Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

8. Cùm via publica vel fluminis impetu, vel ruinâ amissa est, vicinus proximus viam præstare debet. 1. 14. §. 1. C. civ. 949, s.

9. Aquam, quæ oriebatur in fundo vicini, plures per eumdem rivum jure ducere soliti sunt, ita ut suo quisque die à capite ducere primò per eumdem rivum, eumque communem : deindè ut quisque inferior erat, suo quisque proprio rivo. (Et), unus statuto tempore quo servitus amittitur, non duxit. Existimo, eum jus ducendæ aquæ amisisse : nec per cæteros, qui duxerunt, ejus jus usurpatum esse, proprium enim cujusque eorum jus fuit: neque per alium usurpari potuit. Quod si plurium fundo iter aquæ debitum esset: per unum eorum omnibus his, inter quos is fundus communis fuisset, usurpari potuisset. Item si quis eorum, quibus aquæ ductûs servitus debebatur, et per eumdem rivum aquam ducebant, jus aquæ ducendæ, non ducendo eam, amisit : nihil juris eo nomine cæteris, qui rivo utebantur, adcrevit. Idque commodum jus est, per cujus fundum id iter aquæ, (quod) non utendo, pro parte unius amissum est: libertate enim hujus partis servitutis fruitur. l. 16. C. civ. 641, s. 10. Tempus quo non est usus præcedens fundi dominus, cui servitus debetur, imputatur ei, qui (in) ejus loco successit. 1. 18. §. 1. C. civ. 637, 2177.

LIBER NONUS.

TITULUS 1.- Si quadrupes pauperiem fecisse dicatur.

I.

1. Si propter loci iniquitatem, aut propter culpam mulionis, aut si plus justo onerata quadrupes, in aliquem onus everterit : hæc actio cessabit : damnique injuriæ agetur. l. 1. §. 4. p. 479. § 2.

2. Sed et si canis, cùm duceretur ab aliquo, asperitate suâ, evaserit, et alicui damnum dederit: si contineri firmiùs ab alio poterit, vel (si) per eum locum induci non debuit : hæc actio cessabit et tenebitur, qui canem tenebat. 1. 1. §. 5. p. 475. § 73. Si cùm equum permulsisset quis, vel palpatus est, (et) calce eum percusserit : erit actioni locus. 1. 1. §. 7. in f. p. 475. § 4.

:

4. Et, si alia quadrupes aliam concitavit, ut damnum daret : ejus, quæ concitavit, nomine agendum erit. I. 1. §. 8. p. 475. § 7

5. Cùm arietes vel boves commisissent, et alter alterum occidit: Quintus Mutius distinxit : ut, si quidem is perisset, qui aggressus erat, cessaret actio : si is, qui non provocaverat, competeret actio. Quamobrem cum sibi aut noxam sarcire, aut in noxam dedere oportere. l. 1. §. 11. p. 479, § 2.

6. Ex hac lege, jam non dubitatur, etiam liberarum personarum nomine agi posse : fortè si patremfamilias, aut filiumfamilias vulneraverit quadrupes. Scilicet ut non deformitatis ratio habeatur, cùm liberum corpus æstimationem non recipiat: sed impensarum in curationem factarum et operarum amissarum, quasque amissurus quis esset inutilis factus. I. 3. V. l. 7. eff. de his qui de jec. vel, eff. p. 475, § 3, 479, § 2.

TITULUS II. — Ad legem Aquiliam.

1. Præceptoris nimia sævitia culpæ adsignatur. 1. 6.

2. Proculus ait, si medicus servum imperitè secuerit, vel ex locato, vel ex lege Aquiliâ competere actionem. Idem juris est, si medicamento perperàm usus fuerit. Sed et qui benè secuerit, et dereliquit curationem, securus non erit : sed culpæ reus intelligitur. I. 7. §. ult. et 1. 8.

