Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

6. Celsus scribit licere responsi pœnitere, si nulla captio ex ejus pœnitentiâ sit actoris. Quod verissimum mihi videtur. Maximè si quis posteà pleniùs instructus quid faciat, instrumentis, vel epistolis amicorum juris sui edoctus. l. 11. §. ult. C. civ. 1356. 7. In totum autem confessiones ita ratæ sunt, si id, quod in confessionem venit, et jus et naturam recipere potest. 1. 14. §. 1. C. civ. 1353.

8. Ubicunquè judicem æquitas moverit, æquè oportere ficri interrogationem, dubium non est. l. 21. C. civ. 1358, 1360. TITULUS II. - De quibus rebus ad eundem judicem eatur 1. Cùm ex pluribus tutoribus unus, quod cæteri non sint idonei, convenitur postulante co, omnes ad eumdem judicem mittuntur. Et hoc rescriptis principum continetur. 1. 2. C. civ. 59. TITULUS III. - De Servo corrupto.

1.

[ocr errors]

Non oportet laudando augere malitiam. I. 1. §. 4.

2. Interest nostrâ, animum liberorum non corrumpi. l. 14. in f.

S. I.

TITULUS IV. De Fugitivis.

1. Diligens custodia etiam vincire permittit. 1. 1. §. 7.Charte, 73. 2. Divas Pius rescripsit, cum qui fugitivum vult requirere in prædiis alienis, posse adire præsidem litteras ei daturum et si ita res exegerit, apparitorem quoque, ut ci permittatur ingredi et inquirere. Et poenam eumdem præsidem in eum constituere qui inquiri non permiserit. Sed et Divus Marcus oratione quam in senatu recitavit, facultatem dedit ingrediendi tam Cæsaris, quàm senatorum, et paganorum prædia volentibus fugitivos inquirere scrutarique cubilia, atque vestigia occultantium. 1. 3. V. I. 1. §. 2. eod.

TITULUS V. De aleatoribus.

1. Senatus consultum vetuit in pecuniam ludere : præterquàm si quis certet hastâ, vel pilo jaciendo, vel currendo, saliendo luctando, pugnando, quod virtutis causâ fiat. In quibus rebus ex lege Titiâ (et Publicià) et Cornelia etiam sponsionem facere licet. Sed ex aliis ubi pro virtute certamen non fit, non licet. 1. 2. §. 1. et l. 3. V. tit. C. eòd. C. civ. 1955, 1966; p. 410.

TITULUS VI. — Si mensor falsum modum dixerit.

1. Adversùs mensorem agrorum prætor in factum actionem proposuit, à quo falli nos non oportet. Nam interest nostrâ, ne fallamur in modi renuntiatione: si fortè vel de finibus contentio sit, vel emptor scire velit, vel venditor, cujusmodi ager veneat. 1. 1. C. civ. 1616, s.

[ocr errors]

TITULUS VII. De religiosis, et sumptibus, funerum et ut funus ducere liceat.

1. Qui propter funus aliquid impendit cum defuncto contrahere creditur, non cum hærede. l. 1. C. civ. 2101, 2104.

2. Scriptus hæres priùs, quàm hæreditatem adeat, patremfa

milias mortuum inferendo locum facit religiosum. Nec quis putet hoc ipso pro hærede eum gerere. 1. 4.V. 1.1. 14. §. 7.et 8. C. civ. 779. 3. Liberis cujuscunque sexus vel gradus, etiam filiisfamilias et emancipatis, idem jus (sepulcri) concessum est : sive exstiterint hæredes, sive sese abstineant. 1. 6.

4. Si quis sepulcrum habeat, viam autem ad sepulcrum non habeat, et à vicino ire prohibeatur, imperator Antoninus cum patre rescripsit, iter ad sepulcrum peti precariò, et concedi solere: ut quoties non debetur, impetretur ab eo qui fundum adjunctum habeat. l. 12.

