inutile esse præcipimus. d. 1. 5. 34. Leges et constitutiones futuris certum est dare formam negotiis, non ad facta præterita revocari: nisi nominatim et de præterito tempore, et adhuc pendentibus negotiis cautum sit. 1. 7. C. de legib. C. civ. 2. 35. Leges sacratissimæ, quæ constringunt hominum vitas, intelligi ab omnibus debent, ut universi præscripto earum manifestiùs cognito, vel inhibita declinent, vel permissa sectentur. l. › 9. C. de legib. C. civ. I. TITULUS IV. De Constitutionibus Principum. 1. Quod principi placuit legis habet vigorem. 1. 1. Tam conditor quàm interpres legum solus imperator. 1. ult. in f. C. de legib. Si enim in præsenti leges condere soli imperatori concessum est, et leges interpretari solo dignum imperio esse oportet. d. 1. Charte, 15. V. loi du 1er août 1828, sur l'interprétation, t. 3, p. 27. Cùm de novo jure, quod inveterato usu non adhùc stabilitum est dubitatio emergat necessaria est tam suggestio judicantis, quàm sententiæ principalis auctoritas. 1. 11. C. eod. Si quid in legibus latum fortassis obscurius fuerit, oportet id ab imperatoriâ interpretatione patefieri: duritiamque legum nostræ humanitati incongruam emendari. 1. 9. C. eod. Inter æquitatem jusque interpositam interpretationem nobis solis et oportet et licet inspicere. 1. 1. C. eod. 2. Digna vox est majestate regnantis, legibus alligatum se principem profiteri. Charte, 74. Adeò de auctoritate juris nostra. pendet auctoritas. Et reverà majus imperio est, submittere legibus principatum. V. t. 3. p. 2. Et oraculo præsentis edicti, quod nobis licere non patimur, aliis indicamus. 1. 4. C. eod. Licèt lex imperii solemnibus juris imperatorem solverit, nihil tamen tam proprium est imperii, quàm legibus vivere. 1. 3. C. de testam. 3. Planè ex constitutionibus quædam sunt personales, nec ad exemplum trahuntur. Nam quæ princeps alicui ob merita indulsit, vel si quam pœnam irrogavit, vel si cui sine exemplo subvenit, personam non egreditur. l. 1. §. 2. Charte, 67. Quæ princeps certis personis concessit, cæteris exemplo non sunt. 1. 2. C. de legib. 1. 3. in f. c. eod. Charte, 71. 4. In rebus novis constituendis evidens esse utilitas debet, ut recedatur ab eo jure quod diù æquum visum est. 1. 2. 5. Beneficium imperatoris, quod à divinâ scilicet ejus indulgentiâ proficiscitur, quàm plenissimè interpretari debemus. 1. 3. 6. Quod princeps inter privatos cognoscens judicaverit, ad similia trabendum. I. ult. C. de legib. 7. In rescriptis principum ad privatorum preces ea semper inesse debet conditio, si preces veritate nitantur. 1. 7. C. de divers. rescr. et Pragm. Sanct. Δἱ μεταγενέστεραι διάταξεις ἰσχεσότραιτῶν πρὸς αὐτῶν εἴσι, id est, consti tutiones tempore posteriores potiores sunt his quæ ipsas præcesserunt. 1. ult. 1. Omne jus quo utimur vel ad personas pertinet, vel ad res, vel ad actiones. 1. 1. 2. Summa de jure personarum divisio hæc est, quòd omnes homines aut liberi sunt, Charte, 1, s., aut servi. 1. 3. 3. Libertas est naturalis facultas ejus quod cuique facere libet : nisi si quid vi, aut jure prohibetur. 1. 4. 4. Servitus est constitutio juris gentium, quâ quis dominio. alieno contrà naturam subjicitur. 1. 4. §. 1. Charte, 73. 5. Ingenui sunt qui ex matre liberâ nati sunt. Sufficit enim liberam fuisse eo tempore quo nascitur, licèt ancilla concepit, et è contrario si libera conceperit; deindè ancilla pariat, placuit eum qui nascitur liberum nasci, quia non debet calamitas matris nocere ei qui in ventre est. Ex hoc quæsitum est, si ancilla prægnans manumissa sit; deindè ancilla posteà facta, aut expulsa civitate, pepererit, liberum, an servum pariat? tamen rectiùs probatum est liberum nasci, et sufficere ei qui in ventre est, liberam matrem, vel medio tempore habuisse. 1. 5. §. 2. et 3. v. l. 18. 1. 7. §. 1. ff. de senat. 6. Libertini sunt qui ex justâ servitute manumissi sunt. 1. 6. 7. Qui in utero est, perindè ac si in rebus humanis esset, custoditur, quoties de commodis ipsius partûs quæritur: quanquàm alii, antequàm nascatur, nequaquàm prosit, l. 7. C. civ. 393, 725. 8. Imperator Titus Antoninus rescripsit, non lædi statum libeob tenorem instrumenti malè concepti. 1. 8. rorum, 9. In multis juris nostri articulis deterior est conditio fœminarum, quàm masculorum. 1. 9. 