Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

non posse quamvis lumina non obscurentur, quia rectum magis turbatur. Quod Labeo etiam in proprietatis domino scribit. Idem Nerva, nec obstruere eum posse. l. 13. §. 7. C. civ. 599.

28. Sed si quid inædificaverit, posteà neque eum tollere hoc, neque refigere posse. Refixa planè posse vindicare. l. 15.

29. Mancipiorum quoque usufructu legato, non debet abuti : sed secundùm conditionem eorum uti. Nam si librarium rus mittat et qualum et calcem portare cogat : histrionem, balneatorem faciat, vel de symphoniaco atriensem: vel de palœstrå stercorandis latrinis præponat: abuti videbitur proprietate; sufficienter autem alere, et vestire debet secundùm ordinem, et dignitatem mancipiorum. Et generaliter Labeo ait in omnibus rebus mobilibus modum eum tenere debere, ne suâ feritate, vel sævitiâ ea corrumpat : alioquin etiam lege Aquiliâ eum conveniri. 1. 15. §. 1. 2 et 3. C. civ. 601.

30. Agri usufructu legato in locum demortuarum arborum aliæ substituendæ sunt: et priores ad fructuarium pertinent. l. 18. C. civ. 594.

31. Si arbores vento dejectas dominus non tollat, per quod incommodior sit ususfructus, vel iter, suis actionibus usufructuario cum eo experiundum. 1. 19. §. 1. v. s. l. 12. C. civ. 592.

32. Si pendentes fructus jam maturos reliquisset testator, fructuarius eos feret, si die legati cedente adhuc pendentes deprehendisset. Nam et stantes fructus ad fructuarium pertinent, 1. 27. C. civ. 5g5.

33. Si quid cloacarii nomine debeatur, vel si quid ob formam aquæ ductus quæ per agrum transit, pendatur, ad onus fructuarii pertinebit. Sed et si quid ad collationem viæ, puto hoc quoque fructuarium subiturum. Ergò et quod ob transitum exercitûs confertur ex fructibus. Sed et si quid municipio, nam solent possessores certam partem fructuum municipio viliori pretio addicere solent et fisco fusiones præstare. Hæc onera ad fructua rium pertinebunt. 1. 27. §. 3. C. civ. 608.

34. Numismatum aureorum, vel argenteorum veterum, quibus pro gemmis uti solent, ususfructus legari potest. 1. 28.

35. Omnium bonorum usumfructum posse legari, nisi excedat dodrantis æstimationem : Celsus libro trigesimo secundo Digesforum, et Julianus libro sexagesimo primo scribit. Et est verius. 1. 29. C. civ. 913, s.

36. Si is, qui binas ædes habeat, aliarum usumfructum legaverit posse hæredem, Marcellus scribit, alteras altiùs tollendo, obscurare luminibus, quoniam habitari potest, etiam obscuratis ædibus. Quod usque adeò temperandum est, ut non in totum ædes obscurentur, sed modicum lumen, quod habitantibus sufficit, habeant. 1. 3o. C. civ. 599.

37. Quoties duobus ususfructus legatur ita, ut alternis annis utantur fruantur: si quidem ita legatus fuerit, Titio, et Mævio :

[ocr errors]

potest dici priori Titio, deindè Mævio legatum datum. 1. 34.

38. Universorum bonorum, an singularum rerum ususfructus legetur, hactenus interesse puto: quod si ædes incensæ fuerint, ususfructus specialiter ædium legatus peti non potest : bonorum autem usufructu legato, areæ ususfructus peti poterit, quoniam qui bonorum suorum usumfructum legat: non solùm eorum, quæ in specie sunt, sed et substantiæ omnis usumfructum legare videtur in substantiâ autem bonorum etiam area est. 1. 34. §. ult. C. civ. 624.

39. Qui usumfructum areæ legaverat, insulam ibi ædificavit, ea vivo eo, decidit, vel deusta est: usumfructum deberi existimavit. Contrà autem non idem juris esse, si insulæ usufructu legato, area deindè insula facta sit. 1. 36. C. civ. 624.

