Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

12. Dolum auctoris, bonæ fidei emptori non nocere certi juris est. 1. 3. C. eod. C. civ. 1599.

TITULUS VII. De servis exportandis : vel si ita mancipium venierit, ut manumittatur, vel contrà.

1. Si minor viginti annis servum tibi in hoc vendiderit, (et) tradiderit, ut eum manumitteres; nullius momenti est traditio: quanquàm eâ mente tradiderit, ut cùm viginti annos ipse explesset, manumitteres. Non enim multùm facit, quod distulit libertatis præstationem. Lex quippè consilio ejus, quasi parùm firmo, restitit. 1. 4.

2. Viro bono non convenit credere venditoris interesse, quod animo sævientis satisfactum non fuisset. 1. 5. §. 1.

3. Beneficio affici hominem interest hominis: enimverò pœnæ non irrogatæ indignatio solam duritiam continet. I. 7. in fin.

LIBER DECIMUS NONUS.

TITULUS 1.

De actionibus empti et venditi.

1. Si res vendita non tradatur, in id quod interest, agitur: hoc est, quod rem interest habere emptoris. Hoc autem interdùm pretium egreditur : si pluris interest, quàm res valet, vel empta est. 1. 1. C. civ. 1146, s. 1611.

2. Venditor, si cùm sciret deberi servitutem celavit: non evadet ex empto actionem : si modò eam rem emptor ignoravit. Omnia enim quæ contrà bonam fidem fiunt, veniunt in empti actionem. l. 1. §. 1. C. civ. 1638, 1642.

3. Si per venditorem vini mora fuerit, quo minùs traderet: condemnari eum oportet: utro tempore pluris vinum suit, vel quo venit, vel quo lis in condemnationem deducitur : item quo loco pluris fuit, vel quo venit, vel ubi agatur. 1. 3. §. 3.

Vinum quod mutuum datum erat, per judicem petitum est, Quæsitum est, cujus temporis æstimatio fieret: utrum cùm datum esset, an cùm litem contestatus fuisset, an cùm res judicaretur. Sabinus respondit: si dictum esset, quo tempore redderetur, quanti tunc fuisset: (si, non quanti tunc), quùm petitum esset. I. 22. ff. de reb. cred.

Si merx aliqua, quæ certo die dari debcbat, petita sit, veluti vinum, oleum, frumentum : tanti litem æstimandam Cassius ait, quanti fuisset eo die, quo dari debuit. Si de die nihil convenit: quanti tunc cùm judicium acciperetur. 1. ult. ff. de cond. trit. C. civ. 1146, s. 1610, S.

4. Non oportet ejus loci pretia spectari, in quo agatur : sed ejus ubi vina tradi oportet. I. 3. §. ult.

5. In primis sciendum in hoc judicio id demùm deduci quod præstare convenit; cùm enim sit bonæ fidei judicium, nihil magis bonæ fidei congruit, quàm id præstari quod inter contrahentes

actum est. Quod si nihil convenit, tunc ea præstabuntur quæ naturaliter insunt hujus judicii potestate. l. 11. §. 1. C. civ. 1146, s.

6. In primis ipsam rem præstare venditorem oportet: id est, tradere, quæ res. Si quidem dominus fuit venditor, facit et emptorem dominum: si non fuit, tantùm evictionis nomine venditorem obligat: si modò pretium est numeratum, aut eo nomine satisfactum, emptor autem nummos venditoris facere cogitur. Redhibitionem quoque contineri empti judicio, (et) Labeo et Sabinus putant, et nos probamus. 1. 11. §. 2. et 3. C. civ. 1582, 1599, 1603, 1650.

7. Animalium quoque venditor cavere debet, ea sana præstari. Et qui jumenta vendidit, solet ita promittere esse, bibere, ut oportet. l. 11. §. 4. C. civ. 1641, s.