Præses etiam compellere debet justo pretio iter ei præstari. Ita tamen ut judex etiam de opportunitate loci prospiciat, ne vicinus magnum patiatur detrimentum. d. l. 12. C. civ. 682, s: 5. Sumptus funeris arbitrantur pro facultatibus, vel dignitate defuncti. 1. 12. §. 5.

Hæc actio quæ funeraria dicitur, ex bono et æquo oritur. Continet autem funeris causa tantùm impensam, non etiam cæterorum sumptuum. Æquum autem accipitur ex dignitate ejus qui funeratus est, ex causâ, ex tempore, et ex bonâ fide; ut neque plus imputetur sumptûs nomine quàm factum est: neque tantùm quantùm factum est, si immodicè factum est. Deberet enim haberi ratio facultatum ejus, in quem factum est: et ipsius rei quæ ultrà modum sine causà consumitur. 1. 14. §. 6.

6. Si colonus, vel inquilinus sit is qui mortuus est, nec sit undè funeretur, ex invectis illatis cum funerandum Pomponius scribit. Et si quid superfluum remanserit, hoc pro debitâ pensione teneri. 1. 14. §. 1.

Impensa funeris semper ex hæreditate deducitur: quæ etiam omne creditum solet præcedere, cùm bona solvendo non sint. 1. 45. C. civ. 2101, 2104.

7. Quid ergò si ex voluntate testatoris impensum est? Sciendum est nec voluntatem sequendam, si res egrediatur justam sumptus rationem: pro modo autem facultatem sumptum fieri. 1. 14. §. 6 in fine.

8. Sed interdùm is qui sumptum in funus fecit, sumptum non recipit, si pietatis gratiâ fecit, non hoc animo quasi recepturus Sumptum quem fecit ( et ita) imperator noster rescripsit. Igitur æstimaudum erit arbitro, et perpendendum quo animo sumptus factus sit utrùm negotium quis vel defuncti vel hæredis gerit, vel ipsius humanitatis: an verò misericordiæ, vel pietati tribuens, vel affectioni. Potest tamen distingui et misericordiæ modus: ut in hoc fucrit misericors vel pius qui funeravit, ut eum sepeliret, ne insepultus jaceret : non etiam ut suo sumptu fecerit. Quod si judici liqueat, non debet eum qui convenitur absolvere : quis enim sine pietatis intentione alienum cadaver funerat? Oportebit igitur testari quem quo animo funerat: ne posTeà patiatur quæstionem. 1. 14. S. 7.

Plerique filii cùm parentes suos funerant, vel alii qui hæredes fieri possunt, licet ex hoc ipso neque pro hærede geritio, neque aditio præsumitur, tamen ne vel miscuisse necessarii, vel cætcri pro hærede gessisse videantur, solent testari, pietatis gratiâ facere se sepulturam. 1. 14. §. 8.

9. Solutiùs æquitatem sequi, (debet judex) cùm hoc ei et actionis natura indulget. I. 14. §. 13. in fine.

10. In eum ad quem dotis nomine quid pervenerit, dat prætor funerariam actionem. Equissimum enim visum est veteribus, mulieres quasi de patrimoniis suis, ita de dotibus funerari: et eum qui morte mulieris dotem lucratur, in funus conferre debere: sive pater mulieris est, sive maritus. l. 16.

Quoties mulier decedit, ex dote quæ penes virum remanet, et cæteris mulieris bonis, pro portione funeranda est, 1. 22.

11. Funeris sumptus accipitur quidquid corporis causâ, veluti unguentorum, erogatum est: et pretium loci in quo defunctus humatus est et si qua vectigalia sunt, vel sarcophagi, et vectura : et quidquid corporis causâ, antequàm sepeliatur, consumptum est, funeris impensam esse existimo. Monumentum autem sepulcri id esse Divus Hadrianus rescripsit, quod monumenti, id est, causâ muniendi ejus loci factum sit, in quo corpus impositum sit. Itaque, si amplum quid ædificari testator jusserit, veluti in circum porticationes: eos sumptus funeris causâ non esse. I. 37. d. 1. §. 1. C. civ. 2101, 2104.

