Pagina-afbeeldingen
PDF

mulieri. Si marito, potest illic habitare, non solus, verùm cum familiâ quoque suâ. l. 2. C. civ. 632, s. a. Sed an etiam inquilinum recipere possit : apud Labeonem memini tractatum libro posteriorum. Et ait Labeo, eum, qui ipse habitat, inquilinum posse recipere : idem et hospites. l. o. in fine. C. civ. 633, 634. 3. Secundùm hæc et si pensionem percipiat, dùm ipse quoque inhabitat, non erit invidendum. l. 4. V. l. 8. C. civ. 634. A. Mulieri autem si risus relictus sit : posse eam et cum marito habitare, Quintus Mutius primus admisit : ne ei matrimonio carendum foret, cùm uti vult domo. Nam per contrarium, quin uxor cum marito possit habitare, nec fuit dubitatum. Quid ergò, si viduæ legatus sit? an nuptiis contractis, post constituium usum mulier habitare cum marito possit ? et est verum, (ut et Pomponius libro quinto et Papinianus libro nouo decimo quæstionum probat) posse eam cum viro et posteà nubentem habitare , hoc ampliùs Pomponius ait, et cum socero habitaturam. Imò et socer cum nuru habitabit : utiquè cum vir unà sit. l. 4. §. 1. et l. 5. C. civ. 632, s. 5. Sed neque locabunt seorsùm, neque concedent habitationem sine se , nec vendent usum. l. 8. Si quidem habitationem quis reliquerit ad humauiorem declinare sententiam nobis visum est , et dare legatario etiam locationis licentiam. Quid enim distat, sive ipse legatarius maneat, sive alii cedat, ut mercedem accipiat. l. 13. C. de usufr. §. 5. inst. de usu et habit. C. civ. 631, 634. 6. Cæterarum quoque rerum usu legato, dicendum est uxorem cum viro in promiscuo usu eas res habere posse. l. 9. C. civ. 632. 7. Si usus fundi relictus : minùs utiquè esse, quàm fructum, longèque, nemo dubitat. Sed quid iu eà causâ sit, videndum. Et iabeo ait , habitare eum in fundo posse , dominumque prohibiturum illo venire : sed colonum non prohibiturum , nec familiam, (scilicet eam) quæ agri colendi causâ illic sit. Cæterùm , si urbanam familiam illo mittat : quâ ratione ipse prohibetur, et familiam prohibendam ejusdem rationis est. Idem Labeo ait, et cella vinaria, et olearia eum solum usurum : dominum verò invito eo non usurum. l. 1 o. §. ult. C. civ. 599. 8. Inque eo fundo hactenùs ei morari ut licet : neque domino fundi molestus sit : neqne his, per quos opera rustica fiunt, impedimento sit. l. 1 I. 9. Praeter habitationem, quam habet, cui usus datus est : deamkulandi quoque, et gestandi jus habebit. Sabinus, et Cassius, et lignis ad usum quotidianum , et horto et ponis, et oleribus, et floribus, et aquâ usurum, non usque ad compendium , sed ad usum scilicet non usquè ad abusum. Idem Nerva : et adjicit, stramentis etiam usurum. Sed neque foliis, neque oleo, neque