8. Qui habere licere vendidit videamus, quid debeat præstare. Et multùm interesse arbitror: utrùm (hoc) polliceatur, per se, venientesque à se personas non fieri, quominus habere liceat: an verò per omnes. Nam si per se: non videtur id præstare, ne alius evincat. Proindè si evicta res erit, sive stipulatio interposita est, ex stipulatu non tenebitur : sive non est interposita, ex empto non tenebitur. Sed Julianus scribit: etiam si apertè venditor pronuntiet: per se, hæredemque suum non fieri, quominus habere liceat: posse defendi: ex empto eum in hoc quidem nou teneri, quod emptoris interest: verùmtamen ut pretium reddat teneri. Ibidem ait idem esse dicendum; et si apertè in venditione comprehendatur, nihil evictionis nomine præstatum iri: prætium quidem deberi re evictâ : utilitatem non deberi. Neque enim bonæ fidei contractus hanc patitur conventionem, ut emptor rem amitteret, et pretium venditor retineret, C. civ. 1626, s. nisi fortè (inquit) sic quis omnes istas suprà scriptas conventiones recipiet, quemadmodùm recipitur ut venditor nummos accipiat, quamvis merx ad emptorem non pertineat. Veluti cùm futurum jactum retis à piscatore emimus, aut indaginem plagis positis à venatore, vel pantheram ab aucupe. Nam etiamsi nihil capit, nihilominùs emptor pretium præstare necesse habebit. C. civ. 1129, s. Sed in suprà scriptis conventionibus contrà erit dicendum : nisi fortè sciens alienum vendit. Tunc enim secundùm suprà à nobis relatam Juliani sententiam, dicendum est, ex empto eum teneri : quia dolo fecit. 1. 11. §. ult. C. civ. 1599.

9. Julianus inter eum, qui sciens quid, aut ignorans vendidit, differentiam facit in condemnatione ex empto. Ait enim : qui pecus morbosum, aut tignum vitiosum vendidit: siquidem ignorans fecit, id tantùm ex empto actione præstaturum, quantò minoris essem empturus, si id ita esse scissem: si vero sciens reticuit, et emptorem decepit: omnia detrimenta, quæ ex eâ emptione emptor traxerit, præstaturum ei Sive igitur ædes vitio tigni corruerunt ædium æstimationem : sive pecora contagione morbosi pe

coris perierunt, quod interfuit idoneè venisse erit præstandum. 1. 13. C. civ. 1641, s.

10. Non debuit facilè, (venditor) quæ ignorabat, asseverare. Inter hunc igitur, et qui scit, (rei vitium) interest. Qui scit præmonere debuit: hic non debuit facilis esse ad temerariam indicationem. 1. 13. §. 3.

11. Venditor quasi pignus, retinere potest eam rem, quam vendidit. l. 13. §. 8. C. civ. 1612.

12. Si fructibus jam maturis, ager distractus sit: etiam fructus emptori cedere, nisi aliud convenit, exploratum est. l. 13. §. 10. C. civ. 1614.

13. Veniunt autem in hoc judicium infrà scripta: in primis pretium quanti res venit: item usuræ pretii post diem traditionis. Nam cùm re emptor fruatur æquissimum est eum usuras pretii pendere. l. 13. §. 20. V. l. 5. C. de act. empt. et vend. C. civ. 1650, s.

14. Prætereà, ex vendito agendo, consequetur etiam sumptus, qui facti sunt in re distractâ. Ut putà si quid in ædificia distracta erogatum est. l. 13. §. 22.

Consequeris, (à venditore) quanti tuâ interest. In quo continetur etiam eorum persecutio, quæ in rem emptam, à te, ut melior fieret, erogata sunt. 1. 9. C. de evict.

Super empti agri quæstione disceptabit præses provinciæ: etsi portionem diversæ partis esse cognoverit, impensas quas ad meliorandam rem vos erogasse constiterit, habità fructuum ratione restitui vobis jubebit. 1. 16. C. de evict.