12. Monumentum generaliter res est memoriæ causâ in posterum prodita in quâ si corpus vel reliquiæ inferantur, fiet sepulcrum: si verò nihil eorum inferatur, erit monumentum inemoriæ causâ factum, quod Græci xavorάptov, inane sepulcrum appellant. 1. 42.

13. Propter publicam utilitatem ne insepulta cadavera jacerent, strictam rationem insuper habemus : quæ nonnunquàm in ambiguis religionum quæstionibus omitti solet. Nam summam esse rationem quæ pro religione facit. 1. 43. in fine. C. civ. 77, s. p. 358, s.

14. Principale (corporis humani) est caput, cujus imago fit, indè cognoscimur. I. 44.

TITULUS VIII. - De mortuo inferendo, et sepulcro ædificando. 1. Negat lex regia mulierem quæ prægnans mortua sit, humari antequàm partus ei excidatur. Qui contrà fecerit, spem animantis cum gravidâ peremisse videtur. l. 2. C. civ. 77; p. 319.

[merged small][ocr errors]

LIBER DUODECIMUS.

De rebus creditis, si certum petetur, et de

condictione.

1. Credendi generalis appellatio est. Ideò est sub hoc titulo prætor, et de commodato, et de pignore edixit. Nam cuicun

rei adsentiamur, alienam fidem secuti, mox recepturi quid ex hoc contractu, credere dicimur. 1. 1. C. civ. 1874, s.

2. Mufuum damus recepturi non eamdem speciem quam dedimus, (alioquin commodatum erit, aut depositum) sed idem genus. Nam si aliud genus, veluti, ut pro tritico vinum recipiamus non erit mutuum. 1. 2. C. civ. 1892, s.

:

3. Mutui datio consistit in rebus quæ pondere, numero, mensurâ consistunt. Quoniam eorum datione possumus in creditum ire quia in genere suo functionem recipiunt per solutionem, quàm specie. Nam in cæteris rebus ideò in creditum ire non possumus, quia aliud pro alio invito creditori solvi non potest. İ. 2. §. 1. C. civ. 1892, s.

4. Appellata autem est mutui datio ab eo, quod de meo tuum fit, et ideò si non fiat tuum, non nascitur obligatio. I. 2. §. 2. C. civ. 1893.

5. In mutui datione oportet dominum esse dantem. 1. 2.

§. 4.

6. Si socius propriam pecuniam mutuùm dedit, omnimodò creditam pecuniam fecit, licèt cæteri dissenserint. Quod si communem numeravit, non aliàs creditam efficit, nisi cæteri quoque consentiant: quia suæ partis tantùm alienationem habuit. I. 16. C. civ. 1862, s.

7. Cùm quid mutuum dederimus: et si non cavimus, ut æquè bonum nobis redderetur: non licet debitori deteriorem rem, quæ ex eodem genere sit, reddere, veluti vinum novum pro vetere. Nam in contrahendo quod agitur pro cauto habendum est. Id autem agi intelligitur, ut ejusdem generis, et eâdem bonitate solvatur, quâ datum sit. 1. 3. C. civ. 1880, 1902, 1903.

8. Si quis nec causam, nec propositum fœneraudi habuerit: et tu empturus prædia, desideraveris mutuam pecuniam nec volucris creditæ nomine, antequàm emisses, suscipere: atque ita creditor, quia necessitatem fortè proficiscendi habebat, deposuerit apud te hanc eamdem pecuniam, ut, si emisses, nomine obligatus esses: hoc depositum periculo est, ejus qui suscepit. Nam et qui rem vendendam acceperit, ut pretio uteretur, periculo suo rem habebit. 1. 4. C. civ. 1893, 1895.

crediti

9. Quod te mihi dare oporteat, si id posteà perierit, quàm per te factum erit, quo minùs id mihi dares, tuum fore id detrimentum constat. I. 5. C. civ. 1881.

