Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

meo, præstes: et indemnem me per omnia conserves. 1. 5. §. 3. C. civ. 1989, 1992.

11. Si passus sim, aliquem pro me fidejubere, vel aliàs intervenire: mandati teneor. Et nisi pro invito quis intercesserit, aut donandi animo, aut negotium gerens: erit mandati actio. 1. 6. §. 2. C. civ. 1371, s. 1984, s. 1998, s.

12. Rei turpis nullum mandatum est : et ideò hâc actione non agetur. 1. 6. §. 3. C. civ. 1131, 1133.

13. Uniuscujusque contractus initium spectandum, et causa. 1. 8. 14. Mandati actio tunc competit cùm cœpit interesse ejus qui mandavit. Cæterùm, si nihil interest, cessat mandati actio. 1. 8. §. 6. C. civ. 1131.

15. Bonæ fidei hoc congruit ne de alieno lucrum sentiat (procurator.) Quod si non exercuit pecuniam, sed ad usus suos convertit, in usuras convenietur. 1. 10. §. 3. C. civ. 1996.

16. Labeo ait, et verum est, reputationes quoque hoc judicium admittere, et sicuti fructus cogitur restituere is, qui procurat: ita sumptum, quem in fructus percipiendos fecit, deducere eum oportet. Sed etsi ad vecturas suas, dùm excurrit in prædia sumptum fecit: puto hos quoque sumptus reputare eum oportere, nisi (si) salariarius fuit: et hoc convenit, ut sumptus de suo faceret ad hæc itinera (hoc est de salario.) 1. 10. §. 9. C. civ. 1993, 1999, s.

17. Si quid procurator citra mandatum in voluntatem fecit, permittendum ei auferre, quod sine damno domini fiat, nisi rationem sumptus illius dominus admittit. l. 10. §. 10. C civ. 1998, s.

18. Si fidejussor ex suâ personâ omiserit exceptionem, quâ reus uti non potuit: si quidem minùs honestam, habere eum mandati actionem : quod si eam, quâ reus uti potuit, si sciens id fecit, non habiturum mandati actionem : si modò habuit facultatem rei convienendi, desiderandique, ut ipse susciperet potiùs judicium vel suo, vel procuratorio nomine. I. 10. §. 12.

19. Si fidejussori donationis causâ acceptum factum sit à creditore: puto si fidejussorem remunerari voluit creditor habere eum mandati actionem. Multò magis si mortis causâ accepta tulisset creditor, vel si eam liberationem legavit. I. 10. §. ult.

Si verò non remunerandi causâ, sed principaliter donando, fidejussori remisit actionem, mandati eum non acturum. l. 12. C. civ. 1301.

20. Cùm quidam talem epistolam scripsisset amico suo, rogo te commendatum habeas Sextilium Gescentem amicum meum : non obligabitur mandati. Quia commendandi magis hominis, quàm mandandi causâ, scripta est. l. 12. §. 12.

21. Si ut exspectares, nec urgeres debitorem ad solutionem, mandavero tibi, ut ei des intervallum, periculoque meo pecuniam fore dicam : verum puto, omne nominis periculum debere ad mandatorem pertinere. 1. 12. §. 14. C. civ. 2011, s.

[ocr errors]
[ocr errors]

22. Si mandavero tibi, ut pro me in diem fidejubeas: tuque purè fidejusseris, et solveris: utiliùs respondebitur, interim non esse tibi mandati actionem : sed cùm dies venerit. 1. 22.

Fidejussor, quamvis per errorem ante diem pecuniam solverit, petere tamen ab eo non potest. Ac ne mandati, quidem actionem antequàm dies solvendi veniat,cum reo habebit. 1.51.C.civ. 1185,1989. 23. Sicut liberum est mandatum non suscipere: ita susceptum consummari oportet, nisi renuntiatum sit. Renuntiari autem, ita potest, ut integrum jus mandatori reservetur, vel per se, vel per alium eamdem rem commodè explicandi : aut si redundet in eum captio qui suscepit mandatum. 1. 22. §. ult.

