Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

consulum, vel præsidum decreta quasi ambitiosa esse interpretati sunt: Ipsi autem perrarò minoribus rerum suarum administrationem extrà ordinem indulserunt : et eodem jure utimur. I. 3. Etatis veniam à principe impetrant minores honestis moribus: mares scilicet impleto vicennio, fœminæ verò octavum et decimum annum egressæ : ut patrimonia gubernent : sed non restituendi ex causá administrationis, etsi minùs idoneœ administraverint. Sed nec alienandi immobilia, nec pignorandi ætatis venia dat facultatem, nec pro legitimá ætate, in substitutionum cæterorumque conditionibus habetur, nisi id expressum sit. ex. l. 1. 2. 3. 4. C. de his qui ven. æt. impetr. C. civ. 476.

6. Si quis cum minore contraxerit, et contractus inciderit in tempus, quo major efficitur, utrùm initium spectamus, an finem? Et placet (ut et est constitutum) si quis major factus comprobaverit quod minor gesserat, restitutionem cessare. 1. 3. §. i.

Qui post vigesimum quintum annum ætatis ea quæ in minore ætate gesta sunt, rata habuerint, frustrà rescissionem eorum postulant. 1. 2. C. si maj. fact. rat. hab. v. §. seq. et 1. 30. C. civ. 1311.

7. Scio etiam illud aliquandò incidisse minor viginti quinque annis miscuerat se paternæ hæreditati, majorque factus exegerat aliquid à debitoribus paternis: mox desiderabat restitui in integrum, quò magis abstineret paternâ hæreditate. Contradicebatur ei, quasi major factus comprobasset, quod minori sibi placuit: putavimus tamen restituendum in integrum, initio inspecto. Idem puto etsi alienam adiit hæreditatem. 1. 3. §. 2.

8. Minorem autem vigintiquinque annis natu videndum an etiam die natalis sui adhuc dicimus, antė horam quâ natus est? Ut si captus sit, restituatur. Et cùm nondùm compleverit, ità erit dicendum: ut à momento in momentum tempus spectetur. Proindè et si bissexto natus est, sive priore, sive posteriore die, Celsus scribit, nihil referre. Nam id biduum pro uno die habetur, et posterior dies calendarum intercalatur. 1. 3. §. 3. C. civ. 2260, 2261.

9. Ergò etiam filiam familias in dote captam, dùm patri consentit stipulanti, dotem non statim quàm dedit, vel adhibenti aliquem, qui dotem stipularetur, puto restituendam. Quoniam dos ipsius filiæ patrimonium est. 1. 3. §. 5.

10. Si quid minori fecerit filio familias legatum post mortem patris, vel fidei commissum relictum, et captus est, fortè dùm consentit patri paciscenti, ne legatum peteretur, potest dici in integrum restituendum. Quoniam ipsius interest propter spem legati, quod ei post mortem patris competit. Sed etsi ei legatum sit aliquid, quod personæ ejus cohæret, putà jus militiæ: dicendum est posse eum restitui in integrum : interfuit enim ejus non capi, cùm hæc patri non acquireret, sed ipse haberet, 1.3. S. 7.

11. Pomponius adjicit, ex his causis ex quibus in re peculiari filii familias restituuntur, posse et patrem quæsi hæredem, nomine filii post obitum ejus impetrare cognitionem. 1. 3. §. 8.

12. Minoribus vigintiquinque annis subvenitur per in integrum restitutionem, non solùm cùm de bonis eorum aliquid minuitur, sed etiam cùm intersit ipsorum litibus, et sumptibus non vexari. .1. 6.

13. Ait Prætor, gestum esse dicetur. Gestum sic accipimus, qualiter: sive contractus sit, sive quid aliquid contigit. Proinde si emit aliquid, si vendidit, si societatem coiit, si mutuam pecuniam accepit, et captus est, ei succurretur. Sed etsi ei pecunia à debitore paterno soluta sit, vel proprio, et hanc perdidit dicendum est ei subveniri, quasi gestum sit cum eo. 1. 7. d. 1. §. 1. C. civ. 481, s.

