Pagina-afbeeldingen
PDF
[ocr errors]

tiavit. Et ideò si socius quædam negligenter in societate egisset, in plerisque autem societatem auxisset; non compensatur compendium cum negligentiâ, ut Marcellus scripsit. l. 25. l. 26. C. civ. 185o. 16. Si non fuerint partes societati adjectæ : æquas eas esse constat. l. 29. C. civ. 1853. 17. Si placuerit, ut quis duas partes, vel tres habeat, alius unam : an valeat ? placet valere : si modò aliquid plus contulit societati, vel pecuniæ, vel operæ, vel cujuscunque alterius rei (causâ). I. 29. C. civ. 1853, s. 18. Ita coiri societatem posse, ut nullius partem damni alter sentiat, lucrum verò commune sit, Cassius putat. Quod ita demùm valebit (ut et Sabinus scribit) si tanti sit opera quanti damnum est. Plerumquè enim tanta est industria socii, ut plus societati conferat quàm Ę; Item si solus naviget, si solus peregrinetur, periculo subeat solus. I. 29. §. 1. C. civ. 1855. 19. Mucius scribit non posse societatem coiri ut aliam damni, aliam lucri partem socius ferat. Servius in notatis Mucii ait nec posse societatem ità contrahi. Neque enim lucrum intelligitur nisi omni damno deducto, neque damnum nisi omni lucro deducto. Sed potest coiri societas ita, ut ejus lucri quod reliquum in societate sit, omni damno deducto, pars alia feratur : et ejus damni quod similiter relinquatur pars alia capiatur. l. 3o. 2o. Ut sit pro socio actio societatem intercedere oportet. Nec enim sufficit rem esse communem, nisi societas intercedit. Communiter autem res agi potest etiam citra societatem, (ut) putà cùm mon affectione societatis incidimus in communionem : ut evenit in re duobus legatâ, item si à duobus simul empta res sit, aut si hæreditas, vel donatio communiter nobis obvenit, aut si à duobus separatim emimus partes eorum, non socii futuri. l. 31. » 1. In conductionibus publicorum, item in emptionibus qui nolunt inter se contendere, solent per nuntium rem emere in commune, quod à societate longè remotum est. l. 33. 22. Nemo potest societatem hæredi suo sic parere, ut ipse haeres socius sit. l. 35. Adeò morte socii solvitur societas, ut nec ab initio pacisci possimus, ut hæres etiam succedat societati. l. 59. Planè si hi qui sociis hæredes exstiterint, animum inierint societatis in eâ Éîe novo consensu, quod posteà gesserit, efficitur ut in pro socio actionem deducatur. l. 37. C. civ. 1868. 23. In haeredem autem socii proponitur actio ut bonam fidem præstet et acti etiam culpam quàm is præstaret in cujus locu successit, licèt socius non sit. l. 35. et l. 36. Hæres socii, quamvis socius non est, tamen ea quæ per defunctum inchoata sünt, per hæredem explicari debent, in quibus dolus ejus admitti potest. l. 4o.

a4. Si tecum societas mihi sit, et res ex societate communes: quam impensam in eas fecero, quosye fructus ex his rebus cœperis, vel pro socio, vel communi dividundo me consecuturum. 1. 38. §. 1. I. 52. §. 15. C. civ. 1849, 1852. o5. Meritò adjectum est ita demùm furti actionem esse, si per fallaciam et dolo malo amovit ( socius) quia cùm sine dolo malo fecit, furti non tenetur. Et sanè plerumquè credendum est, eum qui partis dominus est, jure potiùs suo (re) uti, quàm furti consilium inire. l. 51. C. civ. 186o. a6. Venit ergò in hoc judicium pro socio bona fides. Utrùm ergò tantùm dolum, an etiam culpam præstare socium oporteat quaeritur: et Celsus ita scripsit, socios inter se dolum et culpam praestare oportet. Si in coeundà societate, inquit, artem operamve pollicitus est alter, veluti cùm pecus in commune pascendum, aut agrum politori damus in commune quærendis fructibus : nimirùm ibi etiam culpa præstanda est. 1. 52. §. 1. et 2. C. civ. 1847, 185o. 27. Damna quæ imprudentibus accidunt, hoc est damna fatalia, socii non cogentur præstare. Ideöque si pecus aestimatum datum sit, et id latrocinio aut incendio perierit, commune damnum est : si nihil dolo aut culpâ acciderit ejus qui æstimatum pecus acceperit. Qnod si à furibus subreptum sit, proprium ejus detrimentum est, quia custodiam præstare debuit qui æstimatum accepit. Hæc vera sunt, et pro socio erit actio, si modo societatis contrahendae causâ pascenda data sunt, quamvis æstimata. l. 52. §. 3. C. civ. 185o, 1867. 