Sanè si valetudinis adversariæ, vel capitalium inimicitiarum seu ob inanes rei actiones, seu (ob) aliam justam causam excusationes alleget: audiendus est. l. 23. I. 24. I. 25.

Qui mandatum suscepit, si potest id explere, deserere promissum officium non debet. Alioquin, quanti mandatoris intersit, damnabitur. Si verò intelligit explere se id officium non posse; id ipsum cùm primùm poterit debet mandatori nuntiare : ut is, si velit, alterius operâ utatur. Quod, si cùm possit nuntiare, cessaverit : quanti mandatoris intersit, tenebitur. Si aliquâ ex causâ non poterit nuntiare securus erit. 1. 27. §. 2. C. civ. 1984, 1991, 2003, s.

24. Inter causas omittendi mandati etiam mors mandatoris est. Nam mandatum solvitur morte. Si tamen per ignorantiam impletum est, competere actionem utilitatis causâ dicitur. 1. 26. Mandatum re integrâ domini morte finitur. l. 15. C. eod. C. civ. 2003, 2008.

25. Abesse intelligitur pecunia fidejussori, etiam si debitor ab eo delegatus sit creditori: licèt is solvendo non fuerit. Quia bonum nomen facit creditor, qui admittit debitorem delegatum. 1. 26. §. 2.

26. Non omnia, quæ impensurus non fuit, mandatori imputabit: veluti quod spoliatus sit à latronibus: aut naufragio res amiserit: vel languore suo, suorumque apprehensus, quædam erogaverit. Nam hæc magis casibus, quàm mandato imputari oportet. l. 26. §. 6. V. l. 61. §. 5. ff. de furt. et l. 52. §. 4. ff. pro socio. C. civ. 1999, s.

27. Morte quoque ejus, cui mandatum est, si is adhuc integro mandato decesserit, solvitur mandatum. Et ob id hæres ejus, #licèt exsecutus fuerit mandatum, non habet mandati actionem. 1. 27. §. 3. C. civ. 2008, s.

28. Impendia, mandati exsequendi gratiâ facta, si bonâ fide facta sunt, restitui omninò debent. Nec ad rem pertinet, quod is qui mandasset, potuisset, si ipse negotium gereret, minùs impendere. 1. 27. §. 4. C. civ. 1999.

29. Si fidejussor conyentus, cùm ignoraret, non fuisse debt

tori numeratam pecuniam, solverit ex causâ fidejussionis, an mandati judicio persequi possit id, quod solverit, quæritur. Et si quidem sciens prætermiserit exceptionem vel doli, vel non numeratæ pecuniæ, videtur dolo versari. Dissoluta enim negligentia propè dolum est, ubi verò ignoravit, nihil quod ei imputetur. Pari ratione et si aliqua exceptio debitori competebat, pacti fortè conventi, vel cujus alterius rei : ei ignarus hanc actionem non exercebit, dici oportet, ei mandati actionem competere. Potuit enim, atque debuit reus promittendi certiorare fidejussorem suum, ne fortè ignarus solvat indebitum. I. 29. C. civ. 2031. 30. Si cùm debitor solvisset, ignarus fidejussor solverit, puto eum mandati habere actionem. Ignoscendum est enim ei, si non divinavit debitorem solvisse. Debitor enim debuit notum facere fidejussori, jam se solvisse ne fortè creditor obrepat, et ignorantiam ejus circumveniat, et excutiat ei summam, in quam fidejussit. Hoc idem tractari et in fidejussore potest: si, cùm solvisset, non certioravit reum : sic deindè reus solvit, quod solvere eum non oportebat. Et credo: si, cùm posset (eum) certiorare, non fecit, oportere mandati agentem fidejussorem repelli. Dolo enim proximum est si post solutionem non denuntiaverit debitori. 1. 29. §. 2. et §. 3. C. civ. 2031.