10. Rogasti me, ut tibi pecuniam crederem: ego, cùm non haberem, lancem tibi dedi, vel massam auri: ut eam venderes, et nummis utereris. Si vendideris, puto mutuam pecuniam factam. Quod si lancem, vel massam sine tuâ culpâ perdideris priùs, quàm venderes : utrùm mihi, an tibi perierit, quæstionis est. Mihi videtur Nervæ distinctio verissima existimantis, multùm interesse, venalem habui hanc lancem, vel massam, nec ne: ut, si venalem habui, mihi perierit : quemadmodùm si alii dedissem

vendendam quod si non fui proposito hoc, ut venderem, sed hæc causa fuit vendendi, ut tu utereris, tibi eam perisse et maximè si sine usuris credidi. I. 11. C. civ. 1893.

11. Singularia quædam recepta sunt circà pecuniam creditam. Nam si tibi debitorem meum jussero dare pecuniam :'obligaris mihi, quamvis meos nummos non acceperis. Quod igitur in duabus personis recipitur, hoc et in eadem personâ recipiendum est ut, cùm ex causâ mandati pecuniam mihi debeas: et convenerit, ut crediti nomine eam retincas: videatur mihi data pecunia et à me ad te profecta. 1. 15. C. civ. 1984, s. Co. 110, s.

12. Cùm filiusfamilias viaticum suum mutuum dederit, cùm studiorum causæ Romæ ageret: Responsum est à Scævolà, extraordinario judicio esse illi subveniendum. 1. 17.

13. Quidam existimaverunt : neque eum, qui decem peteret, cogendum quinque accipere, et reliqua persequi: neque eum, qui fundum suum diceret, partem duntaxat judicio persequi. Sed in utrâque causâ humaniùs facturus videtur prætor, si actorem compulerit ad accipiendum id, quod offeratur: cùm ad officium ejus pertineat, lites deminuere. Í. 21. C. civ. 1902, Co. 156.

14. Vinum quod mutuum datum erat, per judicem petitum est. Quæsitum est, cujus temporis æstimatio fieret: utrùm cùm datum esset, au cùm litem contestatus fuisset, an cùm res judicaretur. Sabinus respondit : si dictum esset quo tempore redderetur, quanti tunc fuisset si non, quanti tune cùm petitum esset, interrogavi, cujus loci pretium sequi oporteat. Respondit : si convenisset, ut certo loco redderetur: quanti co loco esset : si dictum non esset: quanti, ubi esset petitum. 1. 22. V. 1. de condict. trit. 1. ult. C. civ. 1902, s. pr. 129.

:

15. Creditor, qui ob restitutionem ædificiorum crediderit, in pecuniam quam crediderit, privilegium exigendi habebit. l. 25. C. civ. 2103.

16. Civitas mortui datione obligari potest, si ad utilitatem ejus pecuniæ versæ sunt. Alioquin ipsi soli, qui contraxerunt, non civitas, tenebuntur. 1. 27.

17. Cùm fundus, vel homo per conditionem petitus esset : puto, hoc jure uti, ut post judicium acceptum causa omnis restituenda sit id est, omne, quod habiturus esset actor, si litis contestandæ tempore solutus fuisset. I. 31. C. civ. 1149, s. 1904.

18. Principalibus constitutionibus cavetur, ne hi, qui provinciam regunt, quive circà eos sunt, negotientur, mutuamve pecuniam dent, foenusve exerceant. 1. 33. p. 175, 176.

19. Cùm ad præsens tempus conditio confertur: stipulatio non suspenditur: et, si conditio vera sit, stipulatio tenet : quamvis tenere contrahentes conditionem ignorent. Veluti si rex Parthorum vivit, centum (millia) dare spondes? eadem sunt, et cùm in præteritum conditio confertur. I. 37.

:

« VorigeDoorgaan »