28. Quidam sagariam negotiationem coierunt. Alter ex his ad merces comparandas profectus in latrones incidit : (suamque) ecuniam pérdit : servi ejus vulnerati sunt : resque proprias perdidit. Juliànus dicit damnum esse commune : ideòque actione pro socio damni partem dimidiam agnoscere debere tam pecuniæ, quàm rerum cæterarum, quas secum non tulisset socius, nisi ad merces communi nomine comparandas proficisceretur. Sed et si quid in medicos impensum est : pro parte socium agnoscere debere, rectissimè Julianus probat. Proindè et si naufragio quid periit, cùm non alias merces quàm navi, solerent advehi: damnum ambo sentient. Nam sicuti lucrum, ita damnum quoque commune esse oportet, quod non culpâ socii contingit. I. 52. §. 4. C. civ. 1852. 29. Socium universa in societatem conferre debere, Neratius ait, si omnium bonorum socius sit. Et ideò : sive ob injuriam sibi factam, vel ex lege Aquiliâ, sive ipsius, sive filii corpori nocitum sit : conferre debere, respondit. l. 52. §. 16. 3o. Per contrarium quioque apud veteres tractatur, an socius ómnium bonorum, si quid ob injuriarum actionem damnatus præstiterit, ex communi consequatur, ut praestet. Et Atilicimus, Sabinus, Cassius responderunt : si injuriâ judicis damnatus sit, consecuturum : si ob maleficium suum, ipsum tantùm damnum sentire debere. Cui congruit, quod Servium respondisse Aufidius refert, si socii bonorum fuerint: deindè unus, cùm ad judicium non adesset, damnatus sit : mon debere eum de communi consequi : si verò præsens injuriam judicis passus sit, de communi sarciendum. l. 52. §. ult. C. civ. 1 424, s. 1837. 31. Si maleficii societas coita sit, constat nullam esse societatem. Generaliter enim traditur, rerum inhonestarum nullam esse societatem. l. 57. C. civ. 1833. 32. Si id quod quis in societatem contulit, extinctum sit : videndum, an pro socio agere possit. Tractatum ita est apud Celsum ad epistolam Cornelii Felicis : cùm tres equos haberes, et ego unum : societatem coimus : ut accepto equo meo quadrigam venderes : et ex pretio quartam mihi redderes. Si igitur ante venditionem equus meus mortuus sit : non putare se, Celsus ait societatem manere : nec ex pretio equorum tuorum partem deberi. Non enim habendae quadrigæ, sed vendendæ coitam societatem. Cæterùm si id actum dicatur ut quadriga fieret, eaque communicaretur, tuque in eâ tres partes haberes, ego quartam : non dubiè adhuc socii sumus. l. 58. C. civ. 1832, s. 1842. 33. Celsus tractat, si pecuniam contulissemus ad mercem emendam, et mea pecunia perisset, cui perierit ea ? Et ait: Si . post collationem evenit, ut pecunia periret, quod non fieret, hisi societas coita esset: utrique perire. Ut putà si pecunia, cùm peregrè portaretur ad mercem emendam , periit. Si verò antè collationem posteaquam eam destinasses, tunc perierit : nihil eo nomine consequeri§, inquit : quia non societati periit. l. 58. §. I. C. civ. 1851, 1867. 34. In privatis societatibus ( morte socii solvitur societas) at in societate vectigalium nihilominùs manet societas, et post mortem alicujus. Sed ita demùm si pars defuncti ad personam haeredis ejus adscripta sit, ut haeredi quoque conferri oporteat. Quòd ipsum ex càusâ aestimandum est. Quid enim si is mortuus sit, propter cujus operam maximè societas coita sit? Aut sine quo societas administrari non possit. l. 59. Circa societates vectigaiium cæterorumque idem observamus : ut hæres socius mon sit, nisi fuerit adscitus. l. 63. §. 8. C. civ. 1865, 1868. 35. Socium : qui in eo, quod ex societate lucri faceret reddendo moram aùhibuit cùm eâ pecuniâ ipse usus sit, usuras quoque ( eum ) præstare debere, Labeo ait : sed non quasi úsuras: sed quód'socii intersit, moram eum non adhibuisse. Sed si aut usus eâ pecuniâ non sit, aut moram non fecerit : contrà esse. Item post mortem socii nullam talem æstimationem ex facto hæredis faciendam, quia morte socii dirimatur societas. l. 6o. C. civ. 1846. 36. Socius cùm resisteret communibus servis venalibus ad fugam erumpentibus, vulneratus est. Impensam, quam in curando se fecerit, non consecuturum pro socio actione Labeo ait: quia id non in societatem, quamvis propter societatem impensum sit, sicuti si propter societatem eum hæredem quis instituere desiisset, aut legatum praetermisisset, aut patrimonium suum negligentiùs administrasset. Nam nec compendium, quod propter societatem ei contigisset, veniret in medium : veluti si propter societatem hæres fuisset institutus, aut quid ei donatum esset. Secundùm Julianum tamen, et quod medicis pro se datum est, recipere potest. Quod verum est. l. 6o. §. 1. et l. 61. C. civ. 1852. 37. Verum est, quod Sabino videtur : etiamsi non universorum bonorum socii sunt, sed unius rei, attamen in id quod facere possunt, quodve dolo malo fecerint, quo minùs possint, condemnari oportere. Hoc enim summam rationem habet : cùm societas jus quodammodò fraternitatis in se habeat. l. 63. 