Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

49. Duo colliberti societatem coierunt lucri , quæstts , compendü. Posteà unus ex his à patrono hæres institutus est : alteri legatum datum est. Neutrum horum in medium referre debere respondit. I. 71. 9. 1. C. civ. 1837, s.

50. Socius socio etiam culpæ nomine tenetur : id est desidiæ, atque negligentiæ. Culpa autem non ad exactissimam diligentiam dirigenda est. Sufficit etenim, talem diligentiam communibus rebus adhibere, qualem rebus suis adhibere solet. Quia qui parùm diligentem sibi socium acquirit, de se queri debet. l. 72. C. civ. 1850.

51. Si societatem universarum fortunarum coierint : id est, earum quoque rerum, quæ posteà cnique acquirentur : hæreditatem cuivis eorum delatam , in commune redigendam. I. 73. C. civ. 1839.

52. Si societatem universarum fortunarum ita coierint : ut quidquid erogetur, vel quæreretur : communis lacri , atque impendii esset : ea quoque, quæ in honorem alterius liberorum, erogata sint, utrinquè imputanda. I. 73. §. 1. C. civ. 1837. 5. 1409.

53. Societatem mecum coisti eâ conditione, ut Nerva amicus communis partem societatis constitueret. Nerva constituit : ut tu ex triente socius esses , ego ex besse. Quæris, utrùm ratum id jure societatis sit, an nihilominùs ex æquis partibus socii simus. Existimo autem meliùs te quæsiturum fuisse : utrùm ex his partibus socii essemus, quas is constituisset : an ex his quas virum bonum constituere oportuisset. Arbitrorum enim genera sunt duo, Unum ejusmodi: ut ; sive æquum sit, sive iniquum : parere debeamus. Quod observatur, cùm ex compromisso ad arbitrum itum est. Alterum ejusmodi , ut ad boni viri arbitrium redigi debeat : etsi nominatim persona sit comprehensa, cujus arbitratu fiat. Veluti cùm lege locationis comprehensum est, ut opus arbitrio locatoris fiat. In propositâ autem quæstione , arbitrium viri boni existimo sequendum esse. Eò magis quod judicium pro socio bonæ fidei est.

Undè si Nervæ arbitrium ita pravum est, ut manifesta iniquitas ejus appareat, corrigi potest per judicium bonæ fidei. 1. 76. 77. 78 et 79. C. civ. 1854, 1855.

54. Illud potest conveniens esse viri boni arbitrio ut non utique ex æquis partibus socii simus : veluti si alter plus operæ , industriæ , gratiæ , pecuniæ in societatem collaturus erat, 1. 80. C. civ. 1853, s.

55. Si convenisset inter socios, ut de communi dos constitueretur. Dixi, pactum non esse iniquum. Utiquè si non de alterius tantùm filiâ convenit. Nam si commune hoc pactum fuit: non interesse quod alter solus filiam habuit. 1.81.C.civ.1438, s. 1833, 1837.

56. Jure societatis per socium ære alieno socins non obligatur, nisi in communem arcam pecuniæ versæ sunt. I. 82. V. I. 14. ff.

de pact.

57. Illud quærendum est : arbor, quæ in confinio nata est: item lapis, qui per utrunque fundum extenditur ; an cùm şuccisa arbor est, vel lapis exemptus (ejus sit), cujus fundus pro eâ quoque parte singulorum esse debeat, pro quà parle in fundo fuerat : an quâ ratione duabus massis duorum dominorum flatis, tota massa communis est : itą arbor hoc ipso, quo separatur à solo, propriamque substantiam in unum corpus redactam accipit, multò magis pro indiviso communis sit , quàm massa. Sed naturali convenit rationi, et posteà tantam partem utrumque habere tam in lapide, quàm in arbore, quantam et in terrà habebat. I. 83. C. civ. 666, s.

