s. 6, s.

4. Jura non in singulas personas, sed generaliter constituuntur. 1. 8. C. civ. 545.

5. Neque leges, neque senatus-consulta ità scribi possunt, ut omnes casus qui quandoque inciderint, comprehendantur: sed sufficit ea quæ plerùmque accidunt contineri. I. 10.

6. Non possunt omnes articuli sigillatim aut legibus, aut senatus-consultis comprehendi; sed cùm in aliquà causà sententia eorum manifesta est, is qui jurisdictioni præest, ad similia procedere, atque ità jus dicere debet. 1. 12. C. civ. 4.

7. Quoties lege aliquid unum, vel alterum introductum est, bona occasio est, cætera quæ tendunt ad eamdem utilitatem, vel interpretatione, vel certè jurisdictione suppleri. I. 13. v.

1. 27.

8. Quod contrà rationem juris receptum est, non est producendum ad consequentias. 1. 14. C. civ. 6,900, 1133, 1172, 1387.

9. In his quæ contrà rationem juris constituta sunt, non possumus sequi regulam juris. 1. 15.

10. Jus singulare est quod contrà tenorem rationis propter aliquam utilitatem, aucoritate constituentium introductum est. I. 16. Charte, 10; C. civ. 545, 643.

11. Scire leges non hoc est verba earum tenere, sed vim ac potestatem. I. 17.

12. Bencgniùs leges interpretandæ sunt, quò voluntas earum conservetur l. 18. V. sur l'interprétation, 1. 3. p. 27.

13. In ambiguâ voce legis, ea potiùs accipienda est significatio, quæ vitio caret. Præsertim cùm etiam voluntas legis ex hoc colligi possit. 1. 19.

14. Non omnium quæ à Majoribus constituta sunt, ratio reddi potest. I. 20.

15. Et ideò rationes eorum quæ constituuntur inquiri non oportet: alioquin multa ex his quæ certa sunt subvertuntur.

1. 21.

16. Cùm lex in præteritum quid indulget, in futurum vetat. 1. 22. C. civ. 2.

17. Minimè sunt mutanda, quæ interpretationem certam semper habuerunt. I. 23.

18. Incivile est, nisi totâ lege perspectâ, una aliquâ particula ejus propositâ, judicare, vel respondere. I. 24.

19. Nulla juris ratio, ant æquitatis benignitas patitur, ut quæ salubriter pro utilitate hominum introducuntur : ea nos duriore interpretatione contrà ipsorum commodum, producamus ad severitatem. I. 25.

Quod favore quorumdam constitutum est, quibusdam casibus ad læsionem eorum nolumus inventum videri. 1. 6. C. de leg. C. civ. 1156, s. 1162, 1602, s. 1, 416, 440, s.

20. Non est novum, ut priores leges ad posteriores trahantur 1. 26.

Sed et posteriores leges ad priores pertinent, nisi contrariæ sint. 1. 28. C. civ. 2281.

[ocr errors]

21. Semper quasi hoc legibus inesse credi oportet, ut ad eas quoque personas, et ad eas res pertinerint: quæ quandoque similes erunt. I. 27. v. l. 13.

22. Contrà legem facit, qui id facit, quod lex prohibet : in fraudem verò, qui salvis verbis legis, sententiam ejus circumvenit. 1. 29. 1. 30. C. civ. 6, 900, 1133, 1172, 1387.

23. Fraus enim legi fit, ubi quod fieri noluit, fieri autem non vetuit, id fit: et quod distat, dictum à sententiâ, hoc distat fraus, ab eo quod contrà legem fit. 1. 30.

Non dubium est in leges committere eum, qui verba legis amplexus, contrà legis nititur voluntatem. Nec poenas insertas evitabit qui se contrà juris sententiam, sævå prærogativâ verborum fraudulenter excusat. 1. 5. C. de legib.

24. De quibus causis scriptis legibus non utimur, id custodire

oportet quod moribus et consuetudine inductum est, et si quâ in re hoc deficeret, tunc quod proximum et consequens ei est : si nec id quidem appareat, tunc jus quo urbs Roma utitur, servari oportet. 1. 32. C. civ. 1736.

25. Inveterata consuetudo pro lege non immeritò custoditur: et hoc est jus quod dicitur moribus constitutum. 1. 32. §. 1. v. l. 33.

26. Rectissimè etiam illud receptum est, ut leges non solùm suffragio legislatoris, sed etiam tacito consensu omnium per desuetudinem abrogentur. d. 1. 32. in fin.

27. Cùm de consuetudine civitatis, vel provinciæ confidere quis videtur, primùm quidem illud explorandum arbitror, an etiam contradicto aliquando judicio consuetudo confirmata sit. 1. 34.

Præses provinciæ his quæ in oppido frequenter in eodem controversiarum genere servata sunt, causa cognita statuit. Nam et consuetudo præcedens, et ratio quæ consuetudinem suasit custodienda est. 1. 1. C. quæ sit longa consuet.

28. Sed et ea quæ longâ consuetudine comprobata sunt, ac per annos plurimos observata, velut tacita civium conventio, non minùs quàm ea quæ scripta sunt jura servantur. 1. 35. imò magnæ aucoritatis hoc jus habetur, quod in tantum probatum est, ut non fuerit necesse scripto id comprehendere. 1. 36.

Leges quoque ipsas antiquitùs probata et servala tenaciter consuetudo imitatur. 1. 3. C. quæ sit long, consuet.

29. Si de interpretatione legis quæritur, in primis inspiciendum est quo jure civitas retrò in ejusmodi casibus usa fuisset : optima enim legum interpres consuetudo. 1. 37.

30. Imperator noster Severus rescripsit in ambiguitatibus quæ ex legibus proficiscuntur, consuetudinem, aut rerum perpetuò similiter judicatarum aucoritatem, vim legis obtinere. 1. 38.

31. Quod non ratione introductum, sed errore primùm, deindè consuetudine obtentum est, in aliis similibus non obtinet. 1. 39.

32. Consuetudinis usûsque longævi non vilis auctoritas est. Verùm non usque adeò sui valitura a momento, ut aut rationem vincat, aut legem. 1. 2. C. quæ sit longa consuet.

33. Nullum pactum, nullam conventionem, nullum contractum inter eos videri volumus subsecutum, qui contrahunt lege contrahere prohibente. 1. 5. C. de legib. C. civ. 6, 900.

Quæ lege fieri prohibentur, si fuerint facta, non solùm inutilia, sed pro infectis etiam habeantur: licet legislator fieri prohibuerit tantùm, nec specialiter dixerit, inutile esse debere quod factum est. Sed et si quid fuerit subsecutum ex eo, vel ob id, quod interdicende lege factum est, illud quoque cassum atque

« VorigeDoorgaan »