Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

possim, vel decem quæ impendi? Julianus scribit, in eo verti quæstionem, ut animadvertamus an justam causam habuerim seponendorum centum : nam si debuerim et mihi et cæteris hæreditariis creditoribus solvere, periculum non solùm sexaginta, sed et reliquorum quadraginta (millium) me præstaturum decem tamen quæ impenderim retenturum, id est, sola nonaginta restituenda. Si verò justa causa fuerit propter quam integra centum custodirentur, veluti si periculum erat, ne prædia in publicum committerentur, ne pœna trajectitiæ pecuniæ augeretur, aut ex compromisso committeretur, non solùm decem quæ in hæreditaria negotia impenderim, sed etiem quinquaginta quæ mihi debita sunt, ab hærede me consequi posse. 1. 13.

12. Pro qualitate personarum et actio formatur, et condemnatio moderatur. I. 15. in fine.

13. Is qui temporali actione tenebatur, etiam post tempus exactum negotiorum gestorum actione id præstare cogitur. 1. 19.

14. Non tantùm sortem, verùm etiam usuras ex pecuniâ alienâ perceptas negotiorum gestorum judicio præstabimus, vel etiam quas percipere potuimus. Contrà quoque usuras quas præstabimus, vel quas ex nostrâ pecuniâ percipere potuimus, quam in aliena negotia impendimus, servabimus negotiorum judicio. I. 19. S. 4. 1. 18. C. eod. C. civ. 1993, 2001.

15. Si vivo Titio negotia ejus administrare cœpi, intermittere mortuo eo non debeo: nova tamen inchoare necesse mihi non est, vetera explicare; ac conservare necessarium est, C. civ. 1991, ut accidit cùm alter ex sociis mortuus est: nam quæcunque prioris negotii explicandi causâ gerentur, nihilum refert quo tempore consumentur, sed quo tempore inchoarentur. 1. 21. §. 2. C. civ. 1868.

16. Mandatu tuo negotia mea Lucius Titius gessit, quod is non rectè gessit, tu mihi actione negotiorum gestorum teneris : non in hoc tantùm ut actiones tuas præstes, sed etiam quod imprudenter cum elegeris, ut quidquid detrimenti negligentia ejus fecit, tu mihi præstes. 1. 21. §. 3. C. civ. 1992, 1994.

17. Sive hæreditaria negotia, sive ca quæ alicujus essent gerens aliquis necessario rem emerit, licèt ea interierit, poterit quod impenderit judicio negotiorum gestorum consequi: veluti si frumentum, aut vinum familiæ paraverit, idque casu quodam interierit, fortè incendio, ruinâ. Sed ità scilicet hoc dici potest, si ipsa vel incendium sine vitio ejus acciderit: nam cùm propter ipsam ruinam, aut incendium damnandus sit, absurdum est com istarum rerum nomine quæ ità consumptæ sunt, quicquam con'sequi. 1. 22.

Negotium gerentes alienum, non interveniente speciali pacto, casum fortuitum præstare non compelluntur. 1. 22. C. eod. C. civ. 1999.

[ocr errors]

18. Titium, si pietatis respectu sororis aluit filiam, actionem hoc nomine contrà eam non habere respondi. l. 27. §. 1.

19. Nesennius Appollinaris Julio Paulo salutem. Avia nepotis sui negotia gessit. Defunctis utrisque, aviæ hæredes conveniebantur à nepotis hæredibus negotiorum gestorum actione, reputabant hæredes aviæ alimenta præstita nepoti: respondebatur, aviam jure pietatis de suo præstitisse, nec enim aut desiderasse ut decernerentur alimenta, aut decreta essent: prætereà cons titutum esse dicebatur, ut si mater aluisset, non posset alimenta quæ pietate cogente de suo præstitisset, repetere. Ex contrario dicebatur tunc hoc rectè dici, ut de suo aluisse mater probaretur: at in proposito, aviam quæ negotia administrabat verisinile esse de re ipsius nepotis eum aluisse. Tractatum est, numquid utroque patrimonio erogata videantur. Quæro, quid tibi justius videatur. Respondi, hæc disceptatio in factum constitit. Nam et illud quod in matre constitutum est, non puto ità perpetuò observandum. Quid enim si etiam protestata est, se filium ideò alere, ut aut ipsum, aut tutores ejus conveniret. Pone peregrè patrem ejus obiisse, et matrem, dùm in patriam revertitur, tam filium, quàm familiam ejus exhibuisse, in quâ specie etiam in ipsum pupillum negotiorum gestorum dandam actionem Divus Pius Antoninus constituit. Igitur in re facti faciliùs putabo, aviam, vel hæredes ejus audiendos, si reputare velint alimenta: maximè etiam, si in rationem impensarum ea retulisse aviam apparebit, Illud nequaquàm admittendum puto, ut de utroque patrimonio erogata videantur. 1. 34. C. civ. 203, s.

20. Ubi quis ejus pecuniam cujus tutelam negotiave administrat, aut magistratus municipii publicam, in usus suos convertit, maximas usuras præstat, ut est constitutum à Divis Principibus. 1. 38. nam (tutor et magistratus) cùm gratuitam, certè integram, et abstinentem omni lucro præstare fidem deberent, d, l. 38.