Illud expeditius videbatur : si mihi alienam aream vendideris, et in eam ego ædificavero, atque ita eam dominus evincit. Nam: quia possim petentem (dominum), nisi impensam ædificiorum solvat, doli mali exceptione submovere : magis est, ut ea res ad periculum venditoris non pertineat. l. 45. §. 1. h. Tit.C. civ. 1626,s.

15. Si quis à pupillo sine tutoris auctoritate emerit: ex uno latere constat contractus. Nam qui emit, obligatus est pupillo, pupillum sibi non obligat. 1. 13. §. 29. C. civ. 1125.

16. Ædibus distractis, vel legatis : ea esse ædium solemus dicere, quæ quasi pars ædium, vel propter ædes habentur. Ut putà puteal. Id est, quò puteum operitur. Lines (et) labra, salientes: fistulæ quoque, quæ salientibus junguntur, quamvis longè excurrant, extrà ædificium, ædium sunt. Item canales, l. 13. §. ult. 1. 14. l. 15.

Labeo generaliter scribit, ea quæ perpetui usùs causâ in ædificiis sunt, ædificii esse : quæ verò ad præsens, non esse ædificii. 1. 17. §. 7. C. civ. 517, s.

17. Fundi nihil est, nisi quod terrâ se tenet. Ædium autem multa esse: quæ ædibus adfixa non sunt, ignorari non oportet: ut putà seras, claustra, l. 17. C. civ. 517.

18. Ea, quæ ex ædificio detracta sunt, ut reponantur, ædificii sunt. At, quæ parata sunt, ut imponantur, non sunt ædificii. I. 17. §. 10. d. 1. §. 5. C. civ. 517, s. 528.

19. Si prædii venditor non dicat de tributo sciens, tenetur ex empto; quod si ignorans non prædixerit, quod fortè hæreditarium prædium erat, non tenetur. l. 21. §. 1. V. l. 39.

20. Cùm per venditorem steterit, quominùs rem tradat: omnis utilitas emptoris in æstimationem venit, quæ modò circà rem ipsam consistit. Neque enim, si potuit ex vino (putà) negotiari, et lucrum facere, id æstimandum est: non magis, quàm si triticum emerit, et ob eam rem, quod non sit traditum, familia ejus fame laboraverit. Nam pretium tritici, non servorum fame necatorum consequitur. 1. 21. §. 3. C. civ. 1146, s. 1610, s.

21. Quidquid venditor accessurum dixerit: id integrum ac sanum tradi oportet. Veluti si fundo dolia accessura dixisset: non quassa, sed integra dare debet. 1. 37. C. civ. 1135.

22. Si sciens alienam rem ignoranti mihi vendideris : etiam priùs, quàm evincatur, utiliter me ex empto acturum putavit in id, quanti meâ intersit, meam esse factam. Quamvis enim alioquin verum sit venditorem hactenùs teneri, ut rem emptori habere liceat: non etiam, ut ejus faciat : quia tamen dolum malum abesse præstare debet, teneri eum, qui sciens ( alienam ) non suam ignoranti vendidit. 1. 30. §. 1. C. civ. 1599, 1653, s.

23. Si ea res, quam ex empto præstare debebam, vi mihi adempta fuerit: quamvis cam custodire debuerim : tamen propiùs est, ut nihil ampliùs, quàm actiones persequendæ ejus præstari à me emptori oporteat : quia custodia adversùs vim parùm proficit. 1. 31. C. civ. 1148.

:

cùm

24. Uterque nostrûm eamdem rem emit à non domino, emptio venditioque sine dolo malo fieret : traditaque est. Sive ab eodem emimus: sive ab alio, atque alio is ex nobis tuendus est, qui prior jus ejus apprehendit : hoc est, cui primùm tradita est. Si alter ex nobis à domino emisset, is omnimodo tuendus est. 1. 31. §. ult. V. 1. 9. §. 4. ff. de publ. in rem act. l. 15. C. de rei vind. C. civ. 1140, s.

