Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

12. Humanum est propter fortuitos casus dilationem accipi, C. civ. 1148, veluti quod pater litigator filium, vel filiam, vel úxor virum, vel filius pareutem amisit; et in similibus causis cognitionem ad aliquem modum sustineri. 1. 36.

13. Si de vi, et possessione quæratur: priùs cognoscendum de vi, quàm de proprietate rei, Divus Hadrianus T xğ Tāý Descá).av id est communi seu Reipublicæ Thessalorum (græcè) rescripsit. 14. Non quidquid judicis potestati permittitur, id subjicitur juris necessitati. 1. 40.

15. In omnibus bonæ fidei judiciis, cùm nondùm dies præstandæ pecuniæ venit, si agat aliquis ad interponendam cautionem, ex juxtâ causâ condemnatio sit. 1.41. C. civ. 1235, s.

16. Observandum est, ne is judex detur, quem altera pars nominatim petat: (id enim iniqui exempli esse, Divus Hadrianus rescripsit) nisi hoc specialiter à principe ad verecundiam petiti judicis respiciente permittatur. I. 47. Charte, 62.

17. Per minorem causam majori cognitioni præjudicium fieri non oportet. Major enim quæstio minorem causam ad se trahit. I. 54. 18. Latrunculator de re pecuniariâ judicare non potest. 1. 61. §. 1.

19. Inter litigantes non aliter lis expediri potest, quàm si alter petitor, alter possessor sit. Esse enim debet, qui onera petitoris sustineat et qui commodo possessoris fungatur. 1, 62.

20. Si quis intentione ambiguâ, vel oratione usus sit : id, quod utilius ei est, accipiendum est. 1. 66. C. civ. 1162, 1602.

21. Nonnunquàm autem hoc edictum (peremptorium) post tot numero edicta, quæ præcesserint datur: nonnunquàm post unum, vel alterum: nonnunquàm statim, quod appellatur unum pro omnibus. Hoc autem æstimare oportet eum, qui jus dixit (et) pro conditione causæ, vel personæ, vel temporis ità ordinem edictorum, vel compendium moderare. 1. 72.

22. Et post edictum peremptorium, impetratum, cùm dies ejus supervenerit, tunc absens citari debet: et sive responderit, sive non responderit : agetur causa, et pronuntiabitur : non utiquè secundùm præsentem, sed interdùm vel absens, si bonam causam habuit vincet. 1. 73. pr. 19, s.

23. Proponebatur, ex his judicibus, qui in eamdem rem dati essent, nonnullos causâ auditâ excusatos esse: inque eorum locum alios esse sumptos: et quærebatur, singulorum judicum mutatio eamdem rem, an aliud judicium fecisset? Respondi, non modò si unus, aut alter, sed etsi omnes judices mutati essent : tamen et rem eamdem, et judicium idem; quod anteà fuisset, permanere. Neque in hoc solùm evenire, ut partibus commutatis eadem res esse existimaretur, sed et in multis cæteris rebus. Nam et legionem eamdem haberi, ex quâ multi decessissent, quorum in locum alii subjecti essent : et populum eumdem hoc tem

porè putari, qui abhinc centum annis fuissent, cùm ex illis nemo nunc viveret: itemque navem, si adeò sæpè refecta esset, ut nulla tabula eadem permaneret, quæ non nova fuisset, nihilominus eamdem navem esse existimari. Quod si quis putaret partibus commutatis, aliam rem fieri: fore ut ex ejus ratione nos ipsi non iidem essemus qui abhinc anno fuissemus: proptereà quod, ut philosophi dicerent, ex quibus particulis minimis consisteremus, hæ quotidiè ex nostro corpore decederent, aliaque extrinsecùs in earum locum accederent. Quapropter, cujus rei species eadem consisteret, rem quoque eamdem esse existimari. 1. 76. pr. 116, s.

24. Eum quem temerè adversarium (suum) in judicium vocasse constitit, viatica, litisque sumptus adversario suo reddere oportebit. I. 79.

Sive alterutra parte absente, sive utrâque præsente, lis fuerit decisa, omnes judices, qui sub imperio nostro constituti sunt, sciant victum in expensarum causâ victori esse condemnandum. 1. 13. §. 6. C. de jud. pr. 130, s.

25. Placuit in omnibus rebus præcipuam esse justitiæ æquitatisque, quàm stricti juris rationem. 1. 8. C. de jud. C. civ. 5. p. 127. 26. Liceat ei qui suspectum judicem putat, antequàm lis inchoetur, eum recusare, ut ad alium curratur, libello recusationis ei porrecto. l. 16. C. eod. pr. 44, s. 378, s.

27. Lis tunc contestata videtur, cùm judex per narrationem negotii causam audire cœperit. I. un. C. de lit. contest.

28. Juris ordinem converti postulas, ut non actor rei forum, sed reus actoris sequatur. I. 2. C. de jurisd. omn. jud. et de foro compet.

Actor rei forum, sive in rem, sive in personam sit actio, sequitur. 1. ult. C. ubi in rem actio exerceri debet. Illiç fideicommissum petatur, ubi domicilium hæres habet. 1. 50. §. ult. ff. h. t. pr. 2, 3, 59, s.