21. Solvendo quisque pro alio licèt invito et ignorante, liberat eum : quod autem alicui debetur, alius sine voluntate ejus non potest jure exigere. Naturalis enim simul et civilis ratio suasit, alienam conditionem meliorem quidem etiam ignorantis et inviti nos facere posse, deteriorem non posse. 1. 39. C. civ. 1236, s.

22. Quæ utiliter in negotia alicujus erogantur, in quibus est etiam sumptus honestè ad honores per gradus pertinentes factus, actione negotiorum gestorum peti possunt. 1. 45. C. civ. 1998, s.

Ob negotium alienum gestum, sumptuum factorum usuras præstari bona fides suasit, quo jure contrà cos etiam, quorum te necessitate compulsum negotium gessisse proponis, per judicium negotiorum gestorum, uteris. 1. 18. C. de neg. gest. C.

civ, 2001.

TITULUS I.

LIBER QUARTUS.

- De in integrum restutionibus. 1. Sub hoc titulo plurifariam prætor hominibus vel lapsis, vel circumscriptis subvenit, sive metu, sive calliditate, sive absentiâ inciderunt in captionem, 1. 1.

Omnes in integrum restitutiones, causâ cognitâ, à prætore promittuntur: scilicet, ut justitiam earum causarum examinet, an veræ sint, quarum nomine singulis subvenit. 1. 3.

2. Scio illud à quibusdam observatum ne propter satis minimam rem, vel summam, si majori rei vel summæ præjudicetur, audiatur is qui in integrum restitui postulat. 1. 4.

3. Non solùm minoris, verùm quoque eorum qui reipublicæ causâ abfuerunt, item omnium qui ipsi potuerunt restitui in integrum, successores in integrum restitui possunt : et ità sæpissimè est constitutum: 1. 6. C. civ. 1304, s.

4. Divus Antoninus Martio Avito Prætori, de succurrendo ei qui absens rem amiserat in hanc sententiam rescripsit: Et si nihil facilè mutandum est ex solemnibus, tamen ubi æquitas evidens poscit, subveniendum est. Itaque si citatus non respondit, et ob hoc, more pronuntiatum est: confestim autem pro tribunali te sedente adiit: existimari potest non sud culpa, sed parùm exauditá voce præconis defuisse : ideòque restitui potest. l. 7. pr. 19, s. 149. s.

5. Deceptis sine culpâ suâ, maximè si fraus ab adversario intervenerit, succurri oportebit. 1. 7. §. 1.

TITULUS II. — Quod metus causá gestum erit.

1. Ait prætor, quod metus causá gestum erit, ratum non habebo. Olim ità edicebatur, quod vi metúsve causá. Vis enim fiebat mentio propter necessitatem impositam contrariam voluntati: metûs instantis vel futuri periculi causâ, mentis trepidatione sed posteà detracta est vis mentio, ideò quia quodcunque vi atroci fit, id metu quoque fieri videatur. l. 1. C. civ. 1109.

2. Vis autem est majoris rei impetus qui repelli non potest. I. 2. 3. Sed vim accipimus atrocem, et eam quæ adversùs bonos mores fiat, non eam quam magistratus rectè intulit, scilicet jure licito, et jure honoris quem sustinet. Cæterùm si per injuriam quid fecit populi romani magistratus, vel provinciæ præses, Pomponius scribit, hoc edictum locum habere; si fortè inquit mortis, aut verberum terrore pecuniam alicui extorserit. 1. 3. S. 1. p. 114, s.

4. Metum accipiendum, Labeo dicit, non quemlibet timorem, sed majoris malitatis: metum autem non vani hominis, sed qui meritò et in hominem constantissimum cadat, ad hoc edictum pertinere dicemus. 1. 5. et l. 6. C. civ. 1112,

Proindè si quis meticulosus rem nullam frustrà timuerit, per

hoc edictum non restituitur, quoniam neque vi, neque metus causâ factum est. 1. 7. v. 1. 13. in eod. l. 3. ff. ex quib. maj.

5. Proindè si quis in furto vel adulterio deprehensus, vel in flagitio, vel dedit aliquid, vel se obligavit, Pomponius libro vicesimo octavo rectè scribit, posse eum ad hoc edictum pertinere, timuit enim vel mortem, vel vincula. I. 7, §. 1. C. civ. 1112. 6. Si is accipiat pecuniam qui instrumenta statûs mei interversurus est, nisi dem, non dubitatur quin maximo metu compellat. 7. Quod si dederit ne stuprum patiatur vir, seu mulier, hoc edictum locum habet: cùm viris bonis iste metus major, quàm mortis esse debet. 1. 8. §. 2. C. civ. 1112.

8. Hæc quæ diximus ad edictum pertinere, nihil interest in se quis veritus sit, an in liberis suis: cùm pro affectu parentes magis in liberis terreantur. 1. 8. §. 3. C. civ. 1113.

