Pagina-afbeeldingen
PDF

w

Titius petit : eam quoque pecuniam, quam certo loco dare promisit, in compensationem deduci oportet, sed cum suâ causâ, id est ut ratio habeatur, quanti Titii interfuerit, eo loco, quo convemerit, pecuniam dari. l. 15. 9. Ob negotium copiarum, expeditionis tempore mandatnm, curatorem condemnatum, pecuniam jure compensationis retineré non placuit : quoniam ea non compensantur. I. 2o. In ea quæ reipublicæ te debere fateris, compensari ea quæ invicem ab eadem tibi debentur, is cujus de eâ re notio est} jubebit : si neque ex calendario, neque ex vectigalibus, neque ex frumenti vel olei publici pecuniâ, neque tributorum, neqüe alimentorum, neque ejus qui statutis sumptibus servit, neqüe fideicommissi civitatis debitor sis. l. 3. C. eod. v. l. 46. §. 5. ff. de jur. fisci. 1 o. Placuit inter omnes, id, quod invicem debetur, ipso jure compensari. 1. 2 1. Si constat pecuniam invicem deberi, ipso jure pro soluto compensationem haberi oportet, ex eo tempore ex quo ab utrâque parte debetur, utiquè quo ad concurrentes quantitates : ejusque solius quod ampliùs apud alterum est usurae debentur, si módò petitio earum sübsistit. l. %. C. eod. C. civ. 1289, s. 1 1. Id, quod pupillorum nomine debetur, si tutor petat: non posse compensationem objici ejus pecuniæ, quam ipsé tutor suo nomine adversario debet. l. 23. 12. Ita compensationes objici jubemus, si causa ex quâ compensatur liquida sit, et non multis ambagibus innodata: sed possit judici facilem exitum sui præstare. l.ult. C. de compens. C. civ. 1 291. 1 3. Si quis vel pecunias, vel res quasdam per depositionis acceperit titulum, eas volenti ei qui deposuit reddere illicò modis omnibus compellatur, nullamque compensationem opponat. l. 11. C. depos. l. ult. C. de compens.. C. civ. 1 293. 1 4. Prætextu debiti restitutio commodati non probabiliter recusatur. l. ult. C. de commod. C. civ. 1293. TITULUs III. Depositi vel contrà. 1. Depositum est, quod oustodiendum alicui datum est. Dictum ex éo, quod ponitur. Præpositio enim de auget depositum: ut ostendat totum fidei ejus commissum, quod ad custodiam rei pertinet. l. 1. C. civ. 1915. 2. Si convenit ut in deposito et culpa præstetur : rata est conventio. Contractus enim legem ex conventione accipiunt. l. 1. §. 6. C. civ. 1927, s. 3. Dolum duntaxat præstare debere puto: (eum qui depositi tenetur). 1. 1. §. 8. in fin. Quod Nerva diceret, latiorem culpam dolum esse, Proculo displicebat: mihi verissimum videtur. Nam et si quis non ad eum modum , quem hominum natura desiderat, diligens est : nisi ta

