Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

Marcius domum faciendam à Flacco conduxerat: deindè operis parte effectâ, terræ motu concussum erat ædificium. Massurius Sabinus, si vi naturali, veluti terræ motu, hoc acciderit, Flacci esse periculum. 1. 59.

Si rivum quem faciendum conduxeras, et feceras, antequàm eum probares, labes corrumpit, tuum periculum est. Paulus imò, si soli vitio id accidit, locatoris erit periculum: si operis vitio id accidit, tuum erit detrimentum. 1. ult. C. civ. 1787, s.

34. Qui operas suas locavit, totius temporis mercedem accipere debet, si per eum non stetit quominus operas præstet. Advocati quoque si per eos non steterit quominùs causam agant, honoraria reddere non debent. l. 38. d. 1. §. 1. C. civ. 1787, s.

35. Qui mercedem accipit pro custodiâ alicujus rei, is hujus periculum custodiæ præstat.

Sed de damno ab alio dato agi cum eo non posse, Julianus ait. Quâ enim custodiâ consequi potuit, ne damnum injuriâ ab alio dari possit? Sed Marcellus, interdùm esse posse ait : sive custodiri potuit, ne damnum daretur, sive ipse custos damnum dedit. Quæ sententia Marcelli probanda est. 1. 40. et 41. C. civ. 1782, s. 1952, s.

36. Locare servitutem nemo potest. I. 44. C. civ. 637.

37. Cùm apparebit emptorem, conductoremve pluribus vendentem, vel locantem, singulorum in solidum intuitum perso- · nam: ita demùm ad præstationem partis singuli sunt compellendi, si constabit omnes esse solvendo. Quanquàm fortassè justius sit, etiam si solvendo omnes erunt, electionem conveniendi quem velit non auferendam actori, si actiones suas adversùs cæteros præstare non recuset. 1. 47. Sublata est hæc electio Novellà. 99. V. I. de duob. reis n. 13. C. civ. 1200, s.

38 Paulus respondit, si in omnem causam conductionis etiam fidejussor se obligavit, eum quoque exemplo coloni tardiùs illatarum per moram coloni pensionum præstare debere usuras. 1. 54. C. civ. 1153.

39. In conducto fundo si conductor sua opera aliquid necessariò, vel utiliter auxerit, vel ædificaverit, vel instituerit, cùm id non convenisset : ad recipienda ea quæ impendit, ex conducto fundi experiri potest. I. 55. §. 1.

Colonus cùm lege locationis non esset comprehensum, ut vineas poneret, nihilominùs in fundum vineas instituit: et propter earum fructum, denis ampliùs aureis annuis ager locari cœperat. Quæsitum est, si dominus istum colonum fundi ejectum pensionum debitarum nomine conveniat, an sumptus utiliter factos in vineis instituendis reputare possit, oppositâ doli mali exceptione? Respondit, vel expensas consecuturum, vel nihil ampliùs præstaturum. 1. 61.

40. Cùm domini horreorum insularumque desiderant, diù non

apparentibus, nec ejus temporis pensiones exsolventibus conductoribus, aperire, et ea quæ ibi sunt describere à publicis personis, quorum interest audiendi sunt. I. 56. pr. 907, s. co, 449, s.

41. In operis locatione erat dictum, antequàm diem effici deberet: deindè si ita factum non esset, quanti locatoris interfuisset, tantam pecuniam conductor promiserat. Eatenùs eam obligationem contrahi puto, quatenùs vir bonus de spatio temporis æstimasset: quia id actum apparet esse, ut eo spatio absolveretur sine quo fieri non possit. 1. 58. §. 1.

42. Si sine definitione personæ Mulionem à me conduxisti : et ego eum tibi dedissem, cujus negligentiâ jumentum perierit, illam culpam me tibi præstaturum aio, quod eum elegissem qui ejusinodi damno te adficeret. 1. 60. §. 7.

43. Vehiculum conduxisti ut onus tuum portaret, et secum iter faceret. Id cùm pontem transiret, redemptor ejus pontis portorium ab eo exigebat. Quærebatur an etiam pro ipsâ (sola) redâ portorium daturus fuerit? Puto, si mulio non ignoravit eà se transiturum, cùm vehiculum locaret, mulionem præstare debere. 1. 60. §. 8. C. civ. 1724, 1728, s. 1761, s.

44. Ede quam reconductam habere dicis, et pensionem domino in solidum solvisti, invitam te repelli non oportet: nisi propriis usibus dominus eam necessariam esse probaverit, aut corrigere domum maluerit, aut tu malè in re locatâ versata es. 1. 3. C. de locato.

45. Viam veritatis ignoras in conductionibus non succedere hæredes existimans: cum sive perpetua conductio est, etiam ad hæredes transmittatur: sive temporalis, intrà tempora locationis hæredi quoque contractus incumbat. 1. 10. C. eod. C. civ. 1742. TITULUS III. — - De æstimatoria.

