Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

esse nec habere, quod possem retinere. 1. 8. C. civ. 2080, 2086. 5. Si unus ex hæredibus portionem suam solverit, tamen tota res pignori data venire poterit: quemadmodùm si ipse debitor portionem solvisset. l. 8. §. 2. C. civ. 2083.

6. Cùm pignus ex pactione venire potest : non solùm ob sortem non solutam venire poterit, sed ob cætera quoque, veluti usuras, et quæ in id impensa sunt. 1. 8. in fin. C. civ. 2073, s.

7. Propriè pignus dicimus, quod ad creditorem transit, hipothecam, cùm non transit nec possessio ad creditorem. 1. 9. §. 2. C. civ. 2071, S. 2114, S.

8. Novata autem debiti obligatio, pignus perimit, nisi convenit, ut pignus repetatur. 1. 11. §. 1. C. civ. 1271, S.

9. Si creditori plures hæredes exstiterint, et uni ex his pars ejus solvatur non debent cæteri hæredes creditoris injuriâ affici sed possunt totum fundum vendere. 1. 11. §. 4. C. civ. 2083.

10. In eam duntaxat summam invecta mea et illata tenebunhoc tur, in quam cœnaculum conduxi: non enim credibile est, convenisse, ut ad universam pensionem insulæ frivola mea tenerentur. l. 11. §. 5. C. civ. 2073, s.

11. Venit autem in hâc actione, et dolus, et culpa, ut in commodato venit et custodia: vis major non venit. 1. 13. §. ult.

Quæ fortuitis casibus accidunt, cùm prævideri non potuerint, (in quibus etiam aggressura latronum est) nullo bonæ fidei judicio præstantur. Et ideò creditor pignora, quæ hujusmodi casu interierint, præstare non compellitur: nec à petitione debiti submovetur, nisi inter contrahentes placuerit, ut amissio pignorum liberet debitorem. 1. 6. C. eod.

Ea igitur, quæ diligens paterfamilias in suis rebus præstare solet, à creditore exiguntur. l. 14. C. civ. 2080.

12. Si nuda proprietas pignori data sit: ususfructus, qui posteà adcreverit, pignori erit. Eadem causa est alluvionis. 1. 18. §. 1. C. civ. 2081, 2085, s.

13. Domo pignori datâ, et area ejus tenebitur. Est enim pars ejus. Et contrà, jus soli sequetur ædificium. 1. 21. C. civ. 546, 547, 552, 2073, s.

14. Sicut negligere creditorem dolus et culpa, quam præstat, non patitur ita nec talem efficere rem pignoratam, ut gravis sit debitori ad recuperandum. Putà saltem grandem pignori datum. ab homine qui vix luere potest, nedùm excolere: tu acceptum pignori excoluisti sic, ut magni pretii faceres. Alioquin non est æquum, aut quærere me alios creditores, aut cogi distrahere, quod velim receptum, aut tibi penuriâ coactum derclinquere. (Medie) igitur hæc à judice erunt dispicienda : ut neque delicatus debitor, neque onerosus creditor audiatur. l. 25. C. civ. 2080.

15. Non est mirum, si ex quâcunque causâ magistratus in possessionem aliquem miserit, pignus constitui. I. 26. V. 1. ult. C. de præt. pign. C. civ. 2041, 2071, I. 118.

16. Cùm et sortis nomine, et usurarum, aliquid debetur ab eo, qui sub pignoribus pecuniam debet : quidquid ex venditione pignorum recipiatur : primùm usuris, quas jam tunc deberi constat : deindè, si quid superest, sorti accepto ferendum est. Nec audiendus est debitor, si, cùm parùm idoneum se esse sciat, eligit, quo nomine exonerari pignus suum malit. 1. 35. C. civ. 1254.

