Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

hisdemque juris regulis consistit. Nam ut emptio et venditio (ita) contrahitur, si de pretio convenerit, sic et locatio et conductio contrahi intelligitur, si de mercede convenerit. 1. 2. C. civ. 1709,

1710.

3. Adeò autem familiaritatem aliquam habere videntur emptio et venditio, item locatio et conductio, ut in quibusdam quæri soleat utrùm emptio et venditio sit, an locatio et conductio. Ut ecce si cum aurifice (mihi) convenerit, ut is ex auro suo annulos mihi faceret certi ponderis certæque formæ, et acceperit (verbi gratiâ) trecenta: utrùm emptio et venditio sit, an locatio et conductio? Sed placet unum esse negotium, et magis emptionem et venditionem esse. Quod si ego aurum dedero, mercede operâ constitutâ, dubium non est quin locatio et conductio sit. 1. 2. §. 1. V. l. 22. §. 2. C. civ. 1787.

pro

4. Cùm fundus locetur, et æstimatum instrumentum colonus accipiat, Proculus ait id agi ut instrumentum emptum habeat colonus, sicuti fieret cùm quid æstimatum in dotem daretur. 1. 3. C. civ. 1551, 1552, 1564.

5. Locatio precariive rogatio ita facta, quoad is qui eam locasset dedissetve vellet, morte ejus qui locavit tollitur. 1. 4.

6. Si quis domum bonâ fide emptam vel fundum locaverit mihi, isque sit evictus, sine dolo malo culpâque ejus, Pomponius ait nihilominùs eum teneri ex conducto ei qui conduxit, ut ei præstetur, frui, quod conduxit, licere. Planè si dominus non patitur, et locator paratus sit aliam habitationem non minùs commodam præstare, æquissimum esse ait absolvi locatorem. 1. 9. 7. Si quis fundum locaverit, ut etiam si quid vi majore accidisset, hoc ei præstaretur, pacto standum esse. 1. 9. §. 2. Si vis tempestatis calamitosæ contigerit, an locator conductori aliquid præstare debeat, videamus. Servius omnem vim cui resisti non potest dominum colono præstare debere, ait: ut putà fluminum, graculorum, sturnorum, et si quid simile acciderit: aut si incursus hostium fiat. Si qua tamen vitia ex ipsâ re oriantur, hæc damno coloni esse : veluti si vinum coacuerit, si raucis aut herbis segetes corruptæ sint. Sed et si labes facta sit, omnemque fructum tulerit : damnum coloni non esse, ne suprà damnum seminis (amissi) mercedes agri præstare cogatur. Sed etsi uredo fructum oleæ corruperit, aut solis fervore non adsueto id acciderit, damnum domini futurum. Si verò nihil extrà consuetudinem acciderit, damnum coloni esse. Idemque dicendum, si exercitus præteriens per lasciviam aliquid abstulit. Sed (et) si ager terræ motu ita corruerit, ut nusquàm sit, damno domini esse oportere enim agrum præstari conductori ut frui possit. 1. 15. §. 2. V. I. 78. in f. ff. de contr. emp.

Vis major, quam Græci cũ ẞízv, id est vim divinam appellant, non debet conductori damnosa esse, si plus quàm tolerabile est,

læsi fuerint fructus. Alioquin modicum damnum æquo animo ferre debet colonus, cui immodicum lucrum non aufertur. Apparet autem de eo nos colono dicere, qui ad pecuniam numeratam conduxit: alioquin partiarius colonus, quasi societatis jure damnum et lucrum cum domino fundi partitur. 1. 25. §. 6.

Si uno anno remissionem quis colono dederit ob sterilitatem, deindè sequentibus annis contigit ubertas, nihil obesse domino remissionem, sed integram pensionem etiam ejus anni, quo remisit, exigendam. 1. 15. §. 4.