1. Estimatio periculum facit ejus qui suscepit. Aut igitur ipsam rem debebit incorruptam reddere, aut æstimationem de quâ convenit. l. 1. §. 1. V. l. 5. §. 3. ff. commod. C. civ. 1822.

[blocks in formation]

1. Sicut aliud est vendere, aliud emere: alius emptor, alius venditor: ita pretium aliud, aliud merx. At in permutatione discerni non potest uter emptor, vel uter venditor sit. l. 1. C. civ.

1702.

Nec ratio patitur ut una eademque res et veneat, et pretium sit emptionis. d. l. 1.

2. Permutatio vicina est emptioni. I. 2. C. civ. 1702, s.

TITULUS, V. De præscriptis verbis.

[ocr errors]

1. Naturâ rerum conditum est ut plura sint negotia, quàm Vocabula. 1. 4.

2. In his competit speciebus totius ob rem dati tractatus: aut enim do tibi ut des: aut do ut facias: aut facio ut des : aut facio ut facias. 1. 5. C. civ. 1101.

3. Supplet prætor in eo quod legi deest. I. 11. C. civ. 1135. 4. Si margarita tibi æstimata dedero, ut aut eadem mihi adferres, aut pretium eorum: deindè hæc perierint ante venditionem: cujus periculum sit? Et ait Labeo, quod et Pomponius scripsit, siquidem ego te venditor rogavi, meum esse periculum: si tu me, tuum si neuter nostrum, sed duntaxat consensimus, teneri te 'hactenus ut dolum et culpam mihi præstes. l. 17. §. 1. C. civ. 1927, s.

5. Si cùm mihi vestimenta venderes, rogavero ut ea apud me relinquas, ut peritioribus ostenderem: mox hæc perierint vi ignis, aut aliâ majore: periculum me minimè præstaturum, ex quo apparet utiquè custodiam ad me pertinere. I. 17. §. 4.

Item apud Melam quæritur: si mulas tibi dedero, ut experiaris: et si placuissent emeres : si displicuissent, ut in dies singulos aliquid præstares: deindè mulæ à grassatoribus fuerint ablatæ intra dies experimenti. Quid esset præstandum? Utrùm pretium, et merces: an merces tantùm. Et ait Mela, interesse utrùm emptio jam erat contracta, an futura : ut si facta, pretium petatur: si futura, merces petatur. l. 20. §. 1. C. civ. 1584, s.

--

LIBER VIGESIMUS.

TITULUS 1. De pignoribus et hypothecis: (et) qualiter ea contrahantur : et de pactis eorum.

1. Conventio generalis in pignore dando, bonorum vel posteà quæsitorum recepta est. 1. 1.

Et quæ nondum sunt, futura tamen sunt, hypothecæ dari possunt. I. 15. C. civ. 2122, 2129.

2. Non plus habere creditor potest, quàm habet, qui pignus dedit. 1. 3. §. 1.

Quid in eâ re quæ pignori data est, debitor habuerit, considerandum est. d. §. in f. C. civ. 2073, 2093.

:

3. Res hypothecæ dari posse sciendum est pro quâcunque obligatione: sive mutua pecunia datur, sive dos, sive emptio vel venditio contrahatur, vel etiam locatio et conductio, vel mandatum et sive pura est obligatio, vel in diem, vel sub conditione et sive in præsenti contractu, sive etiam præcedat. Sed et futuræ obligationis nomine dari possunt. Sed et non solvendæ omnis pecuniæ causâ, verùm etiam de parte ejus : et vel pro civili obligatione,vel honorariâ, vel tantùm naturali. Sed et in conditionali obligatione non aliàs obligantur, nisi conditio exstiterit. 1. 5. Ex quibus causis naturalis obligatio consistit, pignus perseverare constitit. l. 14. §. 1. C. civ. 2074, 2092.

4. Inter pignus autem et hypothecam tantùm nominis sonus differt. 1. 5. §. 1. C. civ. 2072, 2114.

5. Dare autem quis hypothecam potest sive pro suâ obligatione, sive pro alienâ. 1. 5. §. 2. C. civ. 2011, 2092.

6. Obligatione generali rerum quas quis habuit, habiturusve sit, ea non continebuntnr, quæ verisimile est quemquam specialiter obligaturum non fuisse : ut putà supellex: item vestis relinquenda est debitori. l. 6. C. civ. 2074, 2092, s. pr. 592.

7. Quod emptionem venditionemque recipit, etiam pignorationem recipere potest. 1. 9. §. 1.

8. Si debitor res suas duobus simul pignori obligaverit, ita ut utrique in solidum obligatæ essent, singuli in solidum adversùs extraneos Servianâ utentur. Inter ipsos autem si quæstio moveatur, possidentis meliorem esse conditionem, dabitur enim possidenti hæc exceptio, si non convenit ut eadem res mihi quoque pignori esset. Si autem id actum fuerit, ut pro partibus res obligarentur, utilem actionem competere, et inter ipsos, et adversùs extraneos, per quam dimidiam partis possessionem adprehendant singuli. I. 10 C. civ. 1197, s.