40. Qui pretio fruitur, non minùs habere intelligitur, quàm qui principali re utitur fruitur. 1. 39.

41. Statuæ, et imaginis usumfructum posse relinqui, magis est: quia et ipsæ habent aliquam utilitatem, si quo loco opportuno ponantur. 1. 41.

Licèt prædia quædam talia sint, ut magis in ea impendamus, quàm de illis acquiramus, tamen ususfructus eorum relinqui potest. d. I. §. 1. C. civ. 581.

42. Si alii usus, alii fructus ejusdem rei legetur : id percipiet fructuarius, quod usuario supererit. Nec minùs (et) ipse fruendi causâ usum habebit. I. 42. C. civ. 628, s.

43. Etiam partis bonorum ususfructus legari potest. Si tamen non sit specialiter facta partis mentio, dimidia pars bonorum continetur. 1. 43.

44. Si extraneo scripto, et emancipato præterito, matri defuncti, deducto usufructu, proprietas legata sit, petitâ contrà tabulas bonorum possessione, plena proprietas pietatis respectu, matri præstanda est. I. 46.

45. Silvam cæduam, etiamsi intempestivè cæsa sit, in fructu esse constat : sicut olea immatura lecta, item foenum immaturum cæsum in fructu est. l. 48. §. 1 .C. civ. 578.

46. Si cui insulæ ususfructus legatus est: quandiù quælibet portio ejus insulæ remanet, totius soli usumfructum retinet. 1. 53. C. civ. 623.

47. An ususfructus nomine actio municipibus dari debeat, quæsitum est. Periculum enim esse videatur, ne perpetuus fieret: quia neque morte, nec facile capitis diminutione periturus est, Quâ ratione proprietas inutilis esset futura, semper abscedente usufructu. Sed tamen placuit dandam esse actionem. Undè sequens dubitatio est, quousquè tuendi essent in eo usufructu municipes, et placuit centum annis tuendos esse municipes : quia is finis vitæ longævi hominis est. I. 56. v. 1. de usu et usufr. leg. 1. 8. C. civ. 619.

Si reipublicæ ususfructus legetur, sive simpliciter, sive ad

ludos, triginta annorum computatio fit. 1. 68. ff. ad leg. falcid. 48. Defunctâ fructuariâ mense decembri, jam omnibus fructibus, qui in his agris nascuntur, mense octobri per colonos sublatis: quæsitum est, utrùm pensio hæredi fructuariæ solvi deberet: quamvis fructuaria antè calendas Martias, quibus pensiones inferri debeant, decesserit an dividi debeat inter hæredem fructuariæ, et rempublicam, cui proprietas legata est. Respondi, rempublicam quidem cum colono nullam actionem habere fructuariæ verò hæredem suâ die, secundùm ea quæ proponerentur, integram pensionem percepturum g. 1. 58.

49. Arbores vi tempestatis, non culpâ fructuarii, eversas, ab eo substitui non placet. 1. 59. v. l. 18. C. civ. 592.

50. Quidquid in fundo nascitur, vel quidquid indè percipitur, ad fructuarium pertinet, pensiones quoque jam anteà locatorum agrorum, si ipsæ quoque specialiter comprehensæ sint. 1. 59. §. 1.

51. Ad exemplum venditionis, nisi fuerint specialiter exceptæ pensiones, potest usufructuarius conductorem repellere. 1. 59. §. 1. in fine.

52. Cùm fructuarius paratus est usumfructum derelinquere, non est cogendus domum reficere, in quibus casibus usufructuario hoc onus incumbit. Sed et post acceptum. contrà eum judicium, parato fructuario derelinquere usumfructum, dicendum est absolvi eum debere à judice. 1. 64. Sed cùm fructuarius debeat quob suo suorumque facto deterius factum sit, reficere: non est absolvendus, licèt usumfructum derelinquere paratus sit. Debet enim omne, quod diligens paterfamilias in suâ domo facit, et ipse facere. 1. 65. C. civ. 600, s.