3. Mulionem quoque, si per imperitiam impetum mularum retinere non potuerit: si eæ hominem alienum obtriverint, vulgo dicitur culpæ nomine teneri. Idem dicitur et si propter infirmitatem, sustinere mularum impetum non potuerit. Nec videtur iniquum, si infirmitas culpæ adnumeretur: cùm affectare quisque non debeat, in quo vel intelligit, vel intelligere debet, infirmitatem suam alii periculosam futuram. Idem juris est in personâ ejus, qui impetum equi, quo vehebatur, propter imperitiam, vel infirmitatem, retinere non poterit. 1. 8. §. 1. p. 475, § 3 et 7; 479, § 2. 4. Si per lusum à jaculantibus servus fuerit occisus, Aquilia locus est. 1. 9. §. 4. p. 475, § 8.

Nam lusus quoque noxius in culpâ est. 1. 10.

5. Dominus membrorum suorum nemo videtur. I. 13.

6. Si servus vulneratus mortiferè, posteà ruinâ, vel naufragio, vel alio ictu maturiùs perierit : de occiso agi non posse, sed quasi de vulnerato. I. 15. §. 1. p. 319, 320.

Sed si manumissus, vel alienatus, ex vulnere periit: ( quasi ) de occiso agi posse, Julianus ait, hæc ita tam variè, quia verum est, eum à te occisum tunc, cùm vulnerabas, quod, mortuo eo, demùm apparuit : in superiore non est passa ruina apparere, an sit occisus. l. 15. § 1.

7. Sed utrùm corpus ejus solùm æstimamus, quanti fuerit, cùm occideretur: an potiùs, quanti interfuit nostrâ, non esse occisum? et hoc jure utimur, ut ejus quod interest fiat æstimatio. I. 21. §. 2. C. civ. 1382, s.

8. Item causæ corpori cohærentes æstimantur, si quis ex comædis, aut symphoniacis, aut gemellis, aut quadriga, aut ex pari mularum unum vel unam occiderit, non solùm (enim) perempti corporis æstimatio facienda est: sed et jus ratio haberi debet, quo cætera corpora depretiata sunt. I. 22. §. 1.C. civ. 1382, s.

9. Si infans sit occisus, nondùm anniculus: verius est, sufficere hanc actionem : ut æstimatio referatur ad id tempus, quo intrà annum vixit. 1. 23. §. 7. p. 319, 320.

10. Nullæ partes sunt judicandi in confitentes. 1. 25. in fin.

11. Si fornacarius servus coloni ad fornacem obdormisset, et villa fuerit exusta: Neratius scribit, ex locato conventum præstare debere, si negligens in eligendis ministeriis fuit. Caeterùm, si alius ignem subjecerit fornaci, alius negligenter custodierit: an tenebitur qui subjecerit? nam qui custodiit nihil fecit: qui

rectè ignem subjecit, non peccavit. Quid ergò (est)? puto utilem competere actionem : tùm in eum, qui ad fornacem abdormivit, quàm in eum, qui negligenter custodiit. Nec quisquam dixerit in eo, qui obdormivit, rem eum humanam, et naturalem passum : cùm deberet vel ignem extinguere, vel ita munire, ne evagaretur. 1. 27. §. 9. C. civ. 1733, s. p. 458.

12. Item Labeo scribit: si cùm vi ventorum navis impulsa esset in funes anchorarum alterius, (et) nautæ funes præcidissent si nullo alio modo, nisi præcisis funibus, explicare se potait: nullam actionem dandam. 1.-29. §. 3.V. 1. 1. 49. §. 1. Co. 407. 13. Si putator ex arbore ramum cùm dejiceret, vel machinarius hominem prætereuntem occidit: ita tenetur, si is in publicum decidat, nec ille proclamavit, ut casus ejus evitari possit. Sed Mucius etiam dixit, si in privato idem accidisset, posse de culpâ agi. Culpam autem esse, quod, cùm à diligente provideri poterit, non esset provisum: aut tùm denuntiatum esset, cùm periculum evitari non possit. Secundùm quam rationem non multùm refert, per publicum, an per privatum iter fieret, cùm plerumquè per privata loca vulgò iter fiat. Quod si nullum iter erit: dolum duntaxat præstare debet, ne immittat in eum, quem viderit transeuntem. Nam culpa ab eo exigenda non est : cùm divinare non potuerit, an per eum locum aliquis transiturus sit. 1. 31. p. 319, s. 475, § 8.