men ad suum modum curam in deposito præstat, fraude non caret. Nec enim salvâ fide minorem iis, quàm suis rebus, diligentiam praestabit. l. 32. C. civ. 1927, s. co. 593. 4. Si res deposita deterior reddatur: quasi non reddita agi depositi potest, cùm enim deterior redditur : potest dici, dolo malo redditam non esse. l. 1. §. 16. C. civ. J 933. 5. Si rem depositam vendidisti, eamque posteà redemisti in causâ depositi : etiamsi sine dolo malo posteà perierit : teneri te depositi : quia semel dolo fecisti, cùm venderes. I. 1. §. 25. C. civ. 193o, 1935. 6. Si pecunia apud te, ab initio, hâc lege, deposita sit, ut si voluisses utereris : priusquàm utaris, depositi teneberis. I. 1. §. 34. C. civ. 1892, s. 1 93o, s. 7. Sæpè evenit, ut res deposita, vel nummi periculo sint ejus, apud quem deponuntur: ut putà si hoc nominatim convenit. Sed et si se quis deposito obtulit : idcm Julianus scribit, periculo se depositi illigasse : ita tamen, ut non solùm dolum, sed etiam culpam, et custodiam præstet : non tamen casus fortuitos. l. 1. §. 35. C. civ. 1927, s. 8. Si pecunia in succulo signato deposita sit: et unus ex haeredibus ejus, qui deposuit: veniat repetens : quemadmodùm ei satisfiat, videndum est. Promenda pecunia est vel coràm prætore, vel intervenientibus honestis personis : et exsolvenda pro parte hæreditarià. Sed etsi resignetur, non contra legem depositi fiet : cùm vel praetore auctore, vel honestis personis intervenientibus hoc eveniet : residuo vel apud eum remanente, si hoc voluerit : sigillis videlicet priùs ei impressis, vel à prætore, vel ab his quibus coràm signacula remota sunt : vel si hoc recusaverit, in aede deponendo. Sed si res sunt, quae dividi non possunt: omnes deÉÉ, tradere, satisdatione idoneâ à petitore ei praestandâ im hoc, quod supra ejus partem est. Satisdatione autem non interveniente, rem in ædem deponi, et omni actione depositarium liberari. l. 1. §. 36. C. civ. 1939. 9. Ei apud quem depositum esse dicetur, contrarium judicium depositi datur. I. 5. De indemnitate ejus qui depositum suscepit. d. l. C. civ. 1922, s. 1944 , s. 1 o. Si velit sequester officium deponere, quid ei faciendum sit ? Et ait Pomponius: adire eum, prætorem oportere: et ex ejus auctoritate denuntiatione factâ his, qui eum elegerant, ei reim restituendam qui praesens fuerit. Sed hoc non semper verum puto. Nam plerumquè non est permittendum, officium, quod semel suscepit, contra legem depositionis deponere : nisi justissimâ causâ interveniente. Et cùm permittitur, rarò ei res réstituenda est, qui venit : sed oportet eam, arbitratu judicis apud ædem aliquam deponi. l. 5. §. 2. C. civ. 196o; pr. 6o5, s. 1 1. Propriè in sequestre est depositum quod à pluribus in solidum certâ conditione custodiendum reddendumque traditur. l. 6. W. 1. l. 17. C. civ. 1956, 1961, ao6o. 12. Si hominem apud se depositum ut quæstio de eo haberetur, ac proptereà vinctum, vel ad malam mansionem extensum, sequester solverit, misericordiâ ductus : dolo proximum esse, quod factum est arbitror: quia cùm sciret cui rei pareretur, intempestivè misericordiam exercuit, cùm posset non susciperé talem causam, quàm decipere. l. 7. 13. Datur actio depositi in haeredem ex dolo defuncti in solidum. Quanquam enim aliàs ex dolo defuncti mon solemus teneri nisi pro eâ parte , quæ ad nos pervenit : tamen hic dolus ex contractu, reique persecutione descendit. Ideòque in solidum unus ;:; tenetur: plures verò pro eâ parte, quâ quisque hæres est. . 7. §. 1. 14. Quoties foro cedunt nummularii, solet primo loco ratio baberi depositariorum : hoc est eorum, qui depositas pecunias habuerunt, non quas foenore apud nummularios, vel cum nummulariis, vel per ipsos exercebant. Et antè privilegia igitur, si bona venierint, depositariorum ratio habetur. Dummodò eorum qui vel posteà usuras acceperunt ratio non habeatur quasi renuntiaverint deposito. 1. 7. §. 2. V. 1. l. 24. §. 2. de reb. aut jud. possid. • 15. Item quæritur utrùm ordo spectetur eorum, qui deposuerunt : an verò simul omnium depositariorum ratio habeatur. Et constat, simul admittendos. Hoc enim rescripto principali significatur. l. 7. §. ult. 16. Quod privilegium exercetur non in eâ tantùm quantitate, quæ in bonis argentarii, ex pecuniâ depositâ, reperta est: sed in omnibus fraudatoris facultatibus. Idque propter necessariüm usum argentariorum ex utilitate publicâ receptum est. Planè sumptùs causâ, qui necessariè factus est, semper præcedit. Nam dedúcto eo, bonorum calculus subduci solet. l. 8. 1 7. Depositum eo loco restitui debet, in quo sine dolo malo ejus est, apud quem depositum est. Ubi verò depositum est, nihil interest. Eadem É], sunt communiter, et in omnibus bonæ fidei judiciis. l. 1 a. §. 1. C. civ. 194, s. 18. Quemadmodùm quod ex stipulatu, vel ex testamento dari oporteat, post judicium acceptum cum detrimento rei periret : sic depositum quoque eo die, quo depositi actum sit, periculo ejus apud quem depositum fuerit, est, si judicii accipiendi tempore potuit id reddere reus, nec reddidit. l. 12. §.ult.C. civ. 1929. 1 9. Si plures haeredes exstiterint ei, qui deposuerit : dicitur, si major pars adierit, restituendam rem præsentibus. Majorem autem partem non ex numero utiquè personarum, sed ex magnitudine portionum hæreditariarum intelligendam, cautelâ idoneâ reddendà. l. 14.