58. Quoties jussu alicujus , vel cum filio ejus , vel cum extraneo societas coitur: directo cum illius personâ agi posse, cujus persona in contrahendâ societate spectatasit. l. ult.

LIBER DECIMUS OCTAVUS.

TITULUS I. - De contrahendd. emptione : et de pactis inter

emptorem , el venditorem compositis : et quæ res venire non possunt.

1. Origo emendi vendendique à permutationibus coepit. Olim enim non ita erat nummus : neque aliud merx, aliud pretium, vocabatur. Sed unusquisque secundùm necessitatem temporum , ac rerum, utilibus inutilia permutabat. Quando plerumquè evenit, ut, quod alteri superest, alteri desit. Sed quia non semper, nec facilè conçurrebat, ut, cùm tu haberes , quod ego desidera rem , invicem haberem , quod tų accipere velles : electa materia est, cujus publica , ac perpetua æstimatio difficultatibus permutationum, æqualitate quantitatis subveniret. Ea ( quæ) materią formâ publicà percussa usum dominiumque non tam ex substantia præbet, quàm ex quantitate. Nec ultra merx utrumque ; sed alterum pretium vocatur: I. 1. V. t. 3, p. 232, s.

2. Aliud est vendere , aliud emere, aliud emptor, alius venditor : sic aliud est pretium , aliud merx , quod in permutatione discerni non potest , uter emptor, uter venditor sit. I. 1. §. 1. in fine. C. civ. 1582, 1702.

3. Sine pretio nulla venditio est. Non aufem pretii numeratio, sed conventio perficit sine scriptis habitam emptionem. 1. 2. C. civ. 1583.

Emptionem rebus fieri non posse pridem placuit. I. pen. C. de rer. perm.

4. Si res ita distracta sit , ut, si displicuisset, inempta esset : constat, non esse sub conditione distractam, sed resolvi emptionem sub conditione. I. 3. C. civ. 1181, 1584, S.

5. Sacra, et religiosa loca : aut quorum commercium non sit : at publica, quæ non in pecunia populi, sed in publico usu ha

3

beantur: ut est Campus Martius. (Eminon possunt.)1.6.C.civ. 1598.

6. In emptis et venditis potiùs id quod actum, quàm id , quod dictum sit , sequendum est. I. 6. §. 1. C. civ. 1156, s. 1602.

7. Hujusmodi emptio, quanti tu eum emisti , quantùm pretü in arcâ habeo, valet. Nec enim incertum est pretium tam evidenti venditione. Magis enim ignoratur, quanti emptus sit, quàm in rei veritate incertum est. I. 7. $. I.

8. Aliquandò et sine re venditio intelligitur : veluti cùm quasi alea emitur. Quod fit, cùm captus piscium , vel avium, vel missilium emitur. Emptio enim contrahitur , etiam si nihil inciderit: quia spei emptio est. Et quod missilium nomine eo casu captum est, si evictum fuerit : nulla co nomine ex emplo obligatio contrahitur : quia id actum intelligitur. I. 8. . 1. C. civ. 1126, s.

9. Siin nomine dissentiamus, verùm de corpore constet : nulla dubitatio est, quin valeat emptio et venditio; nihil enim facit error nominis , cum de corpore constat. I. 9. 9. 1. C. civ. 1129.

10. Quod vendidi, non aliter fit accipientis : quàm si aut pretium nobis solutum sit , aut satis eo nomine factum , vel etiam fidem habuerimus emptori , sine ulla satisfactione. 1. 19. V. I. 53. cod. C. civ. 1583.

11. Sabinus respondit : si quam rem nobis fieri velimus etiam): veluti statuam, vel vas aliquod, seu vestem, ut nihil aliud , quàm pecuniam , daremus : emptionem videri. Nec posse ullam locationem esse ,

ubi corpus ipsum non detur ab eo, cui id fieret. Aliter atque si aream darem, ubi insulam ædificares : quoniam tunc à me substantia proficiscitur. I. 20. V. 1. 2. §. 1. ff. loc.