frumento, neque frugibus usurum. Sed Sabinus, et Cassius, et 1Labeo, et Proculus, hoc ampliùs, (etiam ) ex his quæ in fundo nascuntur, quod ad victum sibi , suis sufficiat, súmpturum et ex his, quae Nerva negavit. Jubentiùs etiam cum convivis et hospitibus posse uti. Quæ sententia mihi vera videtur. Aliquo enim largiùs cum usuario agendum est, pro dignitate ejus, cui relictus est usus. Sed utetur is (ut puto) duntaxat in villâ. Poniis autem, et oleribus, et floribus, et lignis, videndum, utrùm eodem loco utatur duntaxat, an etiam in oppidum ei deferri possint. Sed meliùs est accipere, et in oppidum ei deferenda. Neque enim grave onus est horum, si abundent in fundo. Sed si pecoris ei usus relictus est , putà gregis ovilis : ad stercorandum usurum, dumtaxat Labeo ait, scd neque lanâ, neque agnis, neque lacte usurum : hæc enim magis in fructu esse. Hoc ampliùs, etiam modico lacte usurum puto. Neque enim tam strictè interpretandæ sunt voluntates defunctorum. Sed si boum armenti usus relinquatur : omnem usum habebit et ad arandum et ad caetera, ad quæ boves apti sunt. l. 12. §. 1. 2. 3. C. civ. 578, s. 625, s. io. Fundi usu legato, licebit usuario et ex penu, quod in annum duntaxat sufficiat, capere : licèt mediocris praedii eo modo fructus consumantur: quia et domo, et servo ita uteretur, ut nihil alii fructuum nomine superesset. l. 15. C. civ. 63o, s. 1 1. Si domùs usus legatus sit sine fructu : communis refectio est (rei) in sartis tectis, tam hæredis, quàm usuarii. Videamus tamen, ne, si fructum hæres accipiat, ipse reficere debeat. Si verò talis sit res, cujus usus relegatus est, ut haeres fructum percipere non possit, legatarius reficere cogendus est, quæ distinctio rationem habet. l. 18. C. civ. 632, s. 12. Usu legato, si plus usus sit legatarius, quàm oportet, officio judicis, qui judicat, quemadmodùm utatur, quid continetur? ne aliter, quàm del)et, utatur. I. 22. §. ult. C. civ. 628, s. 13. Neratius : usuariae rei speciem is, cujus proprietas est, nullo modo commutare potest. ( Paulus) deteriorem enim causam usuarii facere non potest. Facit autem detcriorem, etiam in meliorem statum commutatâ. l. 23. TitUiUs ix. — Usufructuarius quemadmodùm caveat. 1. Si cujus rei ususfructus legatus sit : aequissimum prætori visum est, de utroque legatarium cavere : et usurum se boni arbitratu : et cùm ususfructus ad eum pertinere desinet, restituturum quod indè exstabit, l. 1. C. civ. 6oo , s. 2. Rectè autem facient et haeres, et legatarius: qualis res sit, cùm frui incipit legatarius, si in testatum redegerint: ut indè possit apparere, an, et quatenùs rem pejorem legatarius fecerit. I. 1. §. 4. C. civ. 6o 1, s. 3. Fructuarius custodiam præstare debet. l. 2. C. civ. 6oi.

[ocr errors][merged small]

Titulvs I.— De servitutibus. 1. Servitutes aut personarum sunt, ut usus, et ususfructus : aut rerum, ut servitutes rusticorum prædiorum, et urbano

