Pagina-afbeeldingen
PDF

TITULUs 11. — De Jurejurando sive voluntario, sive necessario, síve judicia?i. 1. Maximum remedium expediendarum litium in usum venit jurisjurandi religio : quâ vel ex pactione ipsorum litigatorum, vel ex auctoritate judicis deciduntur controve, siae. I. 1. C. civ. 1357. 2. Jusjurandum speciem transactionis continet : majoremque habet auctoritatem, quàm res judicata. l. 2. C. civ. 1363. 3. Ait praetor, Si is, cum quo agetur, conditione delatd juraverit. Eum, cum quo agetur, accipere debemus ipsum reum. Nec frustrà adjicitur, coaditione delatat : nam si reus juravit, nemine ei jusjurandum deferente : praetor id jusjurandum non tuebitur: sibi enim juravit, alioquin facillimus quisque ad jusjurandum decurreus, nemine sibi deferente jusjurandum, oneribus actionum sc liberabit. l. 3. C. civ. 1357, s. 4. Quâcunque autem actione quis conveniatur, si juraverit, proficiet ei jusjurandum : sive in personam, sive in rem, sive in factum, sive poenali actione, vel quâvis alià agatur: sive de interdicto. l. 3. §. 1. C. civ. 1358, s. 5. Dato jurejurando, non aliud quæritur, quàm am juratum sit : remissâ quaestione, an debeatur: quasi satis probatum sit jurejurando. I. 5. §. 2. C. civ. 1358, s.

6. Remittit jusjurandum, qui, deferente se, cùm paratus ,

esset adversarius jurare, gratiam ei facit, contentus voluntate suscepti jurisjurandi. Quod si non suscepit jusjurandum, licèt posteà parato jurare actor nolit deferre, non videbitur remissum. Nam, quod susceptum est, remitti debet. l. 6. C. civ. 1364. 7. Ait praetor : ejus rei, de quâ jusjurandum delatum fuerit neque in ipsum , ncque in eum, ad quem ca res pertinet: actionem dabo ejus rei. I. 7. V. 1. I. o7. 8. Jurejurando dato, vel remisso, reus quidem acquirit exceptionem sibi, aliisque : actor verò actionem acquirit. In quâ hoc solùm quaeritur, an juraverit dari sibi oportere : vel cùm jurare paratus esset, jusjurandum ei remissum sit. I. 9. §. 1. C. ciy. 1365. 9. sed et si quis in fraudem creditorum jusjurandum detulerit debitori, adversùs exceptionem jurisjurandi, replicatio fraudis creditoribus debet dari. l. 9. §. 5. C. civ. 1365. 1 o. Non deberet alii nocere, quod inter alios actum esset. l. io. 1 1. Ad personas egregias, eosque, qui valetudine impediuntur, domum mitti oportet ad jurandum. l. 1 5. pr. 324, s. I. 5 1 o, s. 12. Si tutor, qui tutelam gerit : aut curator furiosi, prodigive, jusjurandum detulerit : ratum id haberi debet. Nam et alienare res, et solvi eis potest : et agendo, rem in judicium deducunt. 1. 1 7. §. 2. , • • 13. Procurator quoque quod detulit, ratum habendum est scilicet, si aut universorum bonorum administrationem substi

[ocr errors]

net, aut si id ipsum nominatim mandatum sit, aut si in rem suam procurator sit. I. 37. §. ult. - Si itaque mandatum fuit procuratori, ut petat : ille jusjurandum detulit : aliud fecit, quàm quod mandatum est. 1. ig. C. civ. 1984, s. 14. Jusjurandum loco solutionis cedit. l. 27. Interposito (jurejurando) ab omni controversiâ disceditur. I. 4o. in fin. V. 5. l. 7. 15. In duobus reis stipulandi, ab altero delatum jusjurandum etiam alteri nocebit. l. 28. Ex duobus reis promittendi ejusdem pecuniæ alter juravit: alteri quoque prodesse debebit. l. 28. §. 3. C. civ. 1365. 16. Admonendi sumus, interdùm etiam post jusjurandum exactum permitti constitutionibus principum, ex integro causam agere, si quis nova instrumenta se invenisse dicat, quibus nunc solis usurus sit. Sed hae constitutiones tunc videntur locum habere, cùm à judice aliquis absolutus fuerit. Solent enim sæpè judices in dubiis causis, exacto jurejurando, secundùm eum judicare, qui juraverit. Quod si aliàs inter ipsos jurejurando transactum sit megotium, non conceditur eamdem causam retractare. l. 31. Causa jurejurando ex consensu utriusque partis, vel adversario inferente delato et præstito, vel remisso, decisa, nec parjurii praetextu retractari potest, nisi specialiter hoc lege excipiatur. l. 1. C. de reb. cred. et jurejur. C. civ. 2o57, pr. 48o. Jurisjurandi contempta religio satis Deum ultorem habet. I. 2. C. eod. Cùm quis legatum vel fideicommissum, ut potè sibi relictum exigeret, et testamento fortè non apparente, pro eo sacramentum ei ab hærede delatum esset, et is religionem suam praestasset, affirmans sibi legatum vel fideicommissum derelictum esse: et ex hujusmodi testamento id quod petebat consecutus esset, posteà autem manifestum esset factum, nihil ei penitùs fuisse derelictum : apud antiquos quaerebatur; utrùm jurejurando standum esset, an restituere deberet quod accepissset. Nobis itaque meliùs visum est repeti ab eo legatum vel fideicommissum, nullumque ex hujusmodi perjurio ei lucrum accedere. l. ult. C. eod. 17. Ait prætor eum , à quo jusjurandum petetur solvere, aut jurare cogam. Alterum itaque eligat reus : aut solvat, aut juret : si non jurat, solvere cogendus erit à praetore. l. 34. §. 6. Datur autem et alia facultas reo. Ut, si malit, referat jusjurandum. Et si is, qui petit conditione jurisjurandi non utetür, judicium ei prætor non dabit. Æquissimè enim hoc facit, cùm non deberet displicere conditio jurisjurandi ei, qui detulerit.