14. Sed et in judiciis subvenitur, sive dùm agit, sive dùm convenitur, captus sit. 1. 7. §. 4.

Minùs ex tutelæ judicio consecuti, de superfluo habere actio nem ità potestis, si tempore judicii minores annis fuistis. 1. 1. C. si adver. rem jud. in rem pupilli vel adulti contrà tutores seu curatores à præside latâ sententià, restitutionis auxilium non minùs quàm si quid adversùs eos fuisset statutum, implorare aminores posse constat. 1. ult. C. eod. v. 1. 29. et l. 2. C. si tut. vel cur. int. C. civ. 473, s.

15. Sed et si hæreditatem minor adiit minùs lucrosam succurritur ei, ut se possit abstinere. I. §. 5. v. l. 11. §. 5. l. 22. l. 24. §. 2. et l. 1. C. si ut omiss. hæred. C. civ. 776.

16. Hodiè certo jure utimur, ut et in lucro minoribus succurratur. 1. 7. §. 6.

17. Et si sine dolo cujusquam legatum repudiaverit. vel in optionis legato captus sit, dùm elegit deteriorem: vel si duas res promiserit, illam, aut illam, et pretiosiorem dederit, debere subveniri, et subveniendum est. I. 7. §. 7.

18. Minor etiam si quasi contumax condemnatus sit, in integrum restitutionis auxilium implorabit. 1. 8.

19. Nunc videndum minoribus utrùm in contractibus captis duntaxat subveniatur, an etiam delinquentibus: ut putà dolo aliquid minor fecit in re depositâ, vel commodatâ, vel aliàs in contractu: an ei subveniatur : si nihil ad eum pervenit? Et placet in delictis minoribus non subveniri, nec hîc itaque subvenietur. 1. 9. §. 2. v. l. 37. §. 1. d. 1. inf. C. civ. 1310.

20. Sciendum est autem non passim minoribus subveniri, sed causâ cognitâ, si capti esse proponantur. 1. 11. §. 3.

Non semper autem ea quæ cum minoribus geruntur, rescindenda sunt sed ad bonum et æquum redigenda sunt. Ne magno incommodo hujus ætatis homines afficiantur, nemine cum his contrahente: et quodammodo commercio eis interdicetur. Itaque,

nisi aut manifesta circumscriptio sit, aut tam negligenter in eâ causâ versati sunt, prætor interponere se non debet. l. 24. §. 1. C. civ. 1305.

21. Item non restituetur qui sobriè rem suam administrans, occasione damni non inconsultè accidentis, sed fato, velit restitui. Nec enim eventus damni restitutionem indulget, sed inconsulta facilitas. Et ità Pomponius libro vicesimo octavo scripsit. Undè Marcellus, apud Julianum, notat, si minor sibi servum necessarium comparaverit; mox decesserit, non debere eum restitui. Neque enim captus est emendo sibi rem pernecessariam, licet mortalem. l. 11. §. 4. C. civ. 1306.

22. Si locupleti "hæres exstitit, et subitò hæreditas lapsa sit (putà, prædia fuerunt quæ chasmate perierunt, insulæ exustæ sunt, servi fugerunt, aut decesserunt) Julianus quidem libro quadragesimo sexto sic loquitur, quasi possit minor in integrum restitui. Marcellus autem apud Julianum notat cessare in integrum restitutionem. Neque enim ætatis lubrico captus est adeundo locupletem hæreditatem : et quod fato contingit, cuivis patri familias, quamvis diligentissimo possit contingere. C. civ. 1306. Sed hæc res adferre potest restitutionem minoris, si adiit hæreditatem in quâ res erant multæ mortales, vel prædia urbana, æs autem alienum grave quod non prospexit, posse evenire ut demoriantur mancipia, prædia ruant, vel quod non citò distraxerit hæc, quæ multis casibus obnoxia sunt. l. 1 1. §. 5. C. civ. 1304, s. 776. Hæreditatem pro minore non adit tutor sine inventario, et ideò beneficium inventarii semper habent minores. v. l. ult. C. de jure delib. C. civ. 461.