rum. l. I. a. Unus ex dominis communium ædium servitutem imponere

non potest. l. 2. `3. Modum adjici servitutibus posse constat: veluti quo genere vehiculi agatur, vel non agatur: veluti ut equo duntaxat : vel ut certum pondus vehatur : vel grex ille transducatur : aut carbo portetur. l. %. §. 1. C. civ. 639, 686, s. 4. Usus servitutum temporibus secerni potest : fortè ut quis post horam tertiam usquè in horam decimam eo jure utatur, vel ut alternis diebus utatur. l. 5. § 1. C. civ. 686, s. 5. Si cui simpliciùs via per fundum cujuspiam cedatur, vel relinquatur : in infinito (videlicet per quamlibet ejus partem ) ire agere licebit : civiliter modò. Nam quædam in sermone tacitè excipiuntur. Non enim per villam ipsam nec per medias vineas ire agere sinendus est : cùm id æquè commodè per alteram partem facere possit, minore servientis fundi detrimento. Verùm constitit, ut, quà primùm viam direxisset, eâ demùm ire agere deberet, nec ampliùs mutandæ ejus potestatem haberet : sicuti Sabino quoque videbatur : qui argumento rivi utebatur : quem primò quàlibet ducere licuisset : posteaquàm ductus esset, transferre non liceret. Quod et in viâ servandum esse verum est. 1. 9. C. civ. 683, 684. - 6. Si iter legatum sit, quâ, nisi opere facto, iri non possit : licere fodiendo, substruendo, iter facere, Proculus ait. l. 1 o. C. civ. 696. 7. Servitutum non ea natura est, ut aliquid faciat quis, (veluti viridaria tollat, aut ameniorem prospectum præstet, aut in hoc, ut in suo pingat), sed ut aliquid patiatur, aut non faciat. I. 15. §. 1. C. civ. 686. Titulus 1 1. De servitutibus prædiorum urbanorum. 1. Urbanorum prædiorum jura talia sunt : altiùs tollendi, et officiendi luminibus vicini, aùt non extollendi : item stillicidium avertendi in tectum, vel aream vicini, aut non avertendi : item immittendi tigna in parietem vicini : et deniquè projiciendi , protegendivé : cæteraque istis similia. l. 2. C. civ. 657, 681. 2. Est et hæc servitus, ne prospectui officiatur. l. 3. C. civ. 675. 3. Luminum (in ) servitute constitutâ, id acquisitum videtur,

[ocr errors]

ut vicinus lumina nostra excipiat. Cùm autem servitus imponitur, ne luminibus officiatur hoc maximè adepti videmur, ne jus sit vicino, invitis nobis altiùs ædificare, atque ita miuuere lumina nostrorum aedificiorum. I. 4. C. civ. 675, s. 4. Hæc autem jura similiter, ut rusticorum quoque prædiorum, certo tempore, non utendo, pereunt. Nisi quod haec dissimilitudo est : quod non omnimodo pereunt non utendo : sed ita si vicinus simul libertatem usucapiat. Veluti si aedes tuæ ædibus meis serviant, ne altiùs tollantur, ne luminibus mearum aedium ofliciatur : et ego per statutum tempus fenestras meas præfixas habuero, vel obstruxero : ita demùm jus meum amitto, si tu per hoc tempus aedes tuas altiùs sublatas habueris; alioquin, si nihil novi feceris, retineo servitutem. Item si tigni immissi ædes tuæ servitutem debent, et ego exemero tignum : ita demùm amitto jtis meum, si tu foramen, undè exemptum est tignum, obturaveris, et per constitutum tempus ita habueris. Alioquin si nihil novi feceiis, integrum jus suum permanet. l. 6. Non utens spatio temporis amittit servitutem. I. 1o. C. de servit. et aquâ. Decennio scilicet, contrà præsentes, vicennio contrà absentes. I. 13. C. eod. C. civ. 7o6, s. 5. Parietem, qui naturali ratione communis est, alterutri vicinorum demoliendi eum, et reficiendi jus non est : quia non solus dominus est. l. 8. C. civ. 663, s. 6. Cum eo, qui tollendo obscurat vicini aedes, quibus non serviat : nulla competit actio. l. 9. 7. Gaurus Marcéllo : binas aedes habeo, alteras tibi lego. Haeres aedes alteras altiùs tollit : et luminibus tuis officit. Quid cum illo agere potes : Et an interesse putes, suas ædes altiùs tollat, an hæreditarias : et de illo quærò, an per alienas aedes accessum haeres ad eam rem, quaé legatur, præstare debet : sicut solet quæri, cùm ususfructus loci legatus est, ad quem locum accedi, nisi per alienum, non potest. Marcellus réspondit : qui binas aedes habebat, si alteras legavit, non dubium est, quin hæres ( alias ) possit, altiùs tollendo, obscurare lumina legatarum aedium. Idem dicendum est, si alteri ædes, alteri aliarum usumfructum legaverit. Non autem semper simile est itineris argumentum : qiiia sine accessu nullum est fructùs legatum : habitare autem potést, et ædibus obscuratis. Caeterùm usufructu loci legato, étiam accessus dandus est. Quia et haustu relicto, iter quoque ad hauriendum præstaretur. Sed ita officere luminibus, et obscurare legatas æde§, conceditur : ut non penitùs lumen recludatur : sed tantùm relinquatur, quantùm sufficit habitantibus in usûs diumrni moderatione. l. 1 o. C. civ. 696. 8. Qui luminibus vicinorum officere, aliudve quid facere comtrà commodum eorum vellet, sciet se formam, ác statum antiquorum ædificiorum custodire debere. l. 1 1. C. civ. 675, s. 7oi.