38. In haeredem quoque socii pro socio actio competit : quamvis hæres socius non sit. Licèt enim socius non sit, attamen emolumenti successor est. Et circa societates vectigalium, cæterorumque idem observamus : ut hæres socius non sit, nisi fuerit adscitus, verùm tamen omne emolumentum societatis ad eum pertineat: simili modo et damnum agnoscat, quod contingit, sive adhuc vivo socio vectigalis, sive posteà. Quod non similiter in voluntariâ societate observatur. l. 63. §. 8. Si in rem certam emendam, conducendamve coita sit societas; tunc etiam post alicujus mortem quidquid lucri detrimentive factum sit, commune esse Labeo ait. l. 65. §. a. C. civ. 1868. 39. Societas solvitur ex personis, ex rebus, ex voluntate. l. 63. §. ult. Ideòque sive homines, sive res, sive voluntas, sive actio interierit : distrahi videtur societas. Intereunt autem homines quidem maximâ, aut mediâ capitis deminutione, aut morte. Res verò cùm aut nullæ relinquantur, aut conditionem mutaverint. Neque (enim ) ejus rei quæ jam nullo sit, quisquam socius est, neque ejus quæ consecrata publicatave sit. Voluntate distrahitur societas renuntiatione. Itaque cùm separatìm socii agere coeperint, et unusquisque eorum sibi negotietur : sine dubio jus societatis dissolvituf. d. §. ult. et l. 64. C. civ. 1865. 4o. Diximus, dissensu solvi societatem : hoc ita est, si omnes dissentiunt, quid ergo, si unus renuntiet ? Cassius scripsit, eum qui renuntiayerit societati, à se quidem liberare socios suos, se autem ab illis non liberare. Quod utiquè observandum est, si dolo malo renuntiatio facta sit. Veluti si, cùm omnium bonorum societatem inissemus, deindè cùm obvenisset uni hæreditas : propter hoc renuntiavit. Ideòque si quidem damnum attulerit hæreditas : hoc ad eum, qui renuntiavit, pertinebit: commodum autem communicare cogetur actione pro socio. Quod si quid post renuntiationem acquisierit, non erit communicandum, quia nec dolus admissus est in eo. l. 65. §. 3. Item qui societatem in tempus coit : eam ante tempus renuntiando, socium à se, non se à socio liberat. Itaque, siquid compendii posteà factum erit, ejus partem non fert. At si dispendium, æquè præstabit portionem, nisi renuntiatio ex necessitate quâdam facta sit. Quod si tempus finitum est, liberum est recedere, quia sine dolo malo id fiat. d. 1. §. 6. C. civ. 1865, 186g. s. 1, 1. Item si societatem ineamus ad aliquam rem emendam : deindè solus volueris eam emere : ideòque renuntiaveris societati, ut solus emeres : teneberis, quanti interest meâ. Sed si ideò renuntiaveris, quia emptio tibi displicebat : non teneberis, quamvis ego emero: quia hic nulla fraus est. Eaque et Juliano plácent. l. 65. §. 4. C. civ. 187o. 1,2. Labeo autem posteriorum libris scripsit : si renuntiaverit societati unus ex sociis eo tempore, quo interfuit socii non dirimi societatem : committere eum in pro socio actione. Nam si emimus mancipia, initâ societate : deindè renunties mihi eo tempore, quo vendere mancipia non expedit : hoc casu, quia deteriorem causam meam facis, teneri te pro socio judicio. l. 65. §. 5. C. civ. 1869, s. 63. Non id, quod privatim interest unius ex sociis, servari solet, sed quod societati expedit. l. 5. §. §. in f. C. civ. 1869. s. 44. Renuntiare societati etiam per alios possumus. Et ideò dictum est, procuratorem quoque posse renuntiare societati. Sed utrùm de eo dictum sit, cui omnium bonorum administratio comcessa est : am de eo cui hoc ipsum nominatim mandatum est, videamus: an verò per utrumque rectè renuntietur. Quod est verius: nisi (si) prohibuerit eum dominus specialiter renuntiare. 1. 65. §. 7. C. civ. 1865, s. 1984, s. 45. Morte unius societas dissolvitur, etsi consensu omnium coita sit, plures verò supersint : nisi in coeundâ societate aliter convenerit , nec hæres socii succedit. Sed quod ex re communi posteà quæsitum est, item dolus, et culpa in eo, quod ex antè gesto pendet, tam ab hærede, quàm hæredi præstandum est. I. 65. §. 9. C. civ. 1865 , s. 46. Si alicujus rei societas sit, et finis negotioimpositus: finitur societas. l. 65. §. 1o. C. civ. 1865. 47. Si quid unus ex sociis necessario suo deimpendit in communi negotio judicio societatis servabit : et usuras. l. 67. §. 2. C. civ. 1852. 48. Nemo ex sociis plus parte suâ potest alienare, etsi totorum bonorum socii sint. l. 68.

« VorigeDoorgaan »