Licèt certis annuis quantitatibus fundum conduxeris, si tamen expressum non est in locatione (ut mos regionis postulabat) ut si qua lue tempestatis, vel alio cœli vitio damna accidissent, ad onus tuum pertinerent, et quæ evenerunt sterilitates ubertate aliorum annorum repensatæ non probabuntur, rationem tui juxtà bonam fidem haberi rectè postulabis, eamque formam qui ex appellatione cognoscet, sequetur. 1. 8. C. de locato. C. civ. 1769, s.

8. Qui impleto tempore conductionis remansit in conductione, non solùm reconduxisse videbitur, sed etiam pignora videntur durare obligata. Sed hoc ita verum est, si non alius pro eo in priore conductione res obligaverat. Hujus enim novus consensus erit necessarius. l. 13. §. 11.

Si tempus in quo locatus fundus fuerat, sit exactum : et in eâdem locatione conductor permanserit, tacito consensu eamdem locationem unà cum vinculo pignoris renovare videtur. 1. 16. C. de locato. C. civ. 1738, s. 1774, S.

9. Cùm quidam de fructuum exiguitate quereretur, non esse rationem ejus habendam, rescripto divi Antonini continetur. Item alio rescripto ita continetur : novam rem desideras, ut propter vetustatem vinearum remissio tibi detur. l. 15. C. civ. 1769, s.

10. Ubicunquè tamen remissionis ratio habetur ex causis suprà relatis, non id quod suâ interest conductor consequitur, sed mercedis exonerationem pro ratâ, suprà deniquè damnum seminis ad colonum (pertinere) declaratur. I. 15. §. 7.

II. Si quis dolia vitiosa ignarus locaverit, deindè vinum effluxerit, tenebitur in id quod interest: nec ignorantia ejus erit excusata. Et ita Cassius scripsit, aliter atque si saltum pascuum locasti, in quo herba mala nascebatur : hic enim si pecora vel demortua sunt, vel etiam deteriora facta, quod interest præstabitur, si scisti: si ignorasti, pensionem non petes, et ita Servio, Labeoni, Sabino placuit. I. 19. §. 1. C. civ. 1721.

12. Si quis mulierem vehendam navi conduxisset, deindè in navi infans natus fuisset, probandum est pro infante nihil deberi: cùm neque vectura ejus magna sit, neque his omnibus utatur quæ ad navigantium usum parantur. I. 19. §. 7.

13. Sicut emptio ita et locatio sub conditione fieri potest. 1. 20. C. civ. 1168, S.

14. Quotiens faciendum aliquid datur locatio est. 1. 22. §. 1. C. civ. 1710, S.

15. Cùm insulam ædificandam loco ut sua impensa conductor omnia faciat, proprietatem quidem eorum ad me transfert, et tamen locatio est. Locat enim artifex operam suam, id est, faciendi necessitatem. 1. 22. §. 2. C. civ. 1787, s.

16. Quemadmodùm in emendo et vendendo naturaliter conces sum est quod pluris sit minoris emere, quod minoris sit pluris vendere, et (ita) invicem se circumscribere: ita in locationibus quoque, et conductionibus juris est. Et ideò prætextu minoris pensionis, locatione factâ, si nullus dolus adversarii probari possit, rescindi locatio non potest. I. 22. §. ult. et l. 23.*

17. Si in lege locationis comprehensum sit, ut arbitratu domini opus adprobetur, perindè habetur ac si viri boni arbitrium comprehensum fuisset. Idemque servatur si alterius cujuslibet arbitrium comprehensum sit. Nam fides bona exigit, ut arbitrium tale præstetur, quale viro bono convenit. 1. 24.

18. Si colonus locaverit fundum, res posterioris conductoris domino non obligantur: sed fructus in causâ pignoris manent, quemadmodùm essent, si primus colonus eos percepisset. l. 24.§. 1. Nemo prohibetur rem quam conduxit, fruendam alii locare, si nihil aliud convenit. 1. 6. C. de locato. C. civ. 1717.

