Pagina-afbeeldingen
PDF

si hæ quæ amissæ sunt, pluris veniri poterunt : quoniam detrimenti, non lucri, fit præstatio. Sed in his rebus, quarum nomine conferendum est, æstimatio debeat haberi , non quanti emptæ sint, sed quanti venire possunt. l. 2. §. 4. co. 414, s. 7. Si res, quæ jactæ sunt apparuerint : exoneratur collatio. l. 2. §. 7. 8. Res jacta domini manet, nec fit apprehendentis : quia pro derelicto non habetur. l. 2. §. ult. V. t. 3, p. 156, s. 9. Cùm arbor, aut aliud navis instrumentum, removendi communis periculi causâ, dejectum est, contributio debetur. l. 3. Arbore caesâ, ut navis cum mercibus liberari possit, æquitas contributionis habebit locum. l. 5. §. 1. Amissæ navis damnum, collationis consortio non sarcitur per eos qui merces suas naufragio liberaverunt. Nam hujus æquitatem tunc admitti placuit, cùm jactùs remedio, cæteris in communi periculo, salvâ navi, consultum est. l. 5. co. 422 , s. 1 o. Navis onustæ levandæ causâ, (quia intrare flumen vel portum non potuerat cum onere) si quædam merces in scapham trajectæ sunt, ne aut extra flumen periclitetur, aut in ipso ostio, vel portu : eaque scapha submersa est : ratio haberi debet inter eos, qui in nave merces salvas habent, cum his, qui in scaphâ ET; , perindè tanquàm si jactura facta esset. Idque Sainus (quoque) libro secundo responsorum probat. Contrà, si scapha cum parte mercium salva est, navis periit : ratio haberi non debet eorum, qui in nave perdiderunt: quia jactus imr tributum , nave salvâ venit. l. 4. co. 427. 1 1. Sed si navis, quæ in tempestate, jactu mercium unius mercatoris, levata est, in alio loco submersa est, et aliquorum mercatorum merces per urinatores extractæ sunt, datâ mercede: rationem haberi debere ejus, cujus merces in mavigatione, levandæ navis causâ, jactæ sunt, ab his, qui posteà sua per urinatores servaverunt, Sabinus æquè respondit. l. 4. §. 1. co. 424. 12. Eorum verò, qui ita servaverunt, invicem rationem haberi, non debere ab eo, qui in navigatione jactum fecit, si quædam ex his mercibus per urinatores extractæ sunt. Eorum enim merces non possunt videri servandæ navis causâ jactæ esse, quæ periit. l. 4. §. 1. in fin. co. 423, s. 13. Cùm autem jactus de nave factus est, et alicujus res, quæ in navi remanserunt, deteriores factæ sunt: videndum, an conferre cogendus sit quia non debet duplici damno onerari, et collationis , et quod res deteriores factæ sunt. Sed defendendum est, hunc conferre debere pretio præsente rerum. l. 2. §. 2. co. 42',. 14. Navis adversâ tempestate depressa, ictu fulminis deustis armamentis, et arbore, et antennâ, Hipponem delata est: ibique tumultuariis armamentis ad praesens comparatis, Hostiam navigavit: et onus integrum pertulit. Quaesitúm est, an hi, quorum

[ocr errors]
[merged small][ocr errors]