ao. Licèt deponere tam plures, quàm unus possunt : attamen apud sequestrem non nisi plures deponere , possunt. Nam tùm id fit , cùm aliqua res in controversiam deducitur. Itaque hoc casu in solidum unusquisque videtur deposuisse. Quod aliter est, cùm rem communem plures deponunt. l. 17.V. s. l. 6. C. civ. 1956. o 1. In bonae fidei judiciis, quod ad usuras attinet tantumdem potest officium arbitri quantùm stipulatio. l. 24. 22. Qui pecuniam apud se nou obsignatam, ut tantumdem redderet , depositam, ad usus proprios convertit : post moram in usuras quoque, judicio depositi condemnandus est. I. 35. §. 1. Si depositi experiaris, non immeritò etiam usuras tibi restitui flagitabis : cùm tibi debeat gratulari , quod furti eum actione non facias obnoxium. Si quidem qui rem depositam invito domino sciens prudensque in usus snos converterit , etiam furti delicto succedit. l. 3. C. eod. C. civ. 1 93o, 1936. 23. Bona fides, quae in contractibus exigitur, æquitatem summam desiderat. §.? eam utrùm æstimamus ad merum jus gentium, an verò cum praeceptis civilibus, et praetoriis? veluti reus capitalis judicii deposuit apud te centum : is deportatus est : bona ejüs publicata sunt. Utrùmne ipsi hæc reddenda, an in publicum eferenda, sint ? si tantùm naturale, et gentium jus iiituemur: ei, qui dedit restituenda sunt. Si civile jus, et k „um ordiaem , magis in publicum deferenda sunt. Nam malè meritus publicè, ut exemplo aliis ad deterrenda maleficia sit, etiam egestâte labo. rare debet. l. 31. C. civ. 1 o 2o , s. i 939. - 2®. Incurrit hìc et alia inspectio : bonam fidem inter eos tantùm, quos contractum est, uullo extrinsecùs adsumpto, æstimare debemus : an respectu etiam aliarum personarum , ad quas id, quod geritur pertinet ? exempli loco , latro spolia (quæ) mihi abstulit, posuit apud Seium inscium de malitiâ deponentis : utrùm latroni, än mihi restituere Seius debeat? si per se dantem, accipientemque intuemur, haec est bona fides, ut columissam rem recipiatis, qui dedit. Si totius rei æquitatem, quæ ex omnibus personis , quæ negotio isto continguntur impletur : mihi reddenda sunt : quo facto scelestissimo adempta sunt. Et probo hanc esse justitiam , quæ suum cuique ita tribuit , ut non distrahatur ab ullius personae justiore repetitione. l 31. §. 1, C. civ. 1 938. 25. Si depositi à defuncto partem suam unus haeredem receperit, ac deindè quod supererat in deposito perierit, vel casu , vel culpâ depositarii , cohæredibus non conferet, qui partem suam récepit ne industria pcenas desidiæ solvat. l. iilt. Ö. eod. C. civ. 1927 , s. 1939. . -