19. Si domus vel fundus in quinquennium pensionibus locatus sit, potest dominus si deseruerit habitationem vel fundi culturam colonus vel inquilinus, cum eis statim agere. Sed et de his quæ præsenti die præstare debuerunt, (velut opus aliquod efficerent, propagationes facerent) agere similiter potest. 1. 24. §. 2. et 3. C. civ. 1752, 1766.

20. Colonus si ei frui non liceat, totiùs quinquennii nomine statim rectè aget: etsi reliquis anni fundi dominus frui patiatur. Nec enim semper liberabitur dominus, eo quod vel secundo, vel tertio anno patietur fundo frui. Nam et qui expulsus à conductione in aliam se coloniam contulit, non suffecturus duabus, neque ipse pensionum nomine obligatus erit, et quantùm per singulos annos compendii facturus erat consequetur.

Sera est enim patientia fruendi, quæ offertur eo tempore quo frui colonus aliis rebus illigatus non potest. Quod si paucis diebus prohibuit, deindè poenitentiam agit, omniaque colono in integro sunt, nihil ex obligatione paucorum dierum mora minuet. Item utiliter ex conducto agit is cui secundùm conventionem non præstantur quæ convenerant : sive prohibeatur frui à domino vel ab extraneo quem dominus prohibere potest. I. 24. §. 4.

21. Qui fundum fruendum vel habitationem alicui locavit, si aliquâ ex causâ fundum vel ædes vendat, curare debet apud emptorem, ut quoque eâdem pactione, et colono frui et inquilino habitare liceat: alioquin prohibitus is aget cum eo ex conducto. 1. 25. §. I.

Emptorem quidem fundi necesse non est stare colono, cui prior dominus locavit : nisi eâ lege emit. l. 9. C. de locato. C. civ. 1743, S.

22. Si vicino ædificante obscurentur lumina cœnaculi, teneri locatorem inquilino. Certè quin liceat colono vel inquilino relinquere conductionem, nulla dubitatio est. De mercedibus quoque si cum eo agatur, reputationis ratio habenda est. Eadem intelligemus, si ostia fenestrasve nimiùm corruptas locator non restituat. l. 25. §. 2 C. civ. 1719, s.

23. Conductor omnia secundùm legem conductionis facere debet. Et antè omnia colonus curare debet, ut opera rustica suo quæque tempore, faciat : ne intempestiva cultura deteriorem fundum faceret. Prætereà villarum curam agere debet, ut eas incorruptas habeat. I. 25. §. 3. C. civ. 1728.

24. Culpæ conductoris illud adnumeratur si propter inimicitias ejus, vicinus arbores exciderit. I. 25. §. 4. V. 1. solut. matr. 1. 66. C. civ. 1725; p. 445, s.

25. Vis major, quam Græci ac ẞíav id est vim divinam appellant, non debet conductori damnosa esse, si plus quàm tolerabile est, læsi fuerint fructus. Alioquin modicum damnum æquo animo ferre debet colonus, cui immodicum lucrum non aufertur. Apparet autem nos de eo colono dicere; qui ad pecuniam numeratam conduxit: alioquin partiarius colonus, quasi societatis jure, et damnum et lucrum cum domino fundi partitur. 1. 25. §. 6. C. civ. 1722, 1730, s. 1827. s.

26. Qui columnam transportandam conduxit, si ea dùm tollitur, aut portatur, aut reponitur, fracta sit, ita id periculum præstat, si qua ipsius, eorumque quorum operâ uteretur, culpa acciderit. Culpa autem abest, si omnia facta sunt quæ diligentissimus quisque observaturus fuisset. Idem scilicet intelligemus, et si dolia, vel tignum transportandum aliquis conduxerit. Idemque ad cœteras res transferri potest. 1. 25. §. 7. C. civ. 1782, s.