23. Item quæritur si minor adversùs minorem restitui desiderat, an sit audiendus. Et Pomponius simpliciter scribit non restituendum. Puto autem inspiciendum à prætore, quis captus sit. Proindè si ambo capti sunt : verbi gratià minor minori pecuniam dedit, et ille perdidit. Melior est causa secundùm Pomponium, ejus qui accepit, et vel dilapidavit, vel perdidit. I. 11. §. 6.

24. In causæ cognitione versabitur, utrùm soli ei succurrendum sit, an etiam aliis qui pro eo obligati sunt: ut putà fidejussoribus. Itaque si cùm scirem minorem, et ei fidem non haberem, tu fidejusseris pro eo, non est æquum fidejussori in necem meam subveniri; sed potiùs ipsi deneganda erit mandati actio. In summâ perpendendum erit prætori, cui potiùs subveniat, utrùm creditori, an fidejussori. Nam minor captus neutri tenebitur. Faciliùs in mandatore dicendum erit, non debere ei subvenire. Hic enim velut adfirmator fuit, et suasor, ut cum minore contraheretur. 1. 13. Fidejussor minoris, eo propter solam ætatem restituto, manet obligatus. Verùm si dolus intervenerit, tam fidejussori succurrendum, quàm minori. 1. 2. Cod. de fidej. min. C. civ. 483, 1124, p. 406.

25. Interdùm autem restitutio et in rem datur minori, id est. adversùs rei ejus possessorem, licèt cum co non sit contractum, Ut putà rem à minore emisti, et alii vendidisti : potest desiderare interdùm adversùs possessorem restitui, ne rem suam perdat, vel re suâ careat. I. 13. §. 1. p. 406.

26. Idem Pomponius ait, in pretio emptionis et venditionis naturaliter licere contrahentibus se circumvenire. l. 16. §. 4. C. civ. 1162, 1602, 1650.

27. Non solùm autem minoribus, verùm successoribus quoque minorem datur in integrum restitutio, et si sint ipsi majores. 1. 18. §. ult. C. civ. 746, 750, s. 1124, 1305.

Interdùm successori plus quàm aunum dabimus ut est edicto expressum: si fortè ætas ipsius subveniat. Nam post annum vicesimum quintum habebit legitimum tempus. Hoc enim ipso deceptus videtur, quod cùm posset restitui intrà tempus statutum ex personâ defuncti, hoc non fecit. l. 19. C. civ. 1304.

28. Planè si defunctus ad in integrum restitutionem modicum tempus ex anno utili habuit, huic hæredi minori post annum vicesimum quintum completum non totum statutum tempus dabimus ad in integrum restitutionem, sed id duntaxat tempus quod habuit is cui hæres exstitit. 1. 19. §. 1. C civ. 1304, s.

29. Destitisse autem is videtur non qui distulit, sed qui liti renuntiavit in totum. 1. 21. pr. 397, s.

30. In integrum verò restitutione postulatâ adversùs aditionem à minore factam, si quid legatis expensum est, vel pretia eorum, qui ad libertatem aditione ejus pervenerunt, à minore refundenda non sunt, quemadmodum per contrarium, cùm minor restituitur ad adeundam hæreditatem, quæ anteà gesta erant per curatorem bonorum, decreto prætoris ad distrahenda bona secundùm juris formam constitutum, rata esse habenda, Calpurnio Flacco Severus et Antoninus rescripserunt. 1. 22. C. civ. 461, 462, 776.

31. Scævola noster aiebat, si quis juvenili levitate ductus omiserit, vel repudiaverit hæreditatem, vel bonorum possessionem : si quidem omnia in integro sint omnimodò audiendus est : si verò jam distractâ hæreditate, et negotiis finitis, ad paratam pecuniam laboribus substituti veniat repellendus est. Multòque partiùs ex hac causâ hæredem minoris restituendum esse. 1. 24. §. 2. C. civ. 1305.

