Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

fuerint, quamvis jusjurandum de his interpositum sit, etiam civiliter falso revelato, eas retractari præcipimus. 1. penult. C. eod. 1. 1. et seq. C. si ex fals. instr. C. civ. 2055.

24. Error calculi nunquàm veritati facit præjudicium. 1. un. C. de err. calc. C. civ. 2058.

LIBER TERTIUS.

TITULUS I.-De postulando.

1. Postulare est desiderium suum, vel amici sui in jure apud eum qui jurisdictioni præest, exponere, vel alterius desiderio contradicere. 1. 1. §. 2. pr. 148, 162, 342. v. t. 3, p. 521.

2. Ait prætor, si non habebunt advocatum ego dabo. d. 1. §. 4. Hanc humanitatem prætor solet exhibere, si quis sit qui certis ex causis, vel ambitione adversarii, vel metu patronum non invenit. 1. 1. §. 4. I. 294, 295. v. t. 3. P. 515 s.

3. Quamvis cæcus pro alio postulare non possit, tamen et senatorium ordinem retinet, et judicandi officio fungetur. Numquid ergò et magistratus gerere possit? Sed de hoc deliberabimus: exstat quidem exemplum ejus qui gessit. Appius deniquè Claudius cæcus consiliis publicis intererat, et in senatu severissimam dixit sententiam de Pyrrhi captivis. Sed meliùs est ut dicamus, retinere quidem jam coeptum magistratum posse aspirare autem ad novum penitùs prohiberi, idque multis comprobatur exemplis. 1. 1. §. 5. in fine.

4. Affinitates non eas accipere debemus quæ quondam fuerunt,' sed præsentes. 1. 3. §. 1. pr. 44, 378, s.

5. Imperator Titus Antoninus rescripsit, eum cui advocationibus in quinquennio interdictum esset, post quinquennium pro omnibus postulare non prohiberi. Divus quoque Hadrianus rescripserat, de exilio reversum postulare posse, nec adhibetur distinctio quo crimine silentium, vel exilium sit irrogatum, ne scilicet pœna tempore determinata, contrà sententiæ fidem, ulteriùs porrigatur. I. 8. v. 1. 3. §. 1. ff. de decur.

6. Ex eâ causâ prohibitus pro alio postulare, quæ infamiam non irrogat, ideòque jus pro omnibus postulandi non aufert, in eâ tantùm provincia pro aliis non rectè postulat, in quâ præses fuit qui sententiam dixit: in aliâ verò, non prohibetur, licèt ejusdem nominis sit. 1. 9.

7. Hi qui fisci causas agunt, suam, vel filiorum, vel parentum suorum, vel pupillorum quorum tutelas gerunt, causam et adversùs fiscum agere non prohibentur, l. 10.

8. A principe nostro rescriptum est, non prohiberi tutorem adesse pupillo in negotio, in quo advocatus contrà patrem ejus fuisset. Sed et illud permissum ab eo est, agere tutorem pupilli causam adversùs fiscum, in quâ adversùs patrem pupilli anteà advocatus fisci fuisset. 1. ult. civ. 464.

9. Arceantur à professione advocatorum qui de certâ litis parte pacti fuerint. 1. 5. C. de postul. C. civ. 1597.

10. Abstineant advocati à conviciis : ratione non probris certent : agant quod causa desiderat : litem ex industriá non protrahant : oblatum à partibus honorarium non aspernentur. ex l. 6. C. de postul. pr. 9o. I. 311.

11. Ea quæ advocati præsentibus his quorum causæ aguntur, allegant, perindè habenda sunt, ac si ab ipsis dominis litium proferantur. l. 1. C. de err. advoc.

12. Non dubitandum est judicem si quid à litigatoribus, vel ab his qui negotiis assistunt minùs fuerit dictum id supplere et proferre quod sciat legibus et juri publico convenire. I. un, C. ut quæ des. adv, part, jud. suppl.

TITULUS II. De his qui notantur infamið.

[ocr errors]

1. Infamiâ notatur qui ab exercitu ignominiæ causâ ab imperatore, cove cui de eâ re statuendi potestas fuerit, dimissus erit. Qui artis ludicræ, pronuntiandive causâ in scenam prodierit; qui lenocinium fecerit; qui in judicio publico calumniæ, prævaricationisve causâ quid fecisse judicatus erit, infamiâ notantur. 2. Intelligitur confiteri crimen, qui paciscitur. I. 5, C civ. 2046. 3. Sed si furti, vel aliis famosis actionibus quis condemuatus provocavit, pendente judicio nondùm inter famosos habetur. Si autem omnia tempora provocationis lapsa sunt, retrò infamis est: quamvis si injusta appellatio ejus visa sit, hodiè notari puto, non retrò notatur. 1. 6. §. 1. C. civ, 26,

4. Hæres neque in tutelam, neque in societatem succedit, sed tantùm in æs alienum defuncti. 1. 6. §. 6. in fine, C. civ. 419, 1868.