g. Ædificia, quæ servitutem patiantur, ne quid altiùs tollatur, viridaria suprà eam altitudinem habcre possunt.At si de rospectu est, eaque obstatura sunt, non possunt. l. 1 2. C. civ.678. s. 1o. Rem non permissam facit, tubulos secundùm communem parietem exstruendo. I. 13. C. civ. 674. 1 1. Parietem communem incrustare licet secundùm Capitonis sententiam : sicut licet mihi pretiosissimas picturas habere in ariete communi. Cæterùm, si demolitus sit vicinus, et ex stipuÉ; actione damni infecti agatur : non pluris quàm vulgaria tectoria æstimari debent. Quod observari et in incrustatione oportet. l. 13. §. 1. C. civ. 658. 12. Imperatores Antoninus, et Verus Augusti rescripserunt, in arcâ, quæ nulli servitutem debet, posse dominum vel alium voluntate ejus ædificare, intermisso spatio à viciuâ insulâ. l. 1 4. C. civ. 678. s. 13. Servitutes, quæ in superficie consistunt, possessione retinentur. Nam, si fortè ex ædibus meis in ædes tuas tignum immissum habuero : hoc, ut immissum habeam, per causam tigni, possideo habendi consuetudinem. Idem eveniet, et si mænianum in tuum immissum habuero aut stillicidium in tuum projecero : quia in tuo aliquid utor, et sic quasi facto quodam possideo. l. ao. C. civ. 69 I, 7o5. s. 1 4. Stillicidium, quoquo modo acquisitum sit, altiùs tolli potest. I.evior enim fit eo facto servitus : cùm quod ex alto £, lenius, et interdùm direptum, nec perveniat ad locum servientem. Inferiùs demitti non potest : quia fit gravior servitus : id est, pro stillicidio flumen. Eädem causâ, retrò duci potest stillicidium : quia in nostro magis incipiet cadere: produci non potest : ne alio loco cadat stillicidium, quàm in quo posita servitus est. Leniùs facere poterimus : acriùs non. Et omninò sciendum est, meliorem vicini conditionem fieri posse, deteriorem non posse : nisi aliquid nominatìm, servitute imponendà immutatum fuerit. l. 2o. §. 5. C. civ. 681, 7 o I, 7o2. Titulus 111. — De servitutibus prædiorum rtisticorum. 1. Servitutes rusticorum praediorum sunt hae : iter, actus, via, aquae ductus. l. 1. C. civ. 688. 2. Iter est jus eundi, ambulandi hominis, non etiam jumentum agendi. Actus est jus agendi vel jumentum vel vehiculum. It;ique qui iter habet, actum non habet : qui actum habet, et iter habet etiam sime jumento. Via est jus eundi, et agendi, et ambulandi. Nam et iter, et actum, in se via continet. l. 1. 3. Aquæ ductus est jus aquam ducendi per fundum alienum. l. 1. §. 1. C. civ. 689. 4. In rusticis computanda sunt aquæ haustus, pecoris ad aquam appulsus, jus pascendi, calcis coquendæ, arenæ fodiendæ. l. 1. §. 2. C. civ. 688,

« VorigeDoorgaan »