53. Planè, si gregis, vel armenti sit ususfructus legatus : debebit ex adgnatis gregem supplere: id est, in locum capitum defunctorum. 1. 68. §. ult. C. civ. 615, s.

54. Sed, quod dicitur, debere eum submittere, toties verum est, quoties gregis, vel armenti, vel equitii, id est universitatis ususfructus legatus est. Cæterùm si singulorum capitum, nihil supplebit. 1. 70. §. 3.C. civ. 615, s.

TITULUS II.

· De usufructu accrescendo.

1. Quoties ususfructus legatus est, ita inter fructuarios est jus accrescendi, si conjunctim sit ususfructus relictus. Cæterùm, si separatim unicuique partis rei ususfructus sit relictus, sine dubio jus accrescendi cessat. l. 1. C. civ. 1044, s.

2. Interdùm tamen etsi non sint conjuncti, tamen ususfructus legatus alteri accressit, ut putà si mihi fundi ususfructus separatim totius, et tibi similiter fuerit relictus. Nam concursu partes habemus. Quod et in proprietate contingeret: nam altero repudiante, alter totum fundum haberet. l. 1. §. 3. C. civ. 1044, s.

3. Si quis Attio, et hæredibus suis usumfructum legaverit: dimidiam Attius, dimidiam hæredes habebunt; quod si ita

scriptum sit, Attio et Seio, cum hæredibus meis: tres partes fient: ut unam habeant hæredes, tertiam Attius, tertiam Seius. Nec enim interest, ita legetur illi, et cum Mævio. An ita illi, et illi et Mævio. 1. 7.C. civ. 1044, s.

TITULUS III. Quandò dies ususfruclús legati cedat.

1. Quanquàm ususfructus ex fruendo consistat, id est facto aliquo ejus, qui fruitur, et utitur, tamen semel cedit dies. Aliter atque si cui in menses, vel in dies, vel in annos singulos, quid legetur: tunc enim per dies singulos, vel menses, vel annos dies legati cedit. l. 1. V. 1. tit. quand. dies. leg. vel. fid. ced. TITULUS IV. Quibus modis ususfructus vel usus amittitur. 1. Si legatum usumfructum legatarius alii restituere rogatus est id agere prætor debet, ut ex fideicommissarii personâ magis, quàm ex legatarii, pereat ususfructus. 1. 4.

2. Rei mutatione interire usumfructum placet. Veluti, ususfructus mihi ædium legatus est: ædes corruerunt, vel exustæ sunt: sine dubio extinguitur. An et areæ? Certissimum est, exustis ædibus, nec arcæ cæmentorum usumfructum deberi. Et ita et Julianus. 1. 5. §. 2. C. civ. 624.

3. Fundi usufructu legato, si villa diruta sit, ususfructus non extinguetur: quia villa fundi accessio est non magis, quàm si arbores deciderint. Sed et co quoque solo, in quo fuit villa, utifrui potero. 1. 8. et l. 9. C. civ. 624.

4. Si areæ sit ususfructus legatus, et in eâ ædificium sit positum, rem mutari, et usumfructum extingui, constat. Planè si proprietarius hoc fecit, ex testamento, vel de dolo tenebitur. 1. 5. §. ult.

5. Agri vel loci ususfructus legatus: si fuerit inundatus, ut stagnum jam sit, aut palus, procul dubio extinguetur. Sed et si stagni ususfructus legetur et exaruerit sic, ut ager sit factus mutatâ re, ususfructus extinguitur. 1. 10. §. 2. et §. 3.