14. Si servum meum occidisti: non affectiones æstimandas esse puto, (veluti si filium tuum naturalem quis occiderit, quem tu magno emptum velles) sed quanti omuibus valeret. Sextus quoque Pedius ait, pretia rerum, non ex affectione, nec utilitate singulorum, sed communiter fungi. Itaque eum, qui filium naturalem possidet, non eò locupletiorem esse, quod eum plurimo, si alius possideret, redempturus fuit. Nec illum, qui filium alienum possideat, tantùm habere, quanti eum patri vendere posset. In lege enim Aquiliâ (daninum) consequimur: et amisisse dicemur, quod aut consequi potuimus, aut erogare cogimur. 1. 33.C. civ. 1382. s. 15. Quintus Mucius scribit. Equa, cùm in alieno pasceretur, in cogendo, quod prægnans erat, ejecit. Quærebatur, dominus ejus posset ne cum eo, qui coëgisset, lege Aquiliâ agere : quia equam injiciendo ruperat. Si percussisset, aut consultò vehenientiùs egisset: visum est agere posse. Pomponius, quamvis alienum pecus in agro suo quis deprehendisset, sic illud expellere debet, quomodò, si suum deprehendisset : quoniam, si quid ex câ re damnum cepit, habet proprias actiones. Itaque qui pecus- alienum in agro suo deprehenderit, non jure id includit: nec agere illud aliter debet, quàm ( ut suprà diximus) quasi suum : sed vel abigere debet sine damno, vel admonere dominum, ut suum recipiat. 1. 39. includere pecus, apud plures licet. p. 453.

16. In lege Aquilia, et levissima culpa venit. Í. 44. C. civ. 1382, s. 17. Quod dicitur damnum injuriâ datum Aquiliâ persequi,

sic erit accipiendum, ut videatur damnum injuriâ datum, quod cum damno injuriam attulerit: hisi, magnâ vi cogente, fuerit factum. Ut Celsus scribit circà eum, qui incendii arcendi gratiâ, vicinas ædes intercidit. Nam hîc scribit cessare legis Aquilia attionem. Justo enim metu ductus, ne ad se ignis perveniret, vicinas ædes intercidit. Et sive pervenit ignis, sive antè extinctus est: existimat, legis Aquiliæ actionem cessare. 1. 49. §. 1. V. s. l. 29. §. 3. V. I. 3. §. 7. ff. de incend. l. 7. §. 4. ff. quod vi aut data. p. 64. 18. Multa jure civili, contrà rationem disputandi, pro utilitate communi recepta esse, innumerabilibus rebus probari potest. 1. 51. §. 2. Charte 10. C. civ. 545.

TITULUS III.

De his qui effuderint vel dejecerint.

1. Prætor ait de his, qui dejecerint, vel effuderint, Undè in eum locum, quo vulgò iter fiet, vel in quo consistetur, dejectum, vel effusum quid erit, quantum ex eá re damnum datum factumvè erit in eum, qui ibi habitaverit, in duplum judiciumdabo. l. 1. P. 475, § 8.

2. Summâ cum utilitate id prætorem edixisse, nemo est qui neget, Publicè enim utile est, sine metu, et periculo, per itinera commeari. l. 1. §. 1.

3. Parvi autem interesse debet, utrùm publicus locus sit, an verò privatus : dùm modò per eum vulgò iter fiat : quia iter facientibus prospicitur, non publicis viis studetur. Semper enim ea loca, per quæ vulgò iter solet fieri, eamdem securitatem debent habere. l. 1. §. 2.

4. Quod, cùm suspenderetur, decidit : (magis) dejectum videri. Sed et quod suspensum decidit, pro dejecto haberi magis est. Proindè et si quid pendens effusum sit, quamvis nemo hoc effuderit: edictum tamen locum habere dicendum est. l. 1. §.3. p. 475, $6.

5. Si plures in eodem coenaculo habitent, undè dejectum est: in quemvis hæc actio dabitur ( cùm sanè impossibile est scire quis dejecisset, vel effudisset) et quidem in solidum. 1. 1. §. ult. 1. 2. et 1. 3.

6. Prætor ait: Ne quis in suggrundá protectove suprà eum locum, quà vulgò iter fiet, inve quo consistetur, id positum habeat, cujus casus nocere cui possit. 1. 5. §. 6.