31. Quædam tamen etsi sciens omittat fidejussor, caret fraude. Ut putà si exceptionem procuratoriam omisit sive sciens, sive ignarus. De bonâ fide enim agitur, cui non congruit de apicibus juris disputare: sed de hoc tantùm, debitor fuerit, nec ne. 1. 29.§ 4.

32. Non adsimilis illa, quæ frequentissimè agitari solet, fidejussor an et priùs, quàm solvat agere possit, ut liberetur. Nec tamen semper exspectandum est, ut solvat, aut judicio accepto condemnetur, si diù in solutione reus cessabit, aut certè bona sua dissipabit, præsertim si domi pecuniam fidejussor non habebit: quâ numeratâ creditori, mandati actione conveniat. I. 38. §. 1. 33. Et Aristoni, et Celso patri placuit, posse rem hâc conditione deponi, mandatumque suscipi, ut res periculo ejus sit, qui depositum, vel mandatum suscepit, quod et mihi verum esse videtur. 1. 39. C. civ. 1927, s. 1992, 1999.

34. Commodissimè illa forma in mandatis servanda est: ut, quotiens mandatum certum sit, recedi à formâ non debeat. At quotiens incertum, vel plurium causarum : tunc licèt aliis præs tationibus exsoluta sit causa mandati, quàm quæ ipso mandato inerant, si tamen hoc mandatori expedierit, mandati erit actio 1. 46. C. civ. 1998, s.

35. Qui mutuam pecuniam dari mandavit: omisso reo promit tendi, et pignoribus non distractis, eligi potest. Quod uti liceat si litteris exprimatur : distractis quoque pignoribus, ad eum cre ditor redire poterit. Etenim que dubitationis tollendæ caus contractibus inseruntur, jus commune non lædunt. 1. 56. C civ. 1135.

Fidejussor, vel alius intercessor, aut mandator non convenitur, nisi post reum eo præsente. Si is absit, datur tempus ut eum deducat: quo elapso solvere cogitur fidejussor, aut mandator cessis à creditore actionibus. Nov. 4. c. 1. C. civ. 2021, S.

36. Sumptus bona fide necessariò factos, etsi negotio finem adhibere procurator non potuit, judicio mandati restitui necesse est. 1. 56. §. ult. C. civ. 1999.

37. Non oportet eum qui certi hominis fidem elegit, ob errorem aut imperitiam hæredum, affici damno. 1. 17. in fin. C. civ. 2010.

38. Duobus quis mandavit negotiorum administrationem: quæsitum est an unusquisque mandati judicio in solidum teneatur. Respondi unumquemque pro solido conveniri debere: dummodò ab utroque non ampliùs debito exigatur. 1. 60. §. 2. C. civ. 1995.

39. Procuratorem non tantùm pro his quæ gessit, sed etiam pro his quæ gerenda suscepit, et tam propter exactam ex mandato pecuniam, quàm non exactam, tam dolum quàm culpam, sumptuum ratione bona fide habità, præstare necesse est. 1. 11. C. eod.

A procuratore dolum et omnem culpam, non etiam improvisum casum præstandum esse, juris auctoritate manifestè declaratur. 1. 13. C. eod.

In re mandatâ non. Pecuniæ solùm, cujus est certissimum mandati judicium, verùm etiam existimationis periculum est. Nam suæ quidem quisque rei moderator atque arbiter, non omnia negotia, sed pleraque ex proprio animo facit: aliena verò negotia exacto officio geruntur: nec quicquam in eorum administratioue neglectum ac declinatum culpà vacuum est. l. 21. C. eod. C. civ. 1992.

40. Alienarum litium redemptores coercendi. I. 22. et I. 23. C. eod. C. civ. 1597, 1699, s.

TITULUS II. · Pro socio.

1. Societas coiri potest vel in perpetuum, id est, dùm vivunt: vel ad tempus, vel ex tempore, vel sub conditione. 1. 1. C. civ. 1832, 1843, s.