LIBER DECIMIUS SEPTIMUS.,
Titulus 1. — Mandati vel contrà.

1. Obligatio mandati consensu contrahentium consistit. Ideò per nuntiam quoque, vel per epistolam mandatum suscipi potest. l. 1. d. l. §. 1. C. civ. 1984, s. 2. Item, sive rogo, sive volo, sive mando, sive alio quocumque verbo scripserit mandati actio est. l. 1. §. a. C. civ. 1985. 3. Mandatum, nisi gratuitum , mullum est. Nam originem ex officio, atque amicitiâ trahit. Contrarium ergo est officio merces. Interveniente enim pecuniâ, res ad locationem et conductionem potiùs respicit. l. 1. §. ult. C. 1986. •* 6. Mandatum inter nos contrahitur : sive meâ tantùm gratiâ tibi mandem : sive alienâ tantùm : sive meâ, et alienâ : sivè meâ et tuâ : sive tuâ, et alienâ. Quod si tuâ tantùm gratiâ tibi mandem, supervacuum est mandatum : et ob id nulla ex eo obligatio nascitur. l. 2. €. civ. 1984. 5. Tuâ autem gratiâ iutervenit mandatum : veluti si mandem tibi, ut pecunias tuas potiùs in emptiones praediorum colloces, quàm fœneres : vel ex diverso, ut fœneres potiùs, quàm in emptiones prædiorum colloces. Cujus generis mandatum, magis consilium est, quàm mandatum : et ob id non est obligatorium: uia nemo ex consilio obligatur, etiam si non expediat ei cui batur. Quia liberum est cuique, apud se explorare, an expediat sibi consilium. I. 2. §. ult. Si quis ea, quæ procurator suus, et servi gerebant, ita demùm rata esse mandavit, si inter ventu Sempronii gesta essent, et malè pecunia credita, sit, sempronium, qui nihil dolo fecit, non teneri. Et est verum, eum, qui nom animo proeuratoris intervenit, sed affectionem amicalem promisit in monendis procuratoribus, et actoribus , et in regendis consilio , mandati non teneri: sed si quid dolo fecerit, non mandati, sed magis de dolo teneri. l. 1 o. §. 7. 6. Prætereà in causâ mandati etiam illud vertitur: ut interim nec melior causa mandantis fieri possit, interdùm melior, deterior verò nunquàm. l. 3. C. civ. 199 1. s. 1998, s. « 7. Quòd si pretium statui , tuque pluris emisti : quidam negaverunt te mandati habere actionem : etiam si paratus esses , id, quod excedit remittere. Namque iniquum est, mon esse mihi eum illo actionem, si nolit: illi verò, si velit, mecum esse. Sed Proculus rectè eum usque ad pretium statutum acturum existimat. Quæ sententia sanè benignior est. l. 3. §. ult.. et l. 4. C. civ. 1989, 1 998. - - . 8. Diligenter igitur fines mandati custodiendi sunt. Nam qui excessit, aliud quid facere videtur. I. 5. C. civ. 1989. 9. Si susceptum (mandatum) non impleverit tenetur. l. 5. §. 1, C. civ. 1991. - 1 o. Si mandavero tibi, ut fundum meum centum venderes ; tuque eum nonaginta vendideris, et petam fundum : non obstabit mihi exceptio: nisi et reliquum mihi, quod deest mandatu

[ocr errors]
« VorigeDoorgaan »