12. Labeo scripsit, obscuritatem pacti nocere potiùs debere venditori, qui id dixerit, quàm emptori : quia potuit, re integrå, apertiùs dicere. I. 21.

Cùm in lege venditionis ita sit scriptum, flumina, stillicidia : uti nunc sunt , ut ita sint : nec additur, quæ flumina, vel stillicidia : primum spectari oportet , quid acti sit : si non id appareat, tunc id accipitur, quod venditori nocet , ambigua enim oratio est. I. 33. V. 1. 39. ff

. de pact. I. 172. ff. de reg. jur. 1. 69. S. 5. ff. de evict, C. civ. 1602.

13. Si ita distrahatur , illa aut illa res : utram eliget venditor, hæc erit empta. I. 25. V. I. 109. ff. verb. obl. I. 10. in fine. de jur, dot. C. civ. 1189, 1584, s.

14. Qui à quolibet rem emit , quam putat ipsius esse : bona fide emit. I. 27. C. civ. 1599, 2059, pr. 692.

15. Rem alienam distrahere quem posse, nulla dubitatio est. Nam emptio est et venditio: sed res emptori auferri potest. I. 28. C. civ. 1599.

16. Qui tabernas argentarias, vel cæteras, quæ in solo publico sunt, vendit : non solum , sed jus vendit : cum istæ tabernæ publicæ sunt, quarum usus ad privatos pertinet. I. 32.C. civ. 1598:

17. Plerasque res aliquandò propter accessiones emimus : sicut cùm domus propter marmora , et statuas , et tabulas pictas emątur. I. 34.

18. Omnium rerum : quas quis habere, vel possidere , vel persequi potest : venditio rectè fit. Quas verò natura,

vel gentium jus, vel mores civitatis commercio exuerunt, earum nulla venditio est. I. 34. S. 1. C. civ. 1598.

19. Liberum hominem scientes emere non possumus. Sed nec talis emptio, aut stipulatio admittenda est, cum servus erit : quamvis dixerimus, futuras res emi posse. Nec enim fas est, hujusmodi casus exspectare. I. 34. 9. 2. C. civ. 1131, s.

20. Alia causa est degustandi , alia metiendi. Gustus enim ad hoc proficit, ut improbare liceat. Mensura verò non eo proficit, ut aut plus, aut minùs veneat , sed ut appareat, quantùm ematur. I. 34. S. 5. C. civ. 1585, s.

21. Si emptio ita facta fuerit, est mihi emptas Stichus aut Pamphilus : in potestate est venditoris, quem velit dare : sicut in stipulationibus. Sed uno mortuo, qui superest, dandus est. Et ideò prioris periculum ad venditorem, posterioris ad emptorem respicit. Sed etsi pariter decesserunt, pretiuin debebitur : unus enim utiquè periculo emptoris vixit. Idem dicendum est , etiam si emptoris fuit arbitrium, quem vellet habere. I. 34. 5. 6. C. civ. 1189, s.

22. Quod sæpè arrhæ nomine pro emptione datur non eo pertinet, quasi sine arrhả conventio nihil proficiat. Sed ut evidentius probari possit convenisse de pretio. I. 35. C. civ. 1589, s.

Qui vendere pollicitus est, venditionem recusans, in duplum eas reddere cogatur: et qui emere pactus est, ab emptione recedens datis à se arrhis cadat, repetitione earum denegandå. l. 17. in fine. C. de fid. inst.

23. Si res vendita , per furtum perierit : priùs animadvertentum erit, quid inter eos de custodiâ rei convenerat: si nihil appareat convenisse, talis custodia desideranda est à venditore, qualem bonus paterfamilias suis rebus adhibet. Quam si præstiterit, et tamen rem perdidit : securus esse debet. I. 35. §. 4. C. civ. 1138, s. 1182, 1624.