[ocr errors]

29. Ibi de crimine agendum, ubi admissum est. 1. un. C. ubi de crim. agi oport. I. 29, s.

TITULUS 11. -- De inofficioso testamento.

1. Sciendum est, frequentes esse inofficiosi querelas, omnibus enim tam parentibus, quàm liberis de inofficioso licet disputare. Cognati enim proprii, qui sunt ultrà fratrem, meliùs facerent, si se sumptibus inanibus non vexarent, cùm obtinere spem non haberent. I. 1.

Fratris vel sororis filii, patrui vel avunculi, amitæ etiam et materteræ testamentum inofficiosum frustrà dicunt: cùm nemo eorum, qui ex transversà lineâ veniunt, exceptis fratre et sorore ad inofficiosi querelam admittatur. l. 21. C. eod. V. t. 2, p. 624, S. Fratres vel sorores uterini ab inofficiosi actione contrà testamentum fratris vel sororis penitùs arceantur: consanguinei autem

durante agnatione (vel non) contrà testamentum fratris sui vel sororis de inofficioso quæstionem movere possunt, si scripti hæredes infamiæ vel turpitudinis, vel levis notæ maculâ aspergantur. 1. 27. C. eod.

2. Hoc colore inofficioso testamento agitur quasi non sanæ mentis fuerunt, ut testamentnm ordinarent. Et hoc dicitur, non quasi verè furiosus, vel demens testatus sit: sed rectè quidem fecit testamentum, sed non ex officio pietatis. Nam si verè furiosus esset, vel demens, nullum est testamentum. 1. 2.

3. Inofficiosum testamentum dicere, hoc est, allegare, quarè exhæredari, vel præteriri debuerit. Quod plerumque accidit, cùm falsò parentes instimulati liberos suos, vel exhæredant, vel prætereunt. 1. 3.

Hujus verbi de inofficioso vis illa est docere immerentem se, et ideò indignè præteritum, vel etiam exhæredatione submotum. 1. 5.

4. Non est enim consentiendum parentibus, qui injuriam adversùs liberos suos testamento inducunt. Quod plerumque faciunt, malignè circà sanguinem suum inferentes judicium, novercalibus delinimentis, instigationibusve corrupti. I. 4.

5. Si quis post rem inofficiosi ordinatam, litem dereliquerit, posteà non audietur. 1. 8. §. 1.

6. Si imperator sit hæres institutus: posse inofficiosum dici testamentum sæpissimè rescriptum est. 1. 8. §. 2.

7. Si conditioni parere testator hæredem jussit in personâ filii, vel alterius, qui eamdem querelam movere potest et sciens is accepit: videndum ne ab inofficiosi querelâ excludatur. Agnovit enim judicium. Idem est, et si legatarius ei vel statuliber debit, et potest dici excludi eum, maximè si hæredem ei jusserat dare. 1. 8. §. 18.

Qui agnovit judicium defuncti, eò quod debitum paternum pro hæreditaria parte persolvit, vel alio legitimo modo satisfecit, etiamsi minùs quàm ei debebatur relictum est, si is major vigintiquinque annis' est, accusare ut inofficiosam voluntatem patris quam probavit, non potest. 1. 8. §. 1. C. de inoff. test.

8. Illud notissimum est, eum qui legatum perceperit non rectè de inofficioso testamento dicturum: nisi id totum alii administravit. 1. 10. §. I.

Si legatario hæres exstiterit exhæredatus, petieritque legatum, videbimus an sit submovendus ab hâc accusatione, certum est enim judicium defuncti et rursùs, nihil ei ex testamento relictum, verum est, tutius tamen fecerit, si se abstinuerit à petitione legati. 1. ult. §. 1.

9. Et si parentibus non debetur filiorum hæreditas propter votum parentum, et naturalem erga filios caritatem, turbato tamen ordine mortalitatis, non minùs parentibus, quàm liberis, piè relinqui debet. I. 15.

Filio qui de inofficioso matris testamento contrà fratrem institutum de parte antè egit, et obtinuit, filia quæ non egit, aut non obtinuit, in hæreditate legitimâ fratri non concurrit. 1. 16.

10. Qui repudiantis animo non venit ad accusationem inofficiosi testamenti, patrem non facit his, qui eamdem querelam movere volunt, undè si de inofficioso testamento patris, alter ex liberis exhæredatis ageret: quia, rescisso testamento, alter quoque ad successionem ab intestato vocatur, et ideò universam hæreditatem non rectè vindicasset: hic, si obtinuerit, uteretur rei judicatæ auctoritate, quasi centum viri hunc solum filium in rebus humanis esse nunc, cùm facerent intestatum, crediderint. l. 17.