onus fuit, nautæ pro damno conferre debeant ? Respondit, non debere. Hic enim sumptus instruendæ magis navis, quàm conservandarum mercium gratiâ factus est. l. 6. co. 4oo. 15. Cùm depressa navis, aut dejecta esset, qüot quisque ex eâ suum servasset , sibi servare respondit, tanqùàm ex inçendio. l. 7. co. 423. 16. Qui levandæ navis gratiâ res aliquas projiciunt, non hanc mentem habent, ut eas pro derelicto habeant. Quippè , si invemerint eas, ablaturos: et, si suspicati fuerint, in quem locum ejectæ sunt, requisituros. Ut perindè sint, ac si quis onere pressus, in viam rem abjecerit, mox cum aliis reversurus, ut eamdem auferret. l. 8. co. 429. 7. Si vehenda mancipia conduxisti : pro eo mancipio, quod in nave mortuum est , vectura tibi non debetur. Paulus : imò quæritur, quid actum est, utrùm (ut) pro his, qui impositi, an pro his, qui deportati essent, merces daretur. Quod `si hoc apparere non potuerit : satis erit pro nautâ, si probaverit, impositum esse mancipium. l. 1o. Titulus 111. De institoriâ actione. 1. Æquum prætori visum est, sicut commoda sentimus ex actu institorum , ita etiam obligari nos ex contractibus ipsorum, et conveniri. l. I. co. a16, s. 2. Marcellus ait, debere dari actionem ei, qui institorem praeposuit , in eos, qui cum eo contraxerint. l. 1. in. fin. 3. Institor appellatus est ex eo, quod negotio gerendo instet. Nec multùm facit, tabernae sit præpositus, an cuilibet alii negotiationi. l. 3. C. civ. 1984, s. 4. Non omne, quod cum institore geritur, obligat eum qui praeposuit : sed ita, si ejus gratiâ, cui præpositus fuerit contractum est : (id est duntaxat ad id, quod eum praeposuit.) l. 5. §. 1 2. et seq. C. civ. 1998. ... 5. Parvi refert, quis sit institor : masculus, an fœmina : liber, aut servus : proprius vel alienus : item quisquis praeposuit. Nam et si mulier praeposuit, competet institoria , exemplo exercitoriæ actionis. l. 7. §. 1. Pupillus institor obligat eum qui eum posuit, institoriâ actione: quoniam sibi imputare debet, qui eum præposuit. Nam (et) plerique pueros, puellasque tabernis præponunt. l. 7. §. 2. et l. 8. C. civ. 199o. 6. De quo palàm proscriptum fuerit, ne cum eo contrahatur, is præpositi lóco non habetur. Non enim permittendum erit cum institore contrahere : sed, si quis nolit `contrahi, prohibeat : cæterùm, qui præposuit, tenebitur ipsâ præpositione. I. 1 1. §. 2. C. civ. 1988, 1989, 1998. 7. Lucius Titius mensæ numulariæ, quam exercebat, habui libertum præpositum. Is, Gaio, Seio cavit in hæc verba : Octavius germinalis , rem agens Octavii Felicis, Domitio Felici salutem. Habes penès mensam patroni mei denarios mille , quos denarios vobis numerare debebo pridiè Calendas Maias. Quæsitum est, Lucio Titio defuncto sine hærede, bonis ejus venditis, an ex epistolâ jure conveniri terminalis possit. Respondit, nec jure his verbis oligatum, nec aequitatem conveniendi eum superesse : cùm id, institoris officio ad fidem mensæ protestandam scripsisset. l. ult. C. civ. 1998, s. TItUIlUs Iv. — De tributorid actione. 1. Si qui contrahebant, ipsam mercem pignori acceperint ? Puto debere dici, praeferendos domiuo jure pignoris. l. 5. §. 8. C. civ. 2o73, s.; co. 536 , s. 2. Si dedi mercem meam vendendam, et exstat : videamus, ne iniquum sit, in tributum me vocari. Et si quidem in creditum ei abiit, tributio locum habebit. Enim verò, si non abiit : quia res venditæ non aliàs desinunt esse meae, quamvis vendidero, nisi ære soluto, vel fidejussore dato, vel aliàs satisfacto, dicendum erit vindicare me posse. l. 5. §. 18. co. 576, s. 3. Tributio autem fit pro ratâ ejus , quod cuique debeatur. Et ideò, si unus creditor veniat desiderans tribui integram portionem , consequitur. Sed quoniam, fieri potest, ut alius quoue, vel alii existere possint mercis peculiaris creditores: cavere ÄÈÉ, creditor iste, pro ratâ se refusurum, si fortè alii emcrserint creditores. l. 5. §. ult. pr. 656, s. co. 532, s. 4. Illud quoque cavere debet (creditor) si quid aliud domini debitum emerserit, refusurum se ei pro ratá. Finge enim conditionale debitum imminere, vel in occulto esse. Hoc quoque admittendum est. Nam injuriam dominus pati non debet, licèt in tributum vocatur. l. 7. Titvlvs v. — Quod cum eo qui in aliend potestate est, negotium gestum esse dicetur. 1. Omnia proconsul agit, ut, qui contraxit cum eo, qui in alienâ potestate sit, etiam si deficient superiores actiones, (id est, exercitoria , institoria , tributoriave) nihilominùs tamen , in quantum ex bono et æquo res patitur, suum consequatur. Sive enim jussu ejus, cujus in potestate sit, negotium gestum fuerit, in solidum eo nomine judicium pollicetur: sive non jussu , sed tamen in rem jus versum fuerit, eatenùs introducit actionem , quatenùs in rem versum fuerit : sive neutrum eorum fit, de peculio actionem constituit. l. 1. v. 1. 1. §. 1. ff. de pecul. C. civ. 124 1 , 1312, 1926, 199o , co. 1 1 4. TitulUs vI. De Senatusconsulto Macedoniano. 1. Filiifamilias in castrensi peculio vice patrumfamilias funguntur. l. 2. C. civ. 488. 2. Si quis patremfamilias esse credidit, non vanâ simplicitate deceptus, nec juris ignorantiâ, sed quia publicè paterfamilias