:

17. Si quis in pignore pro auro æs subjecisset creditori, qualiter teneatur, quæsitum est. In quâ specie rectissimè Sabinus scribit si quidem dato auro, as subjecisset, furti teneri. Quod si in dando æs subjecisset, turpiter fecisse: non furem esse. Sed (et) hîc puto pigneraticium judicium locum habere. Et ita Pomponius scribit. Sed et extra ordinem stellionatûs nomine plectetur: ut est sæpissimè rescriptum. I. 36. C. civ. 2059, s.

18. Sed et st quis rem alienam mihi pignori dederit sciens prudensque vel si quis alii obligatam, mihi obligavit, nec me de hoc certioraverit: eodem crimine plectetur. l. 36. §. 1.C. civ. 2059.

19. Planè si ea res ampla est, et ad modicum æris fuerit pignerata: dici debebit, cessare non solùm stellionatûs crimen, sed etiam pigneratitiam, et de dolo actionem: quasi in nullo captus sit, qui pignori secundo loco accepit. 1. 36. in fin.

20. Gaius Seius ob pecuniam mutuam fundum suum Lucio Titio pignori dedit. Posteà pactum inter eos factum est, ut creditor pignus suum in compensationem pecuniæ suæ certo tempore possideret. Verùm ante expletum tempus creditor, cùm suprema sua ordinaret, testamento cavit, ut alter ex filiis suis haberet, eum fundum: et addidit, quem de Lucio Titio emi: cùm non emisset. Hoc testamentum inter cæteros signavit et Gaius Seius, qui fuit debitor. Quæro, an ex hoc quod signavit præjudicium aliquod sibi fecerit : cùm nullum instrumentum venditionis proferatur, sed solum pactum, ut creditor certi temporis fructus caperet. Herennius Modestinus respondit, contractui pignoris non obesse, quod debitor testamentum creditoris, in quo se emisse pignus expressit, signasse proponitur. 1. 39.

21. Rem alienam pignori dedisti, deindè dominus rei ejus esse cœpisti, datur utilis actio pigneratitia creditori. l. 41.

22. Ex pignore percepti fructus imputantur in debitum : qui si sufficiunt ad totum debitum, solvitur actio, et redditur pignus: si debitum excedunt, qui supererunt redduntur. l. 1. C. eod.

Creditor qui prædium pignori nexum detinuit, fructus quos percepit vel percipere debuit, in rationem exonerandi debiti computare necesse habet. 1. 3. C. eod. C. civ. 2081, 2085.

23. Si agrum deteriorem constituit (creditor) eo quoque nomine pigneratitiâ actione obligatur. d. l. 3.

Si dolo vel culpâ (creditor) rem suppositam deteriorem fecerit, eo quoque nomine pigneratitiâ actione tenebitur, ut talem

restituat, qualis fuerat tempore obligationis. 1. 7. C. eod. C. civ. 2080.

24. Nec creditores, nec qui his successerunt, adversùs debitores pignori quondàm res nexas petentes, redditâ jure debiti quantitate, vel his non accipientibus oblata et consignata et deposita, longi temporis præscriptione muniri possunt. l. 10. C. eod. Î. ult. eod. C. civ. 2078, 2079, 2236, s.

25. Pignoris causâ res obligatas, soluto debito restitui debere pigneratitiæ actionis natura declarat. 1. pen. C. eod. C. civ. 2082, 2087.

LIBER QUATUORDECIMUS.

TITULUS I. De exercitorid actione.

1

1. Utilitatem hujus edicti patere, nemo est, qui ignoret. Nam cùm interdùm ignari, cujus sint conditionis, vel quales, cum magistris propter navigandi necessitatem contrahamus, æquum fuit, eum, qui magistrum navi imposuit, teneri: ut tenetur, qui institorem tabernæ, vel negotio præposuit, cùm sit major necessitas contrahendi cum magistro, quàm institore. Quippè res patitur, ut de conditione quis institoris dispiciat, et sic contrahat: in navis magistro non ita. Nam interdùm locus, tempus non patitur pleniùs deliberandi consilium. l. 1. co. 216.