25. Venditor domûs, antequàm eam tradat, damni infecti stipulationem interponere debet. Quia antequàm vacuam possessionem tradat, custodiam et diligentiam præstare debet et pars est custodia diligentiæque, hanc interponere stipulationem. Et ideò, si id neglexerit, tenebitur emptori. 1. 36.

26. Quæro si quis fundum ita vendiderit uti venundatum esse videatur, quod intrà terminos ipse possedit: sciens tamen aliquam partem certam se non possidere, non certioraverit emptorem: an ex empto judicio teneatur: cùm hæc generalis adjectio ad ea, quæ specialiter novit, qui vendidit, nec excepit, pertinere non debeat; ne alioquin emptor capiatur, qui fortassè, si hoc cogno

visset, vel empturus non esset, vel minoris empturus esset, si certioratus de loco certo fuisset : cùm et hoc apud veteres sit relatum in ejus personâ, qui sic exceperat, servitutes, si quæ debentur, debebuntur. Etenim juris auctores responderunt si certus venditor quibusdam personis certas servitutes debere non admonuisset emptorem, ex empto eum teneri debere : quandò hæc generalis exceptio non ad ea pertinere debeat, quæ venditor novit, quæ (que) specialiter excipere et potuit et debuit: sed ad ea, quæ ignoravit, et de quibus emptorem certiorare nequivit, Herennius Modestinus respondit: si quid circumveniendi emptoris causâ venditor in specic, de quâ quæritur fecit: ex empto actione conveniri posse. I. 39. C. civ. 1626, s.

27. In venditione suprà annuâ pensitatione pro aquæ ductu infrà domum Romæ constitutam nihil commemoratum est: deceptus ob eam rem ex empto actionem habebit; itaque si conveniatur ob pretium ex vendito, ratio improvisi oneris habetur. 1. 41. C. civ. 1638.

28. De sumptibus quos in erudiendum hominem emptor fecit, videndum est, nam empti judicium ad eam quoque speciem sufficere existimo. Non enim pretium continet tantùm, sed omne quod interest emptoris, servum non evinci. Planè si in tantùm pretium excidisse proponas, ut non sit cogitatum à venditore de tantâ summâ, veluti si ponas agitatorem posteà factum, vel pantomimum, evictum esse eum qui minimo veniit pretio : iniquum videtur in magnam quantitatem obligari venditorem. Cùm (et) fortè idem mediocrium facultatum sit. 1. 43. in fine. et l. 44. V. I. 38. ff.. de rei vindic. C. civ. 1633, S.

29. Minuitur præstatio si servus deterior apud emptorem effectus sit, cùm evincitur. 1. 45. C. civ. 1631.

30. Illud expeditius videbatur, si mihi alienam aream vendideris, et in eam ego ædificavero, atque ita eam dominus evincit, nam quia possim petentem (dominum) nisi impensam ædificiorum solvat, doli mali exceptione submovere : magis est ut ea res ad periculum venditoris non pertineat. I. 45. §. 1. C. civ. 555, 1634. 31. Debet venditor et instrumenta fundi et fines ostendere, hoc etenim contractui bonæ fidei consonat. 1. 48. in fine C. civ. 1605. 32. Si et per emptorem et venditorem mora fuisset, quominùs vinum præberetur et traderetur, perindè esse ait, quasi si per emptorem solum stetisset: non enim potest videri mora per venditorem emptori facta esse, ipso moram faciente emptore. 1. 51. C. civ. 1612.

TITULUS 11. Locati conducti.

1. Locatio et conductio cùm naturalis sit, et omnium gentium, non verbis, sed consensu contrahitur: sicut emptio et venditio. 1. r.

2. Locatio et conductio proxima est emptioni et venditioni,

« VorigeDoorgaan »