[ocr errors]

6. Non tamen, si arvi ususfructus legetur, et ibi vineæ sint positæ, vel contrà, puto extingui. 1. 10 §. 4.

7. Certè, silvæ usufructo legato, si silvâ cæsâ, illic sationes fuerint factæ, sine dubio ususfructus extinguitur. I. 10. §. 4.

aut

8. Si fructuarius messem fecit, et decessit: stipulam quæ in messe jacet, hæredis ejus esse Labeo ait: spicam quæ terrâ teneatur domini fundi esse; fructumque percipi, spicâ, fœno cæso, aut uvâ ademptâ, aut excussâ oleâ, quamvis nondùm tritum frumentum, aut oleum factum, vel vindemia coacta sit. Sed, ut verum est, quod de oleâ excussâ scripsit, ita aliter observandum de eâ oleâ, quæ per se deciderit. Julianus ait fructuarii fructus tunc fieri, cùm eos perceperit : bonæ fidei autem possessoris mox cùm à solo separati sint. 1. 13. C. civ. 585.

9. Caro, et corium mortui pecoris in fructu non est: quia mortuo eo, ususfructus extinguitur. 1. 30. C. civ. 616.

TITULUS V. De usufructu earum rerum quæ usu cònsumuntur, vel minuuntur.

1. Senatus censuit, ut omnium rerum, quas in cujusque patrimonio esse constaret, ususfructus legari possit. Quo senatusconsulto inductum videtur, ut earum rerum, quæ usu tolluntur, vel minuuntur, possit ususfructus legari. I. 1. C. civ. 581.

2. Sed de pecuniâ rectè caveri oportet his, à quibus ejus pecuniæ ususfructus legatus erit. Quo senatusconsulto non id effectum est, ut pecuniæ ususfructus propriè esset: nec enim naturalis ratio auctoritate senatûs commutari potuit: sed, remedio introducto, cœpit quasi ususfructus haberi. I. 2. C. civ. 587, 601, s.

3. Post quod omnium rerum ususfructus legari poterit. An et nominum? Nerva negavit. Sed est verius, quod Cassius et Proculus existimant, posse legari. Idem tamen Nerva ipsi quoque debitori posse usumfructum legari, scribit, et remittendas ei usuras. 1, 3. C. civ. 581.

4. Si vini, olei, frumenti ususfructus legatus erit, proprietas ad legatarium transferri debet : et ab eo cautio desideranda est : ut, quandoque is mortuus, aut capite diminutus sit, ejusdem qualitatis res restituatur aut æstimatis rebus certæ pecuniæ nomine cavendum est: quod et commodius est. Idem scilicet de cæteris quoque rebus, quæ usu continentur intelligemus. I. 7. C. civ. 600, 630, s.

TITULUS VI — Si ususfructus petetur vel ad alium pertinere negetur.

1. Ususfructus legatus adminiculis eget, sine quibus uti fruí quis non potest. Et ideò, si ususfructus legetur necesse est tamen, ut sequatur eum aditus. l. 1. §. 1. C. civ. 579, 917.

2. Sed si ususfructus sit legatus, ad quem aditus non est, per hæreditarium fundum, ex testamento utiquè agendo, fructuarius consequetur, ut cum aditu sibi præstetur ususfructus. Utrùm autem aditus tantùm et iter, an verò et via, debeatur fructuario, legato ei usufructu, Pomponius dubitat. Et rectè putat, prout ususfructus perceptio desiderat, hoc ei præstandum. Sed an et alias utilitates et servitutes ei hæres præstare debeat, putà luminum, et aquarum, an verò non? et puto eas solas præstare compellendum, sine quibus omninò uti non potest: sed si cum aliquo incommodo utatur, non esse præstandas. 1. 1. §. 2. 3. et 4. C. civ. 578.

3. Possessores sunt potiores, licèt nullum jus habeant. 1. 5. V. I. ult. C. de rei vend. 1. 128. ff. de regulis juris.

TITULUS VII. De operis seivorum.

1. Fructus, deductis necessariis impensis, intelligitur. 1. 4. TITULUS VIII. De usu et habitatione.

1. Cui usus relictus est, uti potest, frui non potest. Et de singulis videndum. Domûs usus relictus est aut marito, aut

« VorigeDoorgaan »