Custodiain autem venditor talem præstare debet quam præstant hi quibus res commodata est, ut diligentiam, præstet exactiorem, quàm in suis rebus adhiberet. l. 3. ff. de com. et per, rei. vend.

Si venditor eam diligentiam adhibuisset, in insulâ custodienda, quam debent homines frugi, et diligentes præstare , si quid accidisset, nihil ad eum pertinebit. I. 11. eod.

Dolum et culpam (recipiunt) mandatum, commodatum, venditum. I. 33. ff. de reg. jur. C. civ. 1880, s. 1992.

Ubi utriusque utilitas vertitur ut in empto....... et dolus, et culpa præstatur, 1. 5. S. 2. ff. commod.

24. Si omne vinum , vel oleum , vel frumentum, vel argentum, quantumcunque esset, uno pretio venierit : idem juris est, quod in cæteris rebus. Quod si vinum ita venierit, ut in singulas ampho. ras : item oleum , ut in singulas metretas : item frumentum, ut in singulos modios : item argentum, ut in singulas libras certum pretium diceretur: quæritur quandò videatur emptio perfici. Quod similiter scilicet quæritur et de his, quæ numero constant, si pro numero corporum pretium fuerit statutum. Sabinus et Cassius tunc perfici emptionem existimant, cùm adnumerata , admensa, adpensave sint: quia venditio sub hâc conditione videtur fieri : ut in singulas metretas, aut in singulos modios, quos , quasve , admensus eris : aut in singulas libras quas adpenderis : aut in singula corpora quæ adnumeraveris. I. 35. §. 5. C.civ. 1585,5.

25. Si ex doleario pars vini venierit, veluti metretæ centum : verissimum est, (quod et constare videtur) antequàm admetiatur, omne periculum ad venditorem pertinere. Nec interest, unum pretium omnium centum metretarum an semel dictum sit, an in singulos cos. I. 35. $. 7. C. civ. 1585.

26. Ea, quæ commendandi causâ, in venditionibus dicuntur si palàm appareant, venditorem non obligant. Veluti si dicat servum speciosum, domum benè ædificatam. At si dixerit hominem litteratum , vel artificem, præstare debet. Nam hoc ipso pluris vendit. I. 43. C. civ. 1641, s.

27. Quædam etiam pollicitationes venditorem non obligant, si ita in promptu res sit , ut eam emptor non ignoraverit. Veluti si quis hominem luminibus effossis, emat, et de sanitate stipuletur. Nam de cæterâ parte corporis potiùs stipulatus videtur,

in

quo se ipse decipiebat. I. 13. S. 1. C. civ. 1642. 28. Dolum malum à se abesse præstare venditor debet, qui non tantùm in eo est qui fallendi causâ obscurè loquitur : sed etiam qui insidiosè , obscurè dissimulat. I. 143. §. 2. C. civ. 1602, 1641, s.

29. Labeo scripsit si vestimenta interpola quis pro novis emerit. Trebatio placere ita emptori præstandum, quod interest, si ignorans interpola emerit : quam sententiam et Pomponius probat, in quâ et Julianus est: qui ait si quidem ignorabat venditor , ipsius rei nomine teneri : si sciebat, etiam damni quod ex eo contingit. I. 45. V. I. 13. ff. de act. emp. et vend. l. 1. C. de ædil, act. C. civ. 1641, s.

30. Non licet ex officio quod administrat quis emere quid vel per se, vel per aliam personam, alioquin non tantùm rem amittit, sed et in quadruplum convenitur , secundùm constitutionem Severi et Antonini. Et hoc ad procuratorem quoque Cæsaris pertinet. Sed hoc ita se habet, nisi specialiter quibusdam hoc consensum est. I. 46.

Qui officii causâ in provinciâ agit, vel militat, prædia com

quàm de

eo,

« VorigeDoorgaan »