[ocr errors]

Manifestæ turpitudinis, et confessionis est, molle nec jurare, nec jusjurandum referre. l. 38.

Delatâ conditione jusjurandi, reus solvere, vel jurare, nisi referat jusjurandum, necesse habet. l. 9. C. de reb. cred. et jurej. C. civ. 1361, s.

18. Non semper autem consonans est, per omnia referri jusjurandum, quale defertur : forsitan ex diversitate rerum, vel personarum, quibusdam emergentibus, quæ varietatem inducunt.

Ideòque, si quid tale inciderit, officio judicis conceptio hujusce- .

modi jurisjurandi terminetur. l. 34. §. 8. In bonæ fidei contractibus, nec non etiam in cæteris causis, inopiâ probationum, per judicem jurejurando causâ cognitâ : res decidi oportet. l. 3. C. de reb. cred. et jurej. C. civ. 1358, s. 19. Cum res in jusjurandum demissa sit : judex jurantem absolvit. Referentem audiet : et, si actor juret, condemnet reum : molentem jurare reum, si solvat, absolvit : non solventem condemnat : ex relatione, non jurante actore, absolvit reum. l. 34. l. ult. C. civ. 136 1, s. TiTULus 111. —De condictione causd datd causd non secutd. 1. Si ob rem non inhonestam data sit pecunia, ut filius emanciparetur, vel servus manumitteretur, vel à lite discedatur, causâ secutâ, repetitio cessat. l. i. Titulus Iv. — De condictione ob turpem , vel injustam causam. 1. Omne quod datur, aut ob rem datur, aut ob causam. Et ob rem , aut turpem, aut honestam, turpem autem : aut ut dantis sit turpitudo, non accipientis : aut ut accipientis duntaxat, non etiam dantis : aut utriusque. I. 1. C. civ. 1 1 o8, 1 131, s. 2. Ob rem igitur honestam datum ita repeti potest, si res propter quam datum est, secuta non est. l. 1. §. 1. 3. Quod si turpis causa accipientis fuerit, etiam si res secuta sit, repeti potest. l. 1. §. 2. 4. Ubi autem et dantis, et accipientis turpitudo versatur: non posse repeti, dicimus. l. 3. V. l. 8. in f. 5. Perpetuò Sabinus probavit veterum opinionem existimantium, id quod ex injustâ causâ apud aliquem sit posse condici. In quâ sententiâ etiam Celsus est. l. 6. 6. Si el dantis, et accipientis turpis causa sit, possessorem potiorem esse. Et ideò repetitionem cessare, tametsi ex stipulatione solutum est. l. 8. in fin. Titulus v. — De condictione indebiti. 1. Si quis indebitum ignorans solvit, per hanc actionem condicere potest. Sed si sciens se non debere, solvit : cessat repetitio. l. 1. C. civ. 1235, s. 1376, s. 2. Si quid ex testamento solutum sit, quod posteà falsum, vel inofficiosum, vel irritum, vel ruptum apparuerit : repetetur.

[ocr errors]