10. Quæritur hermaphroditum, cui comparamus, et magis puto ejus sexus æstimandum, qui in eo prævalet. l. 10. 11. Septimo mense nasci perfectum partum, jam receptum est, propter auctoritatem doctissimi viri Hippocratis : et ideò credendum est, eum qui ex justis nuptiis septimo mense natus est, justum filium esse. l. 12. C. civ. 312, s. 12. Non sunt liberi qui contrà formam humani generis, converso more procreantur. Veluti si mulier monstrosum aliquid, aut prodigiosum enixa sit. Partus autem qui membrorum humanorum officia ampliavit, aliquatenùs videtur effectus, et ideò inter liberos connumerabitur. l. 14. 13. In orbe romano qui sunt ex constitutione imperatoris Antonini, cives romani effecti sunt. I. 17. Charte, 1; C. civ. 13. 14. Imperator Adrianus Publicio Marcello rescripsit, liberam quæ prægnans ultimo supplicio damnata est, liberum parere, et solitum esse servari eam dùm partum ederet. l. 18. p. 27. 15. Cùm legitimæ nuptiæ factæ sint, patrem liberi sequuntur. 1. 19. C. civ. 9, 10. 16. Qui furere cœpit et statum et dignitatem in quâ fuit, et magistratum, et potestatem videtur retinere: sicut rei suæ dominium retinet. 1. 20. 17. Vulgò concepti dicuntur qui patrem demonstrare non possunt, C. civ. 340, vel qui possunt quidem; sed eum habent, quem habere non licet: qui et spurii appellantur apà tàv aπopày, id est, à statione. 1. 23. C. civ. 335. 18. Res judicata pro veritate accipitur. 1. 25. C. civ. 1350, s. 19. Qui in utero sunt, in toto penè jure civili intelliguntur in rerum naturâ esse: nam et legitimæ hæreditates his restituuntur. 1. 26. C. civ. 725. TITULUS VI. De his qui sui vel alieni juris sunt. 1. De jure personarum alia divisio sequitur, quòd quædam personæ sui juris sunt: quædam alieno juri subjectæ sunt. Videamus itaque de his quæ alieno juri subjectæ sunt. Nam si cognoverimus quæ istæ personæ sunt, simul intelligemus quæ sui juris sunt. l. 1. 2. Igiturin potestate sunt servi dominorum. l. 1. §. 1. Charte, 73. 3. Item in potestate nostrâ sunt liberi nostri, quos ex justis nuptiis procreavimus. 1. 3. C. civ. 371, s. 4. Quidam sunt patresfamiliarum, alii filiifamiliarum : quædam matresfamiliarum, quædam filiæfamiliarum. Patresfamiliarum sunt, qui sunt suæ potestatis, sive puberes, sive impuberes simili modo matresfamiliarum, filiifamiliarum et filiæ, quæ sunt in alienâ potestate. Nam qui ex me et uxore meâ nascitur, in meâ potestate est : item qui ex filio meo et uxore ejus nascitur, id est, nepos meus et neptis æquè in meâ sunt potestate, et pronepos et proneptis, et deinceps cæteri. 1. 4. C. civ. 173. 5. Nepotes ex filio, mortuo avo, recidere solent in filii potestatem, hoc est patris sui. Simili modo et pronepotes, et deinceps, vel in filii potestatein, si vivit et in familia mansit, vel in ejus parentis, qui antè eos in potestate est. 1. 5. 6. Filium eum definimus qui ex viro et uxore ejus nascitur. Sed etsi fingamus abfuisse maritum, verbi gratiâ per decennium, reversum anniculum invenisse in domo sua: placet nobis Juliani sententia, hunc non esse mariti filium. Non tamen ferendum Julianus ait, eum qui cum uxore suâ assiduè moratus, nolit filium agnoscere quasi non suum: sed mihi videtur, quod et Scævola probat, si constet maritum aliquandiù cum uxore non concubuisse infirmitate interveniente, vel aliâ causâ, vel si eå valetudine pa terfamilias fuit ut generare non possit, hunc qui in domo natus est, licèt vicinis scientibus, filium non esse. 1. 6. C. civ. 312, s. 7. Si quâ pœnâ pater fuerit affectus, ut vel civitatem amittat, vel servus pœnæ efficiatur, sine dubio nepos filii loco succedit. I. 7. C. civ. 22, s. 8. Patre furioso liberi nihilominùs in patris sui potestate sunt. Idem et in omnibus est parentibus, qui habent liberos in potestate. Nam cùm jus potestatis moribus sit receptum, nec possit desinere quis habere in potestate, nisi exierint liberi quibus casibus solent, nequaquàm dubitandum est remanere eos in potestate. Quare non solùm eos liberos in potestate habebit, quos antè furorem genuit : verùm et si qui antè furorem concepti, in furore editi sunt. Sed et si in furore agente eo uxor concipiat; videndum an in ejus potestate nascatur filius? Nam furiosus licèt uxorem ducere non possit, retinere tamen matrimonium potest. Quod cùm ità se habeat, in potestate filium habebit. Proindè et si furiosa sit uxor ex eâ antè conceptus in potestate nascetur : sed in furore ejus conceptus ab eo qui non furebat sine dubio in potestatę nascetur: quia retinetur matrimonium. Sed et si ambo in furore agant et uxor et maritus, et tunc concipiat, partus in potestate patris nascetur, quasi voluntatis reliquiis in furiosis manentibus; nam cùm consistat matrimonium altero furente, consistet et utroque. Adeò autem retinet jus potestatis pater furiosus, ut et acquiratur illi commodum ejus quod filius acquisivit. 