5. Pœna gravior ultrà legem imposita, existimationem conservat: ut et constitutum est, et responsum: ut putà si eum qui parte bonorum multari debuit, præses relegaverit, dicendum erit duriori sententiâ cum eo transactum de existimatione ejus, idcircòque non esse infamem. l. 13. §, 7.

Quoniam sententiæ severitas cum cæteris damnis transigere videtur. 1. 4. in f. C. ex quibus caus. inf. irrog.

6. Crimen stellionatus infamiam irrogat damnato, quamvis publicum non est judicium. 1. 13. §. ult. C. civ. 2059, 2136. pr. 905, co. 575, 612.

7. Ob hæc verba sententiæ præsidis provinciæ, callido commento videris accusationis instigator fuisse: pudor potiùs oneratur, quàm ignominia videtur irrogari. 1. 20. I. 358. p. 367.

8. Debitores qui bonis cesserint, licèt ex eâ causâ bona eorum venieriut, infames non fiunt. I. 11. C. ex quib. caus. inf. irrog. C. civ. 1265, s. pr. 800, co. 566, s.

infa

9. Ea quæ pater testamento suo filios increpans, scripsit, mes quidem filios jure non faciunt: sed apud bonos et graves opinionem ejus, qui patri displicuit, onerant, l. 13. C. eod.

10. Ut calumniatorem notatum, esse famosum manifestum est, 1. 16. C. eod. l. 4. §. pen. ff. eod.

TITULUS III.

[ocr errors]

De procuratoribus et defensoribus.

1. Procurator est qui aliena negotia mandatu domini administrat. l. 1. C civ. 1984.

2. Procurator autem vel omnium rerum, vel unius rei esse potest. l. 1. §. 1. C. civ. 1987.

3. Usus autem procuratoris perquàm necessarius est: ut qui rebus suis ipsi superesse vel nolunt, vel non possunt, per alios possint vel agere, vel conveniri. 1. 1. §. 2. C. civ. 1985.

4. Julianus ait eum qui dedit diversis temporibus procuratores duos: posteriorem dando, priorem prohibuisse videri. I. 31. §.

ult. C. civ. 2006.

5. Pluribus procuratoribus in solidum simul datis, occupantis melior conditio erit, ut posterior non sit in eo quod prior petit, procurator. 1. 32. C. civ. 1995.

6. Equum prætori visum est, eum qui alicujus nomine procurator experitur, eumdem etiam suspicere defensionem. 1. 33.. §. 4. C. civ. 1991

7. Litis impendia bonâ fide facta vel ab actoris procuratore, vel à rei, debere ei restitui æquitas suadet. 1. 46. §. 6. C. civ.

1999, s.

[ocr errors]

8. Ignorantis domini conditio deterior per procuratorem fieri non debet. 1. 49. C. civ. 1998.

9. Tutores qui in aliquo loco administraverunt, eodem loco et defendi debent. 1. 54. §. 1. pr. 2.

10. Procurator cui generaliter libera administratio rerum commissa est, potest exigere, aliud pro alio permutare, sed et id quoque ei mandari videtur ut solvat creditoribus. 1. 58. et l. 59. C. civ. 1987.

11. Mandato generali non contineri etiam transactionem decidendi causâ interpositam : et ideò si posteà is qui mandavit, transactionem ratam non habuit, non posse eum repelli ab actionibus exercendis. 1. 60. C. civ. 1998.

12. Procurator totorum bonorum cui res administrandæ mandatæ sunt res domini neque mobiles vel immobiles, neque servos, sine speciali domini mandatu alienari potest: nisi fructus, aut alias res quæ facilè corrumpi possunt. 1. 63. C. civ. 1988.

TITULUS IV.

--

Quod cujusque universitatis nomine, vel contrà eam agatur,

1. Neque societas, neque collegium, neque hujusmodi corpus passim omnibus haberi conceditur. Nam et legibus, et senatusconsultis, et principalibus constitutionibus ea res coercetur. l. 1. v. t. 3. p. 254, s.

2. Quibus autem permissum est corpus habere collegii, societatis, sive cujusque alterius eorum nomine, proprium est, ad

exemplum reipublicæ, habere res communes, arcam communem, et actorem sive syndicum per quem tanquàm in republicâ, quod communiter agi fierique oporteat, agatur, fiat. l. 1. §. 1. v. t. 3. p. 258, s.

3. Si municipes, vel aliqua universitas ad agendum det actorem, non erit dicendum quasi à pluribus datum sic haberi, hic enim pro republicâ vel universitate intervenit, non pro singulis. 1. 2. v. t. 3. p. 254.

4. Nulli permittetur nomine civitatis, vel curiæ experiri, nisi ei cui lex permittit, aut lege cessante ordo dedit, cùm duæ partes adessent, aut ampliùs quàm duæ. 1. 3.

5. Planè ut duæ partes decurionum adfuerint, is quoque quem decernent, numerari potest. 1. 4.

6. Illud notandum Pomponius ait quod et patris suffragium filio proderit, et filii patri. I. 5.

7. Item eorum qui in ejusdem potestate sunt, quasi decurio enim hoc dedit, non quasi domestica persona. Quod et in honorum petitione erit servandum, nisi lex municipii, vel perpetua consuetudo prohibeat. 1. 6.