2. Magistrum navis accipere debemus, cui totius navis cura mandata est. l. 1. §. 1. co. 221, S.

3. Sed si cum quolibet nautarum sit contractum, non datur actio in exercitorem, quanquàm ex delicto cujusvis eorum, qui navis navigandæ causa in nave sint, detur actio in exercitorem. Alia enim est contrahendi causa, alia delinquendi. Si quidem qui magistrum præponit, contrahi cum eo permittit: qui nautas adhibet, non contrahi cum eis permittit : sed culpâ, et dolo carere eos, curare debet. l. 1. §. 2. co. 216, s.

.e

4. Magistri autem imponuntur locandis navibus, vel ad merces, vel vectoribus conducendis, armamentisve emendis. Sed etiam si mercibus emendis, vel vendendis fuerit præpositus: etiam hoc nomine obligat exercitorem. l. 1. §. 3. co. 216, s.

5. Nec cujus ætatis sit, (magister) intererit sibi imputaturo, qui præposuit. l. 1. §. 4.

6. Magistrum autem accipimus, non solùm quem exercitor præposuit, sed et eum, quem magister: et hoc consultus Julianus in ignorante exercitore respondit. Cæterùm si scit, et passus est, eum in nave magisterio fungi, ipse enim imposuisse videtur. Quæ sententia mihi videtur probabilis. Omnia enim facta magistri debet præstare, qui eum præposuit: alioquin contrahentes decipientur, et faciliùs hoc in magistro, quàm institore, admittendum propter utilitatem. Quid tamen si sic magistrum præposuit, ne alium ei liceret pruponere? an adhæc Juliani sententiam

admittimus, videndum est. Finge enim et nominatim eum prohi buisse, ne Titio magistro utaris. Dicendum tamen erit, eò usque producendam utilitatem navigantium. l. 1. §. 5. co. 216, s. C. civ. 1384, s.

7. Non autem ex omni causâ prætor dat in exercitorem actionem : sed ejus rei nomine, cujus ibi præpositus fuerit. Id est, (si) in eam rem præpositus sit. Ut putà si (ad) onus vehendum locatum sit aut aliquas res emerit utiles naviganti: vel si quid, reficiendæ navis causâ contractum, vel impensum est : vel si quid nautæ operarum nomine petent. l. 1. §. 7.

:

Igitur præposito certam legem dat contrahentibus. Quare si eum præposuit navi ad hoc solùm, ut vecturas exigat, non ut locet, quod fortè ipse locaverat, non tenebitur exercitor, si magister locaverit: vel si ad locandum tantùm, non ad exigendum, idem erit dicendum aut si ad hoc, ut vectoribus locet, non ut mercibus navem præstet, vel contra modum : egressus, non obligabit exercitorem. Sed et si, ut certis mercibus eam locet, præpositus est, putà legumini, cannabæ, ille marmoribus, vel alià materiâ locavit, dicendum erit non teneri. Quædam enim naves onerariæ, quædam (ut ipsi dicunt) imbanyoi, id est, vectorum ductrices, sunt. Et plerosque mandare scio, ne vectores recipiant. Et sic, ut certâ regióne, et certo mari negotietur. Ut ecce, sunt naves, quæ Brundusium à Cassiopâ, vel à Dyrrachio vectores trajiciunt, ad onera inhabiles. Item quædam fluvii capaces, mare non sufficientes. l. 1. §. 12. co. 216, s. C. civ. 1384, s.

ad

8. Si plures sint magistri non divisis officiis: quod cunque cum uno gestum erit, obligabit exercitorem. d. l. 1. §. 12. et 13. co. 216, s.

9. In re dubiâ meliùs est verbis edicti servire. I. 1. §. 20. V. I. 8. C. de jud. 1. 13. §. 2. ff. de excus. tut. 1. 56. ff. de reg. jur.

10. Si plures navem exerceant, cum quolibet eorum in solidum agi potest, ne in plures adversarios distringatur, qui cum uno contraxerit. l. 1. §. ult. et l. 2. C. civ. 1222, s. co. 216, s.