2. In societate omnium bonorum omnes res, quæ coeuntium sunt, continuò communicantur. Quia, licèt specialiter traditio non interveniat, tacita tamen creditur intervenire. l. 1. §. 1. et 1. 2. C. civ. 1837..

3. Cùm specialiter omnium bonorum societas coita est: tunc et hæreditas, et legatum, et quod donatum est, aut quaquâ ratione acquisitum, communioni acquiretur. 1. 3. §. 1. C. civ. 1837,

4. Societatem coire et re, et verbis, et per nuntium posse nos dubium non est. I. 4. C. civ. 1834, 1866, co. 20, 23, 39, s.

5. Dissociamur renuntiatione, morte, capitis minutione, et egestate. 1. 4. §. 1. C. civ. 1865.

6. Societates contrahuntur sive universorum bonorum, sive negotiationis alicujus, sive vectigalis, sive etiam rei unius. 1. 5. C. civ. 1835, s. 1841, s.

7. Societas autem coiri potest et valet etiam inter eos, qui non sunt æquis facultatibus: cùm plerumquè pauperior opera suppleat, quantùm ei per comparationem patrimonii deest. 1. 5. S. 1. C. civ. 1833.

8. Si societatem (mecum) coieris eâ conditione, ut partes societatis constituercs: ad boni viri arbitrium ea res redigenda est, et conveniens est viri boni arbitrio, ut non utiquè ex æquis partibus socii simus: veluti si alter plus operæ, industriæ, pecuniæ in societatem collaturus sit. 1. 6. C. civ. 1854.

9. Coiri societatem et simpliciter licet. Et, si non fuerit distinctum, videtur coita esse universorum, quæ ex quæstu veniunt, hoc est, si quod lucrum ex emptione, venditione, locatione, conductione, descendit. Quæstus enim intelligitur, qui ex operâ cujusque descendit. Nec adjecit Sabinus hæreditatem, vel legatum, vel donationes mortis causâ, sive non mortis causâ. Fortassis hæc ideò, quia non sine causâ obveniunt, sed ob meritum aliquod accedunt. 1. 7. 1. 8. l. 9. C. civ. 1837, s.

10. A parente quasi debitum nobis hæreditas obvenit. I. 10. 11. Nec æs alienum, nisi quod ex quæstu pendebit, veniet in rationem societatis. I. 12. C. civ. 1836, s.

12. Etsi non convenit (ne abeatur à societate) si tamen intempestivè renuntietur societati, esse pro socio actionem. Sed et si convenit, ne intra certum tempus societate abeatur, et ante tempus renuntietur: potest rationem habere renuntiatio. Nec tenebitur pro socio, qui ideò renuntiavit, quia conditio quædam, quâ societas erat coita, ei non præstatur. Aut quid si ita (injuriosus et) damnosus socius sit, ut non expediat eum pati. 1. 14. C. civ. 1865, s.

13. Si absenti renuntiata societas sit : quoad is scierit, quod is acquisivit, qui renuntiavit, in commune redigi: detrimentum autem solius ejus esse, qui renuntiaverit. Sed quod absens acquisiit, ad solum eum pertinere, detrimentum ab eo factum commune esse. 1. 17. §. 1. C. civ. 1865, s.

14. Qui admittitur socius: ei tantùm socius est, qui admisit. Et rectè. Cùm enim societas consensu contrahatur, socius mihi esse non potest, quem ego socium esse nolui. Quid ergo, si socius meus eum admisit? ei soli socius est. Nam socii mei socius, meus socius non est. l. 19. et 1.20. C. civ. 1861.

15. Non ob eam rem minùs 4d periculum socii pertinet, quod negligentiâ ejus perisset, quod in plerisque aliis industriâ ejus societas aucta fuisset. Et hoc ex appellatione Imperator pronun

« VorigeDoorgaan »