sa

plerisque videbatur, sic agebat, sic contrahebat, sic muneribus
fungebatur: cessabit senatusconsultum. l. 3.V. l. 3. ff. de off. præt.
3. Quod dicitur in eo, qui studiorum causâ absens mutuum
acceperat, cessare senatusconsultum : ita locum habet, si pro-
babilem modum in mutuà non excessit. Certè eam quantitatem,
quam pater solebat subministrare. l. 7. §. 13. C. civ. 1312.
4. Hoc ampliùs, cessabit senatusconsultum, si pater solvere
coepit quod filiusfamilias mutuum sumpserit : quasi ratum ha-
buerit. Si paterfamilias factus, solverit partem debiti, cessabit
senatusconsultum : nec solutum repetere potest. l. 7. §. penult. et
ult. C. civ. 1 134 , 1 235, 131 I. -
5. Hi demùm solutum non repetunt, qui ob poenam credito-
rum actione liberantur, non quoniam exonerare eos lex voluit.
l. 9. §. 4. in fin. Quia naturalis obligatio manet. l. 1 o. v. s. de con-
dict. indeb. l. 19.
6. Si jusserit pater filio credi, deindè, ignorante creditoré,
mutaverit voluntatem : locus senatusconsulto non erit : quoniam
initium contractùs spectandum est. l. 12. C. civ. 2oo8.

LIBER QUINDECIMUS.

T1TUI.us 1. De peeulio 1. Peculium Tubero sic definit, quod servus domini permissu, separatum à rationibus dominicis habet, deducto indè, si quid domino debetur. I. 5. §. ult. 2. Si nondùm quicquam domino absit, (Marcellus ait) meliùs esse præstare creditori : ut caveat (ille) refusurum se, si quid præstiterit dominus hoc nomine conventus : quàm ab initio deduci: ut medii temporis interusurium magis creditor consequatur. l. 9. §. ult. 3. Licet creditori vigilare ad suum consequendum. l. 21. 4. Iniquum in plures adversarios distringi qui cum uno contraxerit. l. 27. §. ult. v. tit. de duob. reis. 5. Fidejussor futuræ quoque actionis accipi potest. l. 5o. C. civ. 1 13o, 2o 1 1 , s. - TitULUs 11. — De in rem verso. 1. Regulariter dicimus, toties de in rem verso esse actionem: <quibus casibus procurator mandati, vel qui negotia gessit, negotiorum gestorum haberet actionem. l. 3. §. 2. C. civ. 1375, 1998. Illud in summâ admonendi sumus, id quod jussu patris contractum fuerit, quodque in rem ejus versum erit : directò quoque posse à patre dominove condici , tanquàm si principaliter

