Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

ratur videndum? putem præferri: quia major dignitas est in sexu virili. l. 1.

2. Consulares fœminas dicimus consularium uxores, adjicit Saturninus, etiam matres, quod nec usquàm relatum est, nec unquàm receptum. l. 1. §. 1.

3. Qui indignus est inferiori ordine, indignior est superiore. 1. 4. 4. Senatoris filium accipere debemus (sive) jam in senatoriâ dignitate constitutus cum susceperit: (sive) antè dignitatem senatoriam. 1. 5. v. 1. 2. §. 2. ff. de decur. et fil. eor.

Labeo scribit etiam cum qui post mortem patris senatoris natus sit, quasi senatoris filium esse. 1. 7. §. 1. Charte, 27.

5. Sed eum qui posteà quàm pater ejus senatu motus est concipitur et nascitur, Proculus et Pegasus opinantur non esse quasi senatoris filium, quorum sententia vera est. 1. 7. §. 1. v. l. 2. §. 3. ff. de decur. et fil. cor.

Si quis conceptus quidem sit antequàm pater ejus senatu moveatur, natus autem post patris amissam dignitatem, magis est ut quasi senatoris filius intelligatur. d. §. 1. v. d. 1. 2. §. 3. de decur.

6. Si quis et patrem et avum habuerit senatorem, et quasi filius et quasi nepos senatoris intelligitur, sed si pater amiserit dignitatem antè conceptionem hujus, quæri poterit an quamvis quasi senatoris filius non intelligatur, quasi nepos tamen intel. ligi debeat? Et magis est ut debeat: ut avi potiùs ei dignitas prosit, quàm obsit casus patris. l. 7. §. 2.

7. Fœminæ nuptæ clarissimis personis, clarissimarum personarum appellatione continentur. Clarissimarum fœminarum nomine, senatorum filiæ, nisi quæ viros clarissimos sortitæ sunt, non habentur. Foeminis enim dignitatem clarissimarum mariti tribuunt, parentes verò donec plebeii nuptiis fuerint copulatæ. Tamdiù igitur clarissima foemina erit, quamdiù senatori nupta est, vel clarissimo: aut separata ab eo, alii inferioris dignitatis

non nupsit. 1. 8.

Mulieres honore maritorum erigimus, genere nobilitamus, et forum ex eorum personâ statuimus. Sin autem minoris ordinis virum posteà sortitæ fuerint, priore dignitate privatæ, posterioris mariti sequentur conditionem: et domicilium mutamus. l. ult. C. de inc. 1. 13. C. de dignit. 1. ult. §. 3. ff. ad. munic. C. civ. 12, 214.

8. Quæsita dignitas liberis, propter casum patris remoti à senatu, auferenda non est. l. 9.

9. Liberos senatorum accipere debemus non tantùm senatorum filios, verùm omnes qui geniti ab ipsis, exve liberis eorum dicantur. 1. 10.

10. Si ex filiâ senatoris natus sit, spectare debemus patris ejus conditionem. d. l. 10. in fin.

11. Senatores licèt in urbe domicilium habere videantur, ta

men et ibi undè oriundi sunt habere domicilium intelliguntur; quia dignitas domicilii adjectionem potiùs dedisse, quàm permutasse videtur. l. 11. v. 1. 2. C. ubi. senat. 1. 23. ff. ad munic. C. civ. 102, S.

12. Nuptæ priùs consulari viro impetrare solent à principe, quamvis perrarò, ut nuptæ iterùm minoris dignitatis viro, nihilominùs in consulari maneant dignitate. Ut scio Antoninum augustum Julia Mame consobrinæ suæ indulsisse. 1. ult.

TITULUS X.-De officio præfecti prætorio.

1. Data plenior licentia præfectis prætorio ad disciplinæ publicæ emendationem. I. unica.

2. Appellandi à præfectis prætorio facultas interdicta est. Credidit enim princeps, eos qui ob singularem industriam explorată eorum fide, et gravitate, ad ejus officii magnitudinem adhibentur, non aliter judicaturos esse, pro sapientiâ ac luce dignitatis suæ, quàm ipse foret judicaturus. d. I. un. §. 1.

TITULUS XI. De officio præfecti urbi.

1. Cura carnis omnis ut justo pretio præbeatur, ad curam præfecturæ pertinet. l. 1. §. 11.

2. Et urbe interdicere præfectus urbi, et quâ aliâ solitarum regionum potest, et negotiatione, et professione, et advocationibus, et foro: et ad tempus, et in perpetuum. l. 1. §. 13.

TITULUS XII.· De officio prætorum.

1. Barbarius Philippus cùm servus fugitivus esset, Romæ præturam petiit, et prætor designatus est: sed nihil ei servitutem obstitisse ait Pomponius, quasi prætor non fuerit. Atqui verum est præturâ, eum functum, et tamen videamus si servus quamdiù latuit dignitate prætoriâ functus sit, quid dicemus? Quæ edixit, quæ decrevit nullius fore momenti? An fore propter utilitatem eorum qui apud eum egerunt vel lege, vel quo alio jure : et verum puto nihil eorum reprobari, hoc enim humanius est. 1. 3. v. 1. 3. ff. de Senat. Maced.

TITULUS XIII.— De officio præfecti vigilum.

Salutem reipublicæ tueri nulli magis credidit Augustus convenire, nec alium sufficere ei rei, quàm Cæsarem. 1. 3.

2. Cognoscit præfectus vigilum de incendiariis, effractoribus, furibus, raptoribus, receptatoribus, nisi si qua tam atrox tamque famosa persona sit, ut præfecto urbi remittatur. 1. 3. §. 1.

3. Plerumque incendia culpâ fiunt inhabitantium. 1. 3. §. 1. v, 1. 11. ff. de per. et comm. rei vend. V. d. 3. §. 4. et 1. ult. h. t. TITULUS XIV.— De officio proconsulis et legati.

1. Proconsul ubiquè quidem proconsularia insignia habet statim atque urbem egressus est. Potestatem autem non exercet, nisi in eâ provinciâ solâ quæ ei decreta est. l. 1.

2. Omnes proconsules statim quàm urbem egressi fuerint, habent jurisdictionem : sed non contentiosam, sed voluntariam. 1. 2. 3. Proficisci proconsulem meliùs quidem est sine uxore, sed

et cum uxore potest : dummodò sciat senatum, Cottâ et Messalâ consulibus censuisse, futurum, ut si quid uxores eorum qui ad officia proficiscuntur, deliquerint, ab ipsis ratio, et vindicta exigatur. 1. 4. §. 2.

4. Circà advocatos patientem esse proconsulem oportet, sed cum ingenio, ne contemptibilis videatur: nec adeò dissimulare, si quos causarum concinnatores, vel redemptores deprehendat; eosque solos pati postulare, quibus per edictum ejus postulare permittitur. 1. 9. §. 2. C. civ. 1597.

5. Observare item eum oportet, ut sit ordo aliquis postulationum, scilicet, ut omnium desideria audiantur, ne fortè, dùm honori postulantium datur, vel improbitati ceditur, mediocres desideria sua non proferant, qui aut omninò non adhibuerunt, aut minus frequentes, neque in aliquâ dignitate positos advocatos sibi prospexerunt. 1. 9. §. 4.

6. Advocatos quoque petentibus debebit indulgere, plerùmque fœminis, vel pupillis, vel aliis debilibus, vel his qui suæ mentis non sunt, si quis eis petat, vel si nemo sit qui petat, ultrò eis dare debebit. Sed si quis per potentiam adversarii non invenire se advocatum dicat, æquè oportebit ei advocatum dare. Cæterùm opprimi aliquem per adversarii sui potentiam non oportet: hoc enim etiam ad invidiam ejus qui provinciæ præest, spectat, si quis tam impotenter se gerat, ut omnes metuant adversùs eum advocationem suscipere. 1. 9. §. 5. 1. 294, 295.

7. Meminisse oportebit usquè ad adventum successoris omnia debere proconsulem agere, cùm sit unus proconsulatus, et utilitas provinciæ exigat esse aliquem negotia sua provinciales explicent. Ergò in adventum successoris debet jus dicere. 1. 10.

TITULUS XV. De officio præsidis.

1. Curet is qui provinciæ præest malis hominibus provinciam purgare nec distinguitur undè sint. l. 3. in. f.

2. Illicitas exactiones, et violentiâ factas et extortas metu venditiones, et cautiones, vel sine pretii numeratione prohibeat præses provinciæ. Item ne quis iniquum lucrum, aut damnum sentiat, præses provinciæ provideat. 1. 6. Ne potentiores viri humiliores injuriis afficiant: neve defensores corum calumniosis criminibus insectentur innocentes ad religionem præsidis provinciæ pertinet. d. 1. §. 2. Illicita ministeria, sub prætextu adjuvantium militares viros ad concutiendos homines procedentia prohibere, et deprehensa coercere, præses provinciæ curet, et sub specie tributorum illicitas exactiones fieri prohibeat. d. 1. 6. §. 3. Neque licitâ negotiatione aliquos prohiberi, neque prohibitą exerceri, neque innocentibus poenas irrogari, ad sollicitudinem suam præses provinciæ revocet, d. 1. §. 4.

3. Veritas rerum erroribus gestarum non vitiatur, Et ideò

præ

ses provinciæ id sequatur quod convenit eum ex fide eorum quæ probabuntur. 1. 6. §. 1.

4. Sicuti medico imputari eventus mortalitatis non debet, ità quod per imperitiam commisit, imputari ei debet, prætextu humanæ fragilitatis delictum decipientis in periculo homines innoxium esse non debet. 1. 6. §. 7. p. 319.

5. Præses provinciæ si mulctam quam irrogavit ex præsentibus facultatibus eorum quibus eam dixit, redigi non posse deprehenderit, necessitate solutionis moderetur, reprehensâ exactorum illicitâ avaritiâ 1. 6. §. 9.

6. Remissa propter inopiam mulcta à provincias regentibus exigi non debet. d. 1. 6. in fin.

7. Præses provinciæ inspectis ædificiis, dominos eorum, causâ cognità, reficere ea compellat: et adversùs detrectantes, competenti remedio, deformitati auxilium ferat. 1. 7.

8 Non tam spectandum est quid Romæ factum est, quàm quid fieri debeat. l. 12.

9. Congruit bono et gravi præsidi, curare ut pacata atque quieta provincia sit, quam regit: quod non difficilè obtinebit, si sollicitè agat, ut malis hominibus provincia careat: eosque conquirat. Nam et sacrilegos, latrones, plagiarios, fures conquirere debet, et prout quisque deliquerit, in eum animadvertere : receptoresque eorum coercere, sine quibus latro latere diutiùs non potest. 1. 13.

10. Furiosis, si non possint per necessarios contineri, eo remedio per præsidem obviam eundum est, scilicet, ut carcere contineantur, et ità Divus Pius rescripsit. I. 13. §. 1. C. civ. 491.

11. Divus Marcus, et Commodus Scapula Tertyllo rescripserunt, in hæc verba. Si tibi liquidò compertum est, Ælium Priscum in eo furore esse, ut continuâ mentis alienatione, omni intellectu careat: nec subest ulla suspicio matrem ab eo simulatione dementiæ occisam, potes de modo pœnæ ejus dissimulare: cùm satis furore ipso puniatur et tamen diligentiùs custodiendus erit: ac si putabis etiam vinculo coercendus: quoniam tam ad • pœnain, quàm ad tutelam ejus, et securitatem proximorum pertinebit. Si verò, ut plerùmque adsolet, intervallis quibusdam sensu saniore, non fortè eo momento scelus admiserit, nec morbo ejus danda est venia, diligenter explorabis. Et si quid tale compereris, consules nos, ut æstimemus, an per immanitatem facinoris, si cùm posset videri sentire commiserit, supplicio afficiendus sit. Cùm autem ex litteris tuis cognoverimus, tali eum loco, atque ordine esse, ut à suis, vel etiam in propriâ villâ custodiatur rectè facturus nobis videris si eos, à quibus illo tempore observatus esset, vocaveris, et causam tantæ negligentiæ excusseris : et in unumquemque eorum, prout tibi levari, vel onerari culpa ejus videbitur, constitueris, Nam custodes furiosis non ad hoc solùm

adhibentur, ne quid perniciosius ipsi in se moliantur, sed ne aliis quoque exitio sint. Quod si committatur non immeritò culpæ eorum adscribendum est, qui negligentiores in officio fuerint. 1. 14. p. 64, 475, § 7.

12. Legatus Cæsaris, id est præses, vel corrector provinciæ, abdicando se non amittit imperium. 1. 20.

13. Observandum est jus reddenti, ut in adeundo quidem facilem se præbeat, sed contemni non patiatur. Unde mandatis adjicitur, ne præsides provinciarum in ulteriorem familiaritatem. provinciales admittant. Nam ex conversatione æquali, contemptio dignitatis nascitur. 1. 19. Sed et in cognoscendo neque excandescere adversùs eos quos malos putat, neque precibus calamitosorum inlacrymari oportet. Id enim non est constantis, et recti judicis, cujus animi motum vultus detegit. Et summatim ità jus reddet, ut auctoritatem dignitatis ingenio suo augeat. d. l. 19. §. 1. pr. 378, s.

TITULUS XVI. De officio ejus cui mandata est jurisdictio.

1. Qui mandatam jurisdictionem suscepit, proprium nihil habet, sed ejus qui mandavit jurisdictione utitur. I. 1. §. 1. Et si prætor sit is qui alienam jurisdictionem exsequitur, non tamen pro suo imperio agit, sed pro eo cujus mandatu jus dicit, quoties partibus ejus fungitur. 1. 3. V. l. 16. ff. de jurisd.

2. Mandatam sibi jurisdictionem, mandare alteri non posse manifestum est. 1. ult.

3. Jurisdictio sine modicâ coercitione nulla est. 1. ult.

TITULUS XVII. De officio adsessorum.

1. Consiliari, eo tempore quo adsidet, negotia tractare in suum quidem auditorium nullo modo concessum est, in alienum autem non prohibetur. 1. 5.

[blocks in formation]

De jurisdictione.

1. Cui jurisdictio data est, ea quoque concessa esse videntur, sine quibus jurisdictio explicari non potuit. 1. 2.

2. More majorum ità comparatum est, ut is demùm jurisdictionem mandare possit, qui eam suo jure, non alieno beneficio haberet. 1. 5.

3. Si quis id quod jurisdictionis perpetuæ causâ, non quod, prout res incidit, in albo vel in chartâ, vel in aliâ materiâ propositum erit, dolo malo corruperit : datur in eum judicium. 1. 7.

4. In eos qui inopià laborant corpus torquendum est. 1. 7. §. 3. 5. Qui jurisdictioni præest neque sibi jus dicere debet, neque uxori, vel liberis suis, vel cæteris, quos secum habet. 1. 10. pr. 378, s.

6. Si idem cum eodem pluribus actionibus agat, quarum sin

« VorigeDoorgaan »