11. Mater decedens, extraneum ex dodrante hæredem instituit, filiam unam ex quadrante, alteram præteriit: hæc de inofficioso egit, et obtinuit. Quæro, scriptæ filiæ quomodò succurrendum sit? Respondi filia præterita id vindicare debet, quod intestatâ matre habitura esset. 1. 19. Cæterùm si quis putaverit, filiâ obtinente, totum testamentum infirmari, dicendum est, etiam institutam ab intestato posse adire hæreditatem. Nec enim quæ ex testamento adiit, quod putat valere, repudiare legitimam hæreditatem videtur, quam quidem nescit sibi deferri : cùm et hi, qui sciant, jus suum eligentes, id quod putant sibi competere, non amittant, quod evenit in patrono qui judicium defuncti, falsa opinione motus, amplexus est: is enim non videtur bonorum possessionem contrà tabulas repudiasse. Ex quibus apparet, non rectè totam hæreditatem præteritam vindicare, cùm rescisso testamento, etiam institutæ salvum jus sit adeundæ hæreditatis. d. l. 19.

12. Si hæreditatem ab hæredibus institutis exhæredati emerunt, vel res singulas scientes eos hæredes (esse): aut conduxerunt prædia, aliudve quid simile fecerunt: vel solverunt hæredi quod testatori debebant: judicium defuncti agnoscere videntur, et à querelâ excluduntur. I. 23. §. I.

13. De inofficioso testamento nepos contrà patruum suum, vel alium scriptum hæredem, pro portione egerat, et obtinuerat. Sed scriptus hæres appellaverat, placuit interim propter inopiam pupilli, alimenta pro modo facultatem, quæ per inofficiosi testamentiaccusationem pro parte ei vindicabantur,decerni:eaque adversarium ei subministrare necesse habere usque ad finem litis. 1. 27.

14. Quamvis institutâ inofficiosi testamenti accusatione, res transactione decisa sit: tamen testamentum in suo jure manet: et ideò datæ in eo libertates, atque legata, usquequò falcidia permittit, suam habent potestatem. 1. 29. §. 2. v. 1. n. 23. C. civ. 913, s .920, s.

15. Si mater filiis duobus hæredibus institutis, tertio post testamentum suscepto, cùm mutare idem testamentum potuisset,

hoc facere neglexisset: meritò ut pote non justis rationibus neglectus, de inofficioso querelam instituere poterit. Sed cùm eam in puerperio vitâ decessisse proponas, repentini casus iniquitas per conjecturam maternæ pietatis emendanda est. Quarè filio suo, cui nihil præter maternum fatum imputari potest, perindè virilem portionem tribuendam esse censemus, ac si omnes filios hæredes instituisset. Sin autem hæredes scripti extranei erant, tunc de inofficioso testamento actionem instituere non prohibetur. 1. 3. C. de inoff. test. C. civ. 913, s.

16. Eum qui inofficiosi querelam delatam non tenuit, à falsi accusatione non submoveri placuit. Idem observatur, et si e contrario falsi crimine instituto, victus posteà de inofficioso actionem exercere maluerit. 1. 14. C. eod.

17. Cùm te pietatis religionem non violasse, sed mariti conjugium quod fueras sortita, distrahere noluisse, ac proptereà offensum atque iratum patrem ad exhæredationis notam prolapsum esse dicas, inofficiosi testamenti querelam inferre non vetaberis. 1. 18. C. eod. C. civ. 913, s.

18. Si minùs legitimâ portione liberis testamento relictum sit, quod deerit supplebitur ex rebus hæreditariis, ut omninò legitima sine conditionis vel dilationis onere compleatur: in legitimam autem imputantur profectæ à testatore donationes, et dotes, quas conferre necesse fuit. Ex l. 29. I. 30. 1. 31. et 32. 36. C. eod. v. n. seq. Quæ sit legitima v, 1. de suis et legit, hæred. n. 5. C. civ. 920, S.

19. Si exhæredatus à patre antè querelam decesserit, relictis liberis, querelam ipsi poterunt instituere, nisi exhæredatus eorum pater testamentum probaverit. Ex l. 34. C. eod. C. civ. 920, s. Ad extraneos hæredes querela non transmittitur nisi præparata. 1. 36. in f. C. eod.

Si quis institutâ accusatione inofficiosi decesserit : an ad hæredem suum querelam transferat? Papinianus respondit, (quod et quibusdam rescriptis significatur) si post agnitam bonorum possessionem decesserit, esse successionem accusationis. Et si non sit petita bonorum possessio, jam tamen cœpta controversia, vel præparata: vel si cùm venit ad movendam in officio querelam, decessit: puto ad hæredem transire. 1. 6. §. ult. ff. h. tit.

20. Non licet patri vel matri cæterisque parentibus liberos exhæredare, vel præterire, nec si per quamlibet donationem, vel legatum, vel fideicommissum, vel alium quemcunque modum, eis dederint legibus debitam portionem: nisi probentur ingrati, et ipsas nominatim ingratitudinis causas parentes suo inseruerint testamento. Nov. 115. c. 3. v. 1. de lib. et post. n. 7. et tit. de suis et leg. hær. n. 5. C. civ. 913, s. 953, s.

21. Propter ingratitudinem, cæterasque legitimas causas liberos exhæredare parentibus licitum. Nov. 115. c. 3. v. 1. de lib. et post. n. 7. C. civ. 953, s.

« VorigeDoorgaan »