cum ipso negotium gestum esset. §. ult. inst. Quod cum eo qui

in al. pot. e. n. g. e. d. Si in rem eorum quod acceptum est, con

versum sit : quasi cum ipsis potiùs contractum videatur. l. 1. h. t.

2. Neque spectamus: an bono domini cesserit, quod consumptum est : sed an in megotium domini. Undè rectè dicitur : et si frumentum comparavit servus ad alendam domini familiam, et in horreo dominico reposuit, et hoc periit, vel corruptum est vel arsit: viderit versum. l. 3. §. 6. in fin. et §. 7. C. civ. 1999. 3. Curiosus debet esse creditor quò vertatur. l. 3. §. 9. in fin. 4. In rem autem versum videtur, pro ut aliquid versum est. Proindè si pars versa est, de parte erit actio. l. 10. §. 4. TITULUs 111. — Quod jussu. 1. Meritò ex jussu domini in solidum adversùs eum judicium datur. Nam quodammodò cum eo contrahitur, qui jubet. l. 1. C. civ. I 998. 2. Jussum autem accipiendum est: sive testato quis, sive per epistolam, sive verbis, aut per nuntium : sive specialiter in uno contractu jusserit, sive generaliter. l. 1. §. 1 .C. civ. 1985. 3. Sed ego quæro, an revocare hoc jussum, antequàm credatur, possit, et puto, posse: quemadmodùm si mandasset, et posteà ante contractum contrariâ voluntate mandatum revocasset, et me certiorasset. l. 1. §. 2. C. civ. 2oo3, s.

LIBER SEXDECIMUS.

TITULUs I. Ad senatusconsultum velleianum. 1. Civilia officia adempta sunt foeminis. l. 1. §. 1. 2. Solvit et qui reum delegat. l. 8. §. 3. in fin. C. civ. 1273, 1275, 1 277, 1295, 169o, 2 1 12. TITULUs 11. De compensationibus. 1. Compensatio, est debiti et crediti inter se contributio. l. I. C. civ. 1289. . 2. Unusquisque creditorem suum, eumdemque debitorem, petentem, submovet, si paratus est compensare. l. 2.j. Ideò compensatio necessaria est, quia interest nostrâ potiùs non solvere, quàm solutum repetere. l. 3. C. civ. 129o, 1291. 3. Etiam quod naturâ debetur, venit in compensationem. l. 6. v. l. I 4. C. civ. 1291 , 1293, pr. 581 , 1 oo4. 4. Quod in diem debetur, non compensabitur, antequàm dies venit , quanquàm dari oporteat. l. 7. C. civ. 1 186, 1291 , 1292. 5. Quoties ex maleficio oritur actio, ut putà ex causâ furtivâ exterorumque maleficiorum, si de eâ pecuniarrè agitui, compensatio locum habet. l. 1 o. §. 2. C. civ. iog3, 1885, 237g. 6. Cùm alter alteri pecuniam sine usuris, alter usurariam de— bet, constitutum est à Divo Severo, concurrentis apud utrumque quantitatis usuras non esse præstandas. l. 11. C. civ. 1291. 7. Quæcunque per exceptionem perimi possunt, in compensationem non veniunt. I. 1 4. C. civ. 22 1 9, s. 2 228, s. 2262, s. 8. Pecuniam certo loco à Titio dari stipulatus sum : is petit à me, quam ei debeo, pecuniam. Quæro, án hoc quoque conpensandum sit, quanti meâ interfuit certo loco dari, Respondit : si

« VorigeDoorgaan »