9. Julianus ait eum qui vim adhibuit debitori suo, ut ei solveret, hoc edicto non teneri, propter naturam metûs causâ actionis, quæ damnum exigit : quamvis negari non possit in Juliam eum de vi incidisse, et jus crediti amisisse. 1. 12. §. ult.

10. Exstat decretum Divi Marci in hæc verba, optimum est, ut si quas putas te habere petitiones, actionibus experiaris. Cùm Marcianus diceret, vim nullam feci. Cæsar dixit, tu vim putas esse solùm, si homines vulnerentur ? Vis est et tunc quoties quis id quod deberi sibi putat, non per judicem reposcit. Quisquis igitur probatus mihi fuerit rem ullam debitoris, vel pecuniam debitam, non ab ipso sibi spontè datam, "sine ullo judice temerè possidere, vel accepisse, isque sibi jus in eam rem dixisse, jus crediti non habebit. 1. 13.

12. In hâc actione non quæritur utrùm is qui convenitur, an alius metum fecit: sufficit enim hoc docere, metum sibi illatum, vel vim. 1. 14. §. 3. 1. 9. §. ult. C. civ. 1117.

Datur et in rem actio, et in personam. 1. 9. §. 4. Etsi ad alium res pervenit, alter metum adhibuit. I. 16. Non interest à quovis adhibita sit. 1. 5. C. eod.

12. Qui in carcerem quem detrusit, ut aliquid ei extorqueret, quidquid ob hanc causam factum est, nullius momenti est. l. 22. p. 341, s. v. t. 3, p. 476.

13. Non est verisimile compulsum in urbe iniquè indebitum solvisse eum, qui claram dignitatem se habere prætendebat : cùm potuerit jus publicum invocare, et adire aliquem potestate præditum, qui utiquè vim eum pati prohibuisset: sed hujusmodi præsumptioni debet apertissimas probationes violentiæ opponere. 1. ult. Charte, I.

14. Ad invidiam alicui nocere nullam dignitatem oportet. Undè intelligis, quod ad metum arguendum, per quem dicis initum esse contractum, senatoria dignitas adversarii tui sola non est idonea. 1. 6. C. de his quæ vi, metûsve causâ gesta sunt. C. civ, 1112, S.

TITULUS III. — De dolo malo.

1. Hoc edicto prætor adversùs varios, et dolosos qui aliis obfuerunt calliditate quâdam subvenit: ne vel illis malitia sua sit lucrosa, vel istis simplicitas damnosa. 1. 1.

2. (Labeo) sic definiit, dolum malum esse omnem calliditatem, fallaciam, machinationem ad circumveniendum, fallendum, decipiendum alterum adhibitam. Labeonis definitio vera est. 1. 1. §. 2. C. civ. 1116.

3. Is nullam videtur actionem habere, cui propter inopiam adversarii inanis actio est. 1. 6.

4. Pomponius refert, Cæciliarum prætorem non dedisse de dolo actionem adversùs eum, qui affirmaverat, ideoneum esse eum, cui mutua pecunia dabatur. Quod verum est: nam nisi ex magnâ et evidenti calliditate non debet de dolo actio dari. 1. 7. S. ult.

Quod si cùm scires eum facultatibus labi, tui lucri gratiá, adfirmasti mihi idoneum esse, meritò adversùs te, cùm mei decipiendi gratia, alium falsò laudasti, de dolo judicium dandum est. 1. 8. C. civ. 1117.

5. Si duo dolo malo fecerint, invicem de dolo non agent. 1. 36. Ab utrâque parte dolo compensando. I. ult. §. 3. ff. de eo per quem factum erit. V. 1. 39. ff solut. matr.

6. Quod venditor ut commendet, dicit, sic habendum quasi neque dictum, neque promissum est: si verò decipiendi emptoris causâ dictum est, æquè sic habendum est ut non nascatur adversùs dictum promissumve actio, sed de dolo actio. C. civ. 1645.

7. Dolum ex indiciis prespicuis probari convenit. 1. 6. C. eod. TITULUS IV. — - De minoribus viginti quinque annis.

1. Hoc edictum prætor naturalem æquitatem secutus proposuit, quo tutelam minorum suscepit. Nam cùm inter omnes constet fragile esse et infirmum hujusmodi ætatum consilium, et multis captionibus suppositum, multorum insidiis expositum, auxilium eis prætor hoc edicto pollicitus est: et adversùs captiones opitulationem. 1. 1.

2. Prætor ediçit quod cum minore quàm viginti quinque annis natu, gestum esse dicetur, uti quæque res erit, animadvertam. 1. 1. §. 1. C. eiv. 488.

3. Apparet minoribus vigintiquinque annis eum opem polliceri: nam post hoc tempus compleri virilem vigorem constat. 1. 1. §. 2.

4. Et ideò hodiè in hanc usque ætatem adolescentes curatorum auxilio reguntur: nec antè rei suæ administratio eis committi debebit, quamvis benè rem suam gerentibus. 1. 1. §. 3. C. civ. 388, s.

5. Denique Divus Severus, et Imperator noster hujusmodi

« VorigeDoorgaan »