27. Habitatores non si paulò minùs commodè aliquâ parte cænaculi uterentur, statim deductionem ex mercede facere oportet. Eâ enim conditione habitatorem esse, ut si quid transversarium incidisset, quamobrem dominum aliquid demoliri oporteret, aliquam partem parvulam incommodi sustineret. Non ita tamen, ut eam partem cœnaculi dominus aperuisset, in quâ magnam partem usus habitator haberet. l. 27. C. civ. 1724.

28. Iterùm interrogatus (est) si quis timoris causâ emigrasset, deberet mercedem, necne? respondit, si causa fuisset cur periculum timeret, quamvis periculum verè non fuisset, tamen non debere mercedem. Sed si causa timoris justa non fuisset, nihilominùs debere. I. 27. §. 1.

Qui contrà legem conductionis fundum ante tempus, sine justà ac probabili causà, deseruerit, ad solvendas totius temporis pensiones ex conducto conveniri potest. Quatenùs locatori in id quod

ejus interest indemnitas servetur. 1. 55. §. 2.C. civ. 1752, 1760,1766, 29. Qui insulam triginta conduxerat, singula coenacula ita conduxit, ut quadraginta ex omnibus colligerentur. Dominus insulæ, quia ædificia vitium facere diceret, demolierat eam : quæsitum est, quanti lis æstimari deberet, si is qui totam conduxerat, ex conducto ageret. Respondit, si vitiatum ædificium necessariò demolitus esset, pro portione, quanti dominus prædiorum locasset, quod ejus temporis habitatores habitare non potuissent, rationem duci: et tanti litem æstimari. Sin autem non fuisset necesse demoliri, sed quia meliùs ædificare vellet, id fecisset quanti conductoris interesset, habitatores ne migrarent, tanti condemnari oportere. 1. 30.

30. Colonus villam hâc lege acceperat ut incorruptam redderet, præter vim et vetustatem. Coloni servus villam incendit, fortuito casu. Non videri eam vim exceptam respondit: nec id pactum esse, ut si aliquis domesticus eam incendisset, ne præstaret: sed extrariam vim utrosque excipere voluisse. 1. 30. §. ult. C. civ. 1733, s.

In judicio tam locati quàm conducti dolum et custodiam, non etiam casum cui resisti non potest, venire constat. 1. 28. C. de locato.

31. Qui fundum colendum in plures annos locaverat, decessit: et eum fundum legavit. Cassius negavit posse cogi colonum, ut eum fundum coleret, quia nihil hæredis interesset. Quod si colonus vellet colere, et ab eo cui legatus esset fundus prohiberetur, cum hærede actionem colonum habere: et hoc detrimentum ad hæredem pertinere sicuti si quis rem quam vendidisset, necdùm tradidisset, alii legasset: hæres ejus emptori, et legatario esset obligatus. I. 32. C. civ. 1742.

32. Si colonus tuus fundo frui à te, aut ab co prohihetur quem tu prohibere ne id faciat possis, tantùm ei præstabis, quanti ejus interfuerit frui: in quo etiam lucrum ejus continebitur. Sin verò ab eo interpellabitur quem tu prohibere propter vim majorem, aut potentiam ejus non poteris, nihil ampliùs ei quàm mercedem remittere: aut reddere debebis. 1. 33. in fin. C. civ. 1148, s. 1722

33. Opus quod aversione locatum est, donec approbetur, conductoris periculum est. Quod verò ita conductum sit, ut in pedes mensurasve præstetur, eatenùs conductoris periculo est, quatenùs admensum non sit. Et in utrâque causâ nociturum locatori, si per eum steterit quominùs opus approbetur, vel admetiatur. Si tamen vi majore opus priùs interciderit, quàm approbaretur, locatoris periculo est: nisi si aliud actum sit. Non enim ampliùs præstari locatori oporteat, quàm quod suâ curà atque operâ consecutus esset. Si priùs quàm locatori opus probaretur, vi aliquâ consumptum est, detrimentum ad locatorem ita pertinet, si tale opus fuit ut probari deberet. 1. 36. et 1. 37.

« VorigeDoorgaan »