9. Si is qui bona reipublicæ jure administrat, mutuam pecuniam pro eâ accipiat, potest rem ejus obligare. l. 11.

10. Cùm pignori rem pignoratam accipi posse placuerit, quatenùs utraque pecunia debetur, pignus secundo creditori tenetur. Et tam exceptio quàm actio utilis ei danda est. Quod si dominus solverit pecuniam, pignus quoque perimitur. I. 13. §. 12.

Qui res suas jam obligaverint, et alii secundo obligant creditori, ut effugiant periculum quod solent pati, qui sæpiùs easdem res obligant, prædicere solent, alii nulli rem obligatam esse quàm fortè Lucio Titio: ut in id quod excedit priorem obligationem, res sit obligata: ut sit pignori hypothecæ ve id quod pluris est, aut solidum, cùm primo debito liberata res fuerit. De quo videndum est, utrùm hoc ita se habeat, si et conveniat. An et si simpliciter convenerit de eo quod excedit, ut sit hypothecæ, et solida res inesse conventioni videtur, cùm à primo creditore fuerit liberata, an adhùc pars. Sed illud magis, quod priùs diximus. l. 15. §. 2.

11. Si sub conditione debiti nomine obligata sit hypotheca, dicendum est ante conditionem non rectè agi: cùm nihil interim debeatur. Sed si sub conditione debiti conditio venerit, rursùs agere poterit. Sed si præsens sit debitum, hypotheca verò sub conditione, et agatur ante conditionem hypothecariam : verum quidem est pecuniam solutam non esse, sed auferri hypothecam iniquum est. Ideòque arbitrio judicis cautiones interponendæ sunt, si conditio exstiterit, nec pecunia solvatur, restitui hypothecam, si in rerum naturá sit, l. 13. §. 5.

Aliena res utiliter potest obligari sub conditione si debitoris facta fuerit. l. 16. §. 7. C. civ. 1168, s.

12. Quæsitum est si nondum dies pensionis venit, an et medio

tempore persequi pignora permittendum sit? Et puto dandam pignoris persecutionem: quia interest meâ. l. 14.

13. Quod dicitur, creditorem probare debere, cùm conveniebat, rem in bonis debitoris fuisse, ad eam conventionem pertinet, quæ specialiter facta est, non illam quæ quotidiè inseri solet cautionibus, ut specialiter rebus hypothecæ nomine datis, cœtera etiam bona teneantur debitoris quæ nunc habet, et quæ posteà acquisierit, perinde atque si specialiter hæres fuissent obligatæ. I. 15. §. 1. C. civ. 2124, s.

14. Si fundus hypothecæ datus sit, deindè alluvione major factus sit, totus obligabitur. 1. 16. C. civ. 2133.

Grege pignori obligato, quæ posteà nascuntur tenentur. Sed et si prioribus capitibus decedentibus, totus grex fuerit renovatus, pignori tenebitur. I. 13. v. 1. n. 23.

15. Si nesciente domino res ejus hypothecæ data sit, deindè posteà dominus ratum habuerit, dicendum est hoc ipsum quod ratum habet, voluisse eum retrò recurrere ratihabitionem ad illud tempus quo convenit. l. 16. §. 1.

16. Si res hypothecæ data posteà mutata fuerit, æquè hypothecaria actio competit. Veluti de domo datâ hypothecæ, et horto facta. Item si de loco convenit, et domus facta sit. Item de loco dato, deindè vineis in eo depositis. 1. 16. §. 2. C. civ. 2131, 2133.

17. Si duo pariter de hypothecâ paciscantur: in quantùm quisque obligatam hypothecam habeat, utrùm pro quantitate debiti, an pro partibus dimidiis, quæritur. Et magis est, ut pro quantitate debiti pignus habeant obligatum. Sed uterque, si cum possessore agat, quemadmodùm? Utrùm de parte quisque, an de toto, quasi utrique in solidum res obligata sit? Quod erit dicendum, si eodem die pignus utrique datum est separatim. Sed si simul illi et illi, si hoc actum est, uterque rectè in solidum aget : si minùs, unusquisque pro parte. l. 16. §. 8.

18. Qui pignori plures res accipit, non cogitur unam liberare, nisi accepto universo, quantùm debetur. 1, 19.

Actio quidem personalis inter hæredes pro singulis portionibus quæsitis scinditur, pignoris autem jure multis obligatis rebus quas diversi possident, cùm ejus vindicatio non personam obliget, sed rem sequatur, qui possident, tenentes non pro modo singularum rerum substantiæ conveniuntur, sed in solidum : ut vel totum debitum reddant, vel eo quod detinent cedant. 1. 2. C. si unus ex plur. hæred. cred. C. civ. 2082, s. 2114.

19. Quidquid pignori commodi, sive incommodi fortuitò accessit: id ad debitorem pertinet. I. 21. §. 2.

20. In quorum finibus emere quis prohibetur, pignus accipere non prohibetur. I, 24.

21. Pater Seio emancipato filio facilè persuasit, ut, quia mu

« VorigeDoorgaan »