De legatis ex testamento inofficioso. v. s. de inoff. test. n. oa. ex Nov. 1 15. 3. Si post multum temporis codicilli diù celati, prolati: [sunt] qui ademptionem contineant legatorum solutorum : vel diminutionem, per hoc, quia aliis quoque legata relicta sunt, (solutum eae testamento repetetur.) I. 2. §. r. 4. Idem est, et si, solutis legatis, nova et inopinata cansa hæreditatem abstulit : veluti nato posthiimo, quem hæres in utero fuisse ignorabat, vel etiam ab hostibus reverso filio quem pater obisse falsò præsumpserat. Nam utiles actiones posthumo, vel filio, qui hæreditatem evicerat, dari oportere in eos, qui legatum perceperunt, imperator Titus Antoninus rescripsit. I. 3. 5. In diem debitor, adeò del)itor est, ut antè diem solutum repetere non possit. l. 1 o. Nam si, cùm moriar dare promisero, et anteà solvam : repetere me non posse, Celsus ait. Quae sententia vera est. l. 17. C. civ. 1 1 86. 6. Hoc naturâ aeqnum est, neminem cum alterius detrimento fieri locupletiorem. I. 1 4. 7. Indebiti soluti condictio naturalis est. Et ideò etiam quod rei solutae accessit, venit in condictionem : ut putà, partus qui ex ancillà natus sit : vel quod alluvione accessit. Imò et fructus, quos is, cui solutum est, bonâ fide percepit, in condictionem venient. l. 1 5. Ei, qui indebitum repetit, et fructus et partus restitui debent, deductâ impensâ. l. 65. §. 5. - _* Si quid probare potueris patrem tuum, cui hæres exstitisti, ampliùs debito creditori suo persolvisse, repetere potes. Usuras autem ejus summae praestari tibi frustrà desideras. Actione enim conditionis ea sola quantitas repetitur, quæ indebita soluta est. l. 1. C. eod. C. civ. 1 235, 1 376, s. 8. Sub conditione debitum , per errorem solutum pendente quidem conditione, repetitur. Conditione autem existente, repeti non potest. Quod autem sub incerto die debetur, die existente non repetitur. I. 16. Qnod si eâ conditione, debetur , quæ omnimodo exstatura est ; solutum repeti non potest : licèt sub aliâ conditione , quae an impleatur, incertum est : si antè solvatur, repeti possit. l. 18. C. civ. 1 1 68, s. 1 1 8 1 , s. 9. Si poenae causâ ejus, cui debetur, debitor liberatus est : naturalis obligatio manet. Et ideò solutum repeti non potest. I. 1 9. V. l. 26. §. 3. et l. 4o. v. 1. de Senat. Maced. I. 9. §. 4. C. civ. 1 235, s. 1 o. Quamvis debitum sibi quis recipiat : tamen si is, qui dat, non debitum dat : repetitio cómpetit. Veluti si is, qui hæredem se, vel bonorum possessorem falsò existimans, creditori hæreditario solverit. Hic enim ueque verus hæres liberatus erit : et is, quod dedit, repetere poterit. Quamyis enim debitum sibi quis recipiat: tamen si is qui dat, non debitum dat : repetitio competit. i. 19. §. 1. V. l. 44. C. civ. 1235, 1377, s. 1 1. Si post rem judicatam quis transegit, et solverit : repetere poterit, id circò quia placuit, transactionem nullius esse momenti. iHoc enim imperator Antoninus cum divo patre suo rescripsit. Retineri tamen , atque compensaui in causam judicati, quoà ob talem transactionem solutum est, potest. Quid ergò si appellatum sit ? vel hoc ipsum incertum sit, an judicatum sit, vel an sententia valeat? magis est, ut transactio vires habeat. Tunc enim rescriptis locum esse credendum est ; cùm de sententiâ indubitatâ, quae nullo remedio adtemperari potest, transigitur. 1. o3. §. 1. V. l. 7. ff. de trans. l. 32. C. cod. C. civ. 2o56. 1 o. Indebitum autem solutum accipimus, non solùm si omninò non debeatur, sed et si per aliquam exceptionem perpetuam peti non poterat. Quare hoc quoque repeti poterit : hisi sciens se tutum exceptione, solvit. l. 26. §. 3. C. civ. 22 1 9, s. 13. Fundum indebitum dedi , et fructus condico, vel hominem indebitum, et hunc sine fraude modico distraxisti : nempè hoc solùm refundere debes, quod ex pretio habes. l. 26. §. ia. C. civ. 1 38o. 14. Cùm is qui Pamphilum aut Stichum debet, simul utrumque solverit : si posteaquam utrumque solverit, aut uterque, aut alter ex his desiit in rerum naturâ esse, nihil repetet. Id enim remanebit in soluto, quod superest. I. 32. C. civ. 1 189, s. 1 5. Mulier , si in eâ opinione sit, ut credat se pro dote obligatam, quidquid dotis nomine dederit, non repetit. Sublatâ enim falsâ opinione, relinquitur pietatis causa ex quâ solntum repeti non potest. l. 32. §. 2. C. civ. 1235. 16. Repetitio nulla est ab eo , qui suum recepit : tametsi ab alio, quàm vero debitore, solutum est. l. 44. v. l. 65. §. ult. C. civ. 1236, 1239. 17. Ex quibus causis retentionem quidem habemus, petitionem autem non habemus : ea , si solverimus, repetere non possumus. l. 51. 18. Ex his omnibus causis, quæ jure non valuerunt, vel nori habuerunt effectum , secutâ per errorem solutione , condictioni locus erit. l. 54. Haec condictio ex bono et aequo introducta, quod alterius apud alterum sine causâ deprekenditur, revqcare consuevit. l. 66. 1 9. Quod transactionis nomine datur, licèt res nulla media fuerit, non repetitur. Nam si lis fuit : hoc ipsum, quod à lite disceditur, caúsa videtur esse. l. 65. §. 1. Pro dubietate eorum , qui mente titubante indebitam solverint pecuniam, certamen legum latoribus incidit, idne quod ancipiti animo persolverint po$sint repetere an non. Quod uos deciden

« VorigeDoorgaan »