Prætor ait, cujus casus nocere posset. Ex his verbis manifestatur: non omne quidquid positum est, sed quidquid sie positum est, ut nocere possit : hoc solum prospicere prætorem, ne possit nocere. Nec spectamus ut noceat: sed omninò si nocere possit, edicto locus sit. Coercetur autem, qui positum habuit: sive nocuit íd, quod positum erat, sive non nocuit. 1. 5. §. 11. p. 471, § 6.

7. Labeo ait locum habere hoc edictum, si interdiù dejectum sit, non nocte : sed quibusdam locis et nocte iter fit. 1. 6. § 1. 8. Habitator suam, suorumque culpam præstare debet. 1. 6. §. 2. C. civ. 1382, §.

[blocks in formation]

1. Si ad libertatem proclamaverit is, cujus nomine noxale judicium susceptum est: sustineri debet id judicium, quoad de statu ejus judicetur. Et (sic) si quidem servus fuerit pronuntiatus, noxale judicium exercebitur: si liber, inutile videbitur. 1. 42.

[blocks in formation]

Finium regundorum.

1. Finium regundorum actio in personam est, licet pro vendicatione rei est. I. 1. C. civ. 646; pr. 3, 38; p. 389, 456.

2. Judici finium regundorum permittitur, ut, ubi non possit dirimere fines, adjudicatione controversiam dirimat. Et si fortè, amovendæ veteris obscuritatis gratiâ, per aliam regionem fines dirigere judex velit, potest hoc facere, per adjudicationem, et condemnationem. Quo casu opus est, ut ex alterutrius prædio alii adjudicandum sit. Quo nomine is, cui adjudicatur, invicem pro pro eo, quod ei adjudicatur, certâ pecunià condemnandus est. 1. 2. §. 1. et l. 3.

3. Post litem autem contestatam etiam fructus venient in hoc judicio: nam et culpa, et dolus exindè præstantur. Sed antè judicium percepti non omnimodo hoc in judicium venient. Aut enim bona fide percepit: et lucrari eum oportet, si eos consumpsit aut malâ fide, et condici oportet. 1. 4. §. 2. C. civ. 549.

4. Finium regundorum actio et in agris vectigalibus : et inter eos, qui usumfructum habent, vel fructuarium, et dominum proprietatis vicini fundi: et inter eos, qui jure pignoris possident competere potest. 1. 4. §. 9.

5. Judicium communi dividundo, familiæ erciscundæ, finium regundorum, tale est, ut in eo singulæ personæ duplex jus habeant agentis, et ejus quo cum agitur. 1. 10. v. 1. 2. §. 3. famil. ercisc. et l. 2. §. 1. ff. comm. divid.

6. In finalibus quæstionibus vetera monumenta, censûs auctoritas antè litem inchoatam ordinati, sequenda est: modò si non varietate successionum, et arbitrio possessorum fines, additis vel detractis agris, postea permutatos probetur. 1. 11.

7. Eos terminos, quantùm ad dominii quæstionem pertinet, observari oportere fundorum, quos demonstravit is, qui utriusque prædii dominus fuit, cùm alterum eorum venderet. Non enim termini qui singulos fundos separabant observari debent : sed demonstratio affinium noyos fines inter fundos constituere. 1. 12. l. 1. C. eod. C. civ. 693, s.

8. Sciendum est, in actione finium regundorum illud observandum esse, quod ad exemplum quodammodo ejus legis scriptum est, quam Athenis Solonem dicitur tulisse: nam illic ita est : Καν τις αἱμασίαν παρ ̓ ἀλλοτρίῳ χωρίῳ ὀρύγῃ τὸν ὅρον μὴ παραβαίνειν, ἐὰν δὲ τειχίον, πόδα ἀπολειπεῖν, ἐὰν δὲ οἴκημα, δύο πόδας. - Εάν τις τάφον ἢ βόθρον, παρ' ἀλλοτρίῳ χωρίῳ ὀρύττῃ, ὅσον τὸ βάθος αὐτοῦ ᾖ, τοσοῦτον

--

« VorigeDoorgaan »