32. Restitutio autem ità facienda est, ut unusquisque in integrum jus suum recipiat. Itaque, si in vendendo fundo circumscriptus restituetur: jubeat prætor emptorem fundum cum fructibus reddere et pretium recipere: nisi si tunc dederit, cùm eum perditurum non ignoraret: sicuti facit in eâ pecuniâ, quæ ei consumpturo creditur. 1. 24. §. 4.

Qui restituitur in integrum, sicut in damno morari non debet, ità nec in lucro. Et ideò quidquid ad eum pervenit vel ex emp

[ocr errors]

tione, vel ex venditione, vel ex alio contractu, hoc debet restituere. 1. nn C. de reput. quæ fiunt in jud. in int. restit.

Sed et cùm minor adiit hæreditatem, et restituitur, mox quidquid ad eum hæreditate pervenit, debet præstare. Verùm et si quid dolo ejus factum est, hoc cum præstare convenit. d. 1. §. 2. Č. civ. 1674, s.

33. Totum hoc pendet ex prætoris cognitione, 1. 24. §. ult.

34. Si talis interveniat juvenis, cui præstanda sit restitutio; ipso postulante præstari debet, aut procuratori ejus, cui idipsum nominatim mandatum sit. Qui verò generale mandatuin de universis negotiis gerendis, alieget, non debet audiri. 1. 25. §. 1. C. civ. 1988.

35. Si pecuniam quam mutuam minor accepit, dissipavit, denegare debet proconsul creditori adversùs cum actionem. Quod si egenti minor crediderit, ulteriùs procedendum non est, quàm ut jubeatur juvenis actionibus suis quas habet adversùs eum, cui ipse credidisset, cedere creditori suo. 1. 27. §. 1.

36. Prædium quoque, si ex câ pecunià pluris quàm oporteret emit, ità temperanda res erit, ut jubeatur venditor reddito pretio. recuperare prædium: ità ut sine alterius damno, etiam creditor à juvene suum consequatur. Ex quo scilicet simul intelligimus quod observari oporteat, si suâ pecuniâ pluris quàm oportet emerit. Ut tamen hoc, et superiore casu venditor qui pretium reddidit, etiam usuras quas ex câ pecunià percepit, aut percipere potuit, reddat, et fructus quibus locupletior factus est juvenis, recipiat. 1. 27. §. 1. C. civ. 1124, 1125.

37. Si minor annis vigintiquinque sine causâ debitori acceptum tulerit, non solùm in ipsum, sed et in fidejussores, et in pignora actio restitui debet. Et si ex duobus reis alteri acceptum tulerit, in utrumque restituenda est actio. Ex hoc intelligimus, si damnosam sibi novationem fecerit, fortè si ab idoneo debitore ad inopem, novandi causà transtulerit obligationem, oportere eum in priorem debitorem restitui. I. 27. §. 2. et 3. C. civ. 481, s. 38. Etiam si patre, eodemque tutore auctore, pupillus captus probari possit, curatorem posteà ei datum nomine ipsius in integrum restitutionem postulare non prohiberi, 1. 29.

39. Ex causâ curationis condemnata pupilla adversùs unum caput sententiæ restitui volebat: (et) quia videtur in cæteris litis speciebus relevata fuisse, actor major ætate, qui adquievit tunc temporis sententiæ, dicebat totam debere litem restaurare. Herennius Modestinus respondit. Si species in quâ pupilla in integrum restitui desiderat cæteris speciebus non cohæret, nihil proponi cur à totâ sententiâ recedi actor postulans audiendus est. 1. 29. §. i.

40. Si filius emancipatus contrà tabulas non acceptâ possessione, post inchoatam restitutionis quæstionem, legatum ex

« VorigeDoorgaan »