11. Si tamen plures per se navem exerceant, pro portionibus exercitionis conveniuntur. Neque enim invicem sui magistri videntur. 1. 4.

12. Lucius Titius Stichum magistrum navis præposuit. Is pecuniam mutuatus, cavit, se in refectionem navis eam accepisse. Quæsitum est, an non aliter Titius exercitoriâ teneretur, quàm si creditor probaret, pecuniam in refectionem navis esse consumptam. Respondit, creditorem utiliter acturum, si, cùm pecunia crederetur, navis in eâ causâ fuisset, ut refici deberet. Etenim ut non oportet creditorem ad hoc adstringi, ut ipse reficiendæ navis curam suscipiat, et negotium domini gerat: (quod certè futurum sit, si necesse habeat probare, pecuniam in refectionem erogatam esse) ita illud exigendum, ut sciat, in hoc se credere,

cui rei magister quis sit præpositus. Quod certè aliter fieri non potest, quàm si illud quoque scierit necessariam refectioni pecuniam esse. Quare et si in eâ causâ fuerit navis, ut refici deberet, multò tamen major pecunia credita fuerit, quàm ad eam rem esset necessaria : non debere in solidum adversùs dominum navis actionem dari. 1. ult. co. 232, s. 322.

TITULUS 11. De lege Bhodiá de jactu.

1. Lege Rhodiâ cavetur, ut, si levandæ navis gratiâ jactus mercium factus est, omnium contributione sarciatur quod pro omnibus datum est. l. 1.

Equissimum enim est, commune detrimentum fieri eorum, qui propter amissas res aliorum consecuti sunt : ut merces suas salvas haberent. l. 2. co. 410, s.

2. Si conservatis mercibus deterior facta sit navis, aut si quid exarmaverit : nulla facienda est collatio: quia dissimilis earum rerum causa sit, quæ navis gratiâ parentur, et earum pro quibus mercedem aliquis acceperit. Nam et si Faber incudem, aut malleum fregerit : non imputaretur ei, qui locaverit opus. Sed si voluntate vectorum, vel propter aliquem metum id detrimentum factum sit, hoc ipsum sarciri oportet. I. 2. §. 1. V. 1. l. 3. co. 417, S.

2. Cùm in eadem nave varia mercium genera complures mercatores coegissent: prætereàque multi vectores servi, liberique in eâ navigarent: tempestate gravi ortâ, necessariò jactura facta erat. Quæsita deindè sunt hæc an omnes jacturam præstare oporteat, et si qui tales merces imposuissent: quibus navis non oneraretur, velut gemmas, margaritas : et quæ portio præstanda est et an etiam pro liberis capitibus dari oporteat : et quâ actione ea res expediri possit. Placuit, omnes, quorum interfuisset jacturam fieri, conferre oportere : quia id tributum observatæ res deberent. Itaque dominum etiam navis pro portione obligatum esse. Jacturæ summam pro rerum pretio distribui oportet. Corporum liberorum æstimationem nullam fieri posse. 1. 2. §. 2. co. 417, s.

4. Itidem agitatum est, an etiam vestimentorum cujusque, et annulorum æstimationem fieri oporteat. Et omnium visum est: nisi si quâ consumendi causâ imposita forent: quo in numero essent cibaria: eò magis, quod, si quandò ea defecerint in navigationem, quod quisque haberet, in commune conferret. 1. 2. §. 2. in fin. co. 419, s.

5. Si navis à piratis redempta sit: Servius, Ofilius, Labeo, omnes conferre debere, aiunt. Quod verò prædones abstulerint eum perdere, cujus fuerit, nec conferendum ei, qui suas merces redemerit. 1. 2. §. 3. co. 302, 304.

6. Portio autem pro æstimatione rerum, quæ salvæ sunt, et earum, quæ amissæ sunt, præstari solet. Nec ad rem pertinet,

« VorigeDoorgaan »