1. 8. C. civ. 489, s. 9. Filiusfamilias in publicis causis, loco patrisfamilias habetur: veluti ut Magistratum gerat, ut tutor detur, 1. 9. 10. Si judex nutriri vel ali oportere pronuntiaverit, dicendum est de veritate quærendum, filius sit an non, neque enim alimentorum causa veritati facit præjudicium, l. 10. C. civ. 205, 11. Inviti filii naturales, vel emancipati non rediguntur in patriam potestatem. 1. ult. C. civ. 485, 486. S. TITULUS VII. De adoptionibus, et emancipationibus, et aliis modis, quibus potestas solvitur. 1. Post mortem filiæ suæ, quæ ut materfamilias, quasi emancipata vixerat: et testamento scriptis hæredibus decessit : adversùs factum suum quasi non jure eam, nec præsentibus testibus emancipasset, pater movere controversiam prohibetur. 1. 25. 2. Liberum arbitrium est ei qui filium et ex eo nepotem in potestate habebit, filium quidem potestate demittere, nepotem verò in potestate retinere: vel ex diverso filium quidem in potestate retinere, nepotem verò manumittere: vel omnes sui juris efficere. Eadem et de pronepote dicta esse intelligimus. 1. 28. 3. Non potest filius, qui est in potestate patris, ullo modo compellere eum, ne sit in potestate. I. 31. C. civ. 476, s. 4. Plena pubertas id est decem et octo anni. 1. 40. §. 1. C. civ. 477. s. TITULUS VIII. De divisione rerum, et qualitate. 1. Summa rerum divisio in duos articulos deducitur. Nam aliæ sunt divini juris, aliæ humani. Divini juris sunt, veluti res sacræ. l. 1. 2. Hæ autem res, quæ humani juris sunt, aut publicæ sunt, aut privatæ. Quæ publicæ sunt, nullius in bonis esse creduntur: ipsius enim universitatis esse creduntur. Privatæ autem sunt, quæ singulorum sunt. d. l. 1. V. Tit. de acq. rer. domin. C. civ. 537, s. 3. Quædam prætereà res corporales sunt, quædam incorporales. Corporales hæ sunt, quæ tangi possunt, veluti fundus, homo, vestis, aurum, argentum, et deniquè aliæ res innumerabiles. Incorporales sunt, quæ tangi non possunt: qualia sunt ea, quæ in jure consistunt: sicut hæreditas, ususfructus, obligationes quoquo modo contractæ. Nec ad rem pertinet quod in hæreditate res corporales continentur. Nam et fructus, qui ex fundo percipiuntur, corporales sunt: et id quod ex aliquâ obligatione nobis debetur, plerumquè corporale est: veluti fundus, homo, pecunia: nam ipsum jus successionis, et ipsum jus utendi fruendi, et ipsum jus obligationis incorporale est. Eodem numero sunt et jura prædiorum urbanorum, et rusticorum: quæ etiam servitutes vocantur, l. 1. §. 1. C. civ. 516, s. 4.Quædam naturali jure communia sunt omnium, quædam universitatis, quædam nullius, pleraque singulorum : quæ variis ex causis cuique acquiruntur. 1. 2. . 5. Et quidem naturali jure omnium communia sunt illa: aer, aqua profluens, et mare, et per hoc littora maris. 1. 2. §. I. Nemo igitur ad littus maris accedere prohibetur. 1. 4. C. civ. 538. 6. Item lapilli, gemmæ, cæteraque, quæ in littore invenimus, jure naturali nostra statim fiunt. 1. 3. C. civ. 717. 7. Flumina penè omnia, et portus publica sunt. 1. 4. § 1. Riparum usus publicus est jure gentium, sicut ipsius fluminis. Itaque navem ad eas appellere, funes ex arboribus ibi natis religare, retia siccare, et ex mare reducere, onus aliquod in his reponere, cuilibet liberum est, sicuti per ipsum flumen navigare. 1. 5. C. civ. 538. 8. Universitatis sunt, non singulorum, veluti quæ in civitatibus sunt theatra, et stadia, et similia, et si qua alia sunt communia civitatum. Ideòque nec servus communis civitatis, singulorum pro parte intelligitur, sed universitatis. 1. 6. §. 1. C. civ. 540, s. TITULUS IX. - De senatoribus. 1. Consulari fœminæ utiquè præferendum consularem virum nemo ambigit, sed vir præfectorius an consulari fœminæ præfe |