8. Si quid universitati debetur, singulis non debetur: nec quod debet universitas, singuli debent. I. 7. §. 1. v. t. 3. p. 259. 9. In decurionibus, vel aliis universitatibus, nihil refert utrùm omnes idem maneant, an pars maneat, vel omnes immutati sint. Sed si universitas ad unum redit: magis admittitur posse eum convenire, et conveniri : cùm jus omnium in unum reciderit, et stet nomen universitatis. 1. 7. §. 2.

TITULUS V.— De negotiis gestis.

1. Hoc edictum necessarium est, quoniam magna utilitas absentium versatur, ne indefensi rerum possessionem, aut venditionem patiantur, vel pignoris distractionem, vel pœnæ committendæ actionem, vel injuriâ rem suam amittant. l. 1.

Ait prætor: si quis negotia alterius, sive quis negotia quæ cujusque, cùm is moritur fuerint, gesserit : judicium eo nomine dabo. l. 3. C. civ. 112, s.

2. Si quis absentis negotia gesserit, licèt ignorantis tamen quidquid utiliter in rem ejus impenderit, vel etiam ipse se in rem absentis alicui obligaverit, habeat co nomine actionem. Itaque co casu ultrò citròque nascitur actio, quæ appellatur negotiorum gestorum et sanè sicut æquum est ipsum actûs sui rationem reddere, et eo nomine condemnari, quidquid vel non ut oportuit gessit, vel ex his negotiis retinet: ità ex diverso justum est, si utiliter gessit præstari ei, quidquid co nomine vel abest ei, vel abfuturum est. I. 2. C. civ. 1999, s.

3. Interdùm in negotiorum gestorum actione Labeo scribit, dolum solummodò versari: nam si affectione coactus ne bona mea distrahantur, negotiis te meis obtuleris, æquissimum esse dolum

duntaxat te præstare, quæ sententia habet æquitatem. 1. 3. §. 9.

C. civ. 1992.

4. Sed et si cùm putavi Titii negotia esse, cùm essent Sempronii, ea gessi, solus Sempronius mihi actione negotiorum gestorum tenetur. 1. 5. §. 1.

5. Videamus in personâ ejus qui negotia administrat, si quædam gessit, quædam non contemplatione tamen ejus alius ad, hæc non accessit : et si vir diligens, quod ab eo exigimus, etiam ea gesturus fuit, an dici debeat negotiorum gestorum eum teneri (et) propter ea quæ non gessit, quod puto verius. 1. 6. §. 12.

Tutori vel curatori simili non habetur, qui citrà mandatum negotium alienum spontè gerit. Quippè superioribus, quidem necessitas muneris administrationis finem huic autem propria voluntas facit: ac satis abundèque sufficit, si cui vel in paucis amici labore consulatur. 1. 20. Ĉ. de neg. gest. C. civ. 1992.

6. Tantumdem in bonæ fidei judiciis officium judicis valet, quantùm in stipulatione nominatim ejus rei facta interrogatio. 1. 7. 7. Reprobare non possum semel probatum, et quemadmodùm quod utiliter gestum est, necesse est apud judicem pro rato haberi: ità omne quod ab ipso probatum est. I. 9. C. civ. 1998. 8. Is autem qui negotiorum gestorum agit, non solùm si effectum habuit negotium quod gessit, actione istâ utetur, sed sufficit si utiliter gessit, et si effectum non habuit negotium. Et ideò si insulam fulsit, vel servum ægrum curavit, etiam si insula exusta est, vel servus obiit, aget negotiorum gestorum : idque et Labeo probat. I. 10. §. 1. C. civ. 1999, s.

9. Is enim negotiorum gestorum (inquit) habet actionem, qui utiliter negotia gessit : non autem utiliter negotia gerit, qui rem non necessariam, vel quæ oneratura est patrem familias, adgreditur. 1. 10. §. 1. C. civ. 1992.

10. Si negotia absentis et ignorantis geras, et culpam, et dolum præstare debes sed Proculus: interdùm etiam casum præstare debere : veluti si novum negotium, quod non sit solitus absens facere, tu nomine ejus geras, veluti venales novicios coemendo, vel aliquam negotiationem ineundo: nam si quid damnum ex eá re secutum fuerit, te sequetur: lucrum verò absentem. Quod si in quibusdam lucrum factum fuerit, in quibusdam, absens pensare lucrum cum damno debet. l. 11.

Non tantùm dolum et latam culpam, sed et levem præstare necesse habet (negotiorum gestor.) I. 20. C. de negot. gest. C. civ. 1992.

11. Debitor meus, qui mihi quinquaginta debebat, decessit, hujus hæreditatis curationem suscepi, et impendi decem : deindè redactâ ex venditione rei hæreditaria centum in arcâ reposui : hæc sine culpâ meâ perierunt. Quæsitum est, an ab hærede, qui quandoquè exstitisset, vel creditam pecuniam